Ouidius tristia 1, 3

Altre sezioni


Cum subit illius tristissima noctis imago,

      Qua mihi supremum tempus in urbe fuit,

Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,

      Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

5

Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar

      Finibus extremae iusserat Ausoniae.

Nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:

      Torquerant longa pectora nostra mora.

Non mihi seruorum, comites non cura legendi,

10

      Non aptae profugo uestis opisue fuit.

Non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus

      Viuit et est uitae nescius ipse suae.

Vt tamen hanc animi nubem dolor ipse remouit,

      Et tandem sensus conualuere mei,

15

Alloquor extremum maestos abiturus amicos,

      Qui modo de multis unus et alter erat.

Vxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,

      Imbre per indignas usque cadente genas.

Nata procul Libycis aberat diuersa sub oris,

20

      Nec poterat fati certior esse mei.

Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,

      Formaque non taciti funeris intus erat.

Femina uirque meo, pueri quoque funere maerent,

      Inque domo lacrimas angulus omnis habet.

25

Si licet exemplis in paruis grandibus uti,

      Haec facies Troiae, cum caperetur, erat.

Iamque quiescebant uoces hominumque canumque,

      Lunaque nocturnos alta regebat equos.

Hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,

30

      Quae nostro frustra iuncta fuere Lari,

"Numina uicinis habitantia sedibus," inquam,

      "Iamque oculis numquam templa uidenda meis,

Dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,

      Este salutati tempus in omne mihi.

35

Et quamquam sero clipeum post uulnera sumo,

      Attamen hanc odiis exonerate fugam,

Caelestique uiro, quis me deceperit error,

      Dicite, pro culpa ne scelus esse putet.

Vt quod uos scitis, poenae quoque sentiat auctor,

40

      Placato possum non miser esse deo."

Hac prece adoraui superos ego: pluribus uxor,

      Singultu medios impediente sonos.

Illa etiam ante lares passis astrata capillis

      Contigit exstinctos ore tremente focos,

45

Multaque in aduersos effudit uerba Penates

      Pro deplorato non ualitura uiro.

Iamque morae spatium nox praecipitata negabat,

      Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.

Quid facerem? blando patriae retinebar amore:

50

      Vltima sed iussae nox erat illa fugae.

A! quotiens aliquo dixi properante "quid urges?

      Vel quo festinas ire, uel unde, uide."

A! quotiens certam me sum mentitus habere

      Horam, propositae quae foret apta uiae.

55

Ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse

      Indulgens animo pes mihi tardus erat.

Saepe "uale" dicto rursus sum multa locutus,

      Et quasi discedens oscula summa dedi.

Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,

60

      Respiciens oculis pignora cara meis.

Denique "quid propero? Scythia est, quo mittimur," inquam

      "Roma relinquenda est. utraque iusta mora est.

Vxor in aeternum uiuo mihi uiua negatur,

      Et domus et fidae dulcia membra domus,

65

Quosque ego dilexi fraterno more sodales,

      O mihi Thesea pectora iuncta fide!

Dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit

      Amplius. in lucro est quae datur hora mihi."

Nec mora, sermonis uerba imperfecta relinquo.

70

      Complectens animo proxima quaeque meo.

Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,

      Stella grauis nobis, Lucifer ortus erat.

Diuidor haud aliter, quam si mea membra relinquam,

      Et pars abrumpi corpore uisa suo est.

75

Sic doluit Mettus tunc cum in contraria uersos

      Vltores habuit proditionis equos.

Tum uero exoritur clamor gemitusque meorum,

      Et feriunt maestae pectora nuda manus.

Tum uero coniunx umeris abeuntis inhaerens

80

      Miscuit haec lacrimis tristia uerba meis:

"Non potes auelli. simul hinc, simul ibimus:" inquit,

      "Te sequar et coniunx exulis exul ero.

Et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus:

      Accedam profugae sarcina parua rati.

85

Te iubet e patria discedere Caesaris ira,

      Me pietas. pietas haec mihi Caesar erit."

Talia temptabat, sicut temptauerat ante,

      Vixque dedit uictas utilitate manus.

Egredior, siue illud erat sine funere ferri,

90

      Squalidus immissis hirta per ora comis.

Illa dolore amens tenebris narratur obortis

      Semianimis media procubuisse domo:

Vtque resurrexit foedatis puluere turpi

      Crinibus et gelida membra leuauit humo,

95

Se modo, desertos modo complorasse Penates.

      Nomen et erepti saepe uocasse uiri,

Nec gemuisse minus, quam si nataeque uirique

      Vidisset structos corpus habere rogos,

Et uoluisse mori, moriendo ponere sensus,

100

      Respectuque tamen non periisse mei.

Viuat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt.

      Viuat ut auxilio subleuet usque suo.