Ouidius tristia 1, 4

Altre sezioni


Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae,

      Aequoreasque suo sidere turbat aquas.

Nos tamen Ionium non nostra findimus aequor

      Sponte, sed audaces cogimur esse metu.

5

Me miserum! quantis increscunt aequora uentis,

      Erutaque ex imis feruet harena fretis.

Monte nec inferior prorae puppique recuruae

      Insilit et pictos uerberat unda deos.

Pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,

10

      Ingemit et nostris ipsa carina malis.

Nauita confessus gelidum pallore timorem,

      Iam sequitur uictus, non regit arte ratem.

Vtque parum ualidus non proficientia rector

      Ceruicis rigidae frena remittit equo,

15

Sic non quo uoluit, sed quo rapit impetus undae,

      Aurigam uideo uela dedisse rati.

Quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,

      In loca iam nobis non adeunda ferar.

Nam procul Illyriis laeua de parte relictis

20

      Interdicta mihi cernitur Italia.

Desinat in uetitas, quaeso, contendere terras,

      Et mecum magno pareat aura deo.

Dum loquor, et timeo pariter cupioque repelli,

      Increpuit quantis uiribus unda latus!

25

Parcite caerulei, uos parcite numina ponti,

      Infestumque mihi sit satis esse Iouem.

Vos animam saeuae fessam subducite morti,

      Si modo, qui periit, non periisse potest.