Ouidius tristia 1, 8

Altre sezioni


In caput alta suum labentur ab aequore retro

      Flumina, conuersis Solque recurret equis:

Terra feret stellas, caelum findetur aratro,

      Vnda dabit flammas, et dabit ignis aquas:

5

Omnia naturae praepostera legibus ibunt,

      Parsque suum mundi nulla tenebit iter:

Omnia iam fient, fieri quae posse negabant,

      Et nihil est, de quo non sit habenda fides.

Haec ego uaticinor, quia sum deceptus ab illo,

10

      Laturum misero quem mihi rebar opem.

Tantane te, fallax, cepere obliuia nostri,

      Afflictumque fuit tantus adire timor,

Vt neque respiceres, nec solarere iacentem,

      Dure, neque exequias prosequerere meas?

15

Illud amicitiae sanctum et uenerabile nomen

      Re tibi pro uili est sub pedibusque iacet?

Quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem

      Visere et alloquio parte leuare tuo,

Inque meos si non lacrimam demittere casus,

20

      Pauca tamen ficto uerba dolore pati,

Idque, quod ignoti faciunt, uel dicere saltem,

      Et uocem populi publicaque ora sequi?

Denique lugubres uultus numquamque uidendos

      Cernere supremo dum licuitque die,

25

Dicendumque semel toto non amplius aeuo

      Accipere, et parili reddere uoce "uale"?

At fecere alii nullo mihi foedere iuncti,

      Et lacrimas animi signa dedere sui.

Quid, nisi conuictu causisque ualentibus essem

30

      Temporis et longi uinctus amore tibi?

Quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,

      Tot nossem lusus seriaque ipse tua?

Quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,

      Ascitus totiens in genus omne loci?

35

Cunctane in aequoreos abierunt irrita uentos?

      Cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?

Non ego te genitum placida reor urbe Quirini,

      Vrbe, meo quae iam non adeunda pede est,

Sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,

40

      Inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:

Et tua sunt silicis circum praecordia uenae,

      Et rigidum ferri semina pectus habet:

Quaeque tibi quondam tenero ducenda palato

      Plena dedit nutrix ubera, tigris erat:

45

Aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,

      Duritiaeque mihi non agerere reus.

Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,

      Vt careant numeris tempora prima suis,

Effice, peccati ne sim memor huius, et illo

50

      Officium laudem, quo queror, ore tuum.