Ouidius tristia 1, 6

Altre sezioni


Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,

      Nec tantum Coo Bittis amata suo est,

Pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,

      Digna minus misero, non meliore uiro.

5

Te mea supposita ueluti trabe fulta ruina est:

      Siquid adhuc ego sum, muneris omne tuist.

Tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,

      Naufragii tabulas qui petiere mei.

Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris

10

      Incustoditum captat ouile lupus,

Aut ut edax uultur corpus circumspicit ecquod

      Sub nulla positum cernere possit humo,

Sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis

      In bona uenturus, si paterere, fuit.

15

Hunc tua per fortis uirtus summouit amicos,

      Nulla quibus reddi gratia digna potest.

Ergo quam misero, tam uero teste probaris,

      Hic aliquod pondus si modo testis habet.

Nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,

20

      Aut comes exstincto Laodamia uiro.

Tu si Maeonium uatem sortita fuisses,

      Penelopes esset fama secunda tuae:

Siue tibi hoc debes, nullo pia facta magistro,

      Cumque noua mores sunt tibi luce dati,

25

Femina seu princeps omnes tibi culta per annos

      Te docet exemplum coniugis esse bonae,

Assimilemque sui longa adsuetudine fecit,

      Grandia si paruis assimulare licet.

Ei mihi, non magnas quod habent mea carmina uires,

30

      Nostraque sunt meritis ora minora tuis,

Siquid et in nobis uiui fuit ante uigoris,

      Exstinctum longis occidit omne malis!

Prima locum sanctas heroidas inter haberes,

      Prima bonis animi conspicerere tui.

35

Quantumcumque tamen praeconia nostra ualebunt,

      Carminibus uiues tempus in omne meis.