"Siquis habes nostris similes in imagine uultus,
Deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
Ista decent laetos felicia signa poetas:
Temporibus non est apta corona meis."
5
Hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
In digito qui me fersque refersque tuo,
Effigiemque meam fuluo complexus in auro
Cara relegati, quae potes, ora uides.
Quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
10
"Quam procul a nobis Naso sodalis abest!"
Grata tua est pietas: sed carmina maior imago
Sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
Carmina mutatas hominum dicentia formas,
Infelix domini quod fuga rupit opus.
15
Haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
Ipse mea posui maestus in igne manu.
Vtque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias et melior matre fuisse soror,
Sic ego non meritos mecum peritura libellos
20
Imposui rapidis uiscera nostra rogis:
Vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
Vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
Quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
(Pluribus exemplis scripta fuisse reor),
25
Nunc precor ut uiuant et non ignaua legentem
Otia delectent admoneantque mei.
Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
Nesciet his summam siquis abesse manum.
Ablatum mediis opus est incudibus illud,
30
Defuit et scriptis ultima lima meis.
Et ueniam pro laude peto, laudatus abunde,
Non fastiditus si tibi, lector, ero
Hos quoque sex uersus, in prima fronte libelli
Si praeponendos esse putabis, habe:
35
"Orba parente suo quicumque uolumina tangis,
His saltem uestra detur in urbe locus.
Quoque magis faueas, haec non sunt edita ab ipso,
Sed quasi de domini funere rapta sui.
Quicquid in his igitur uitii rude carmen habebit,
40
Emendaturus, si licuisset, eram."