Parue (nec inuideo) sine me, liber, ibis in urbem:
Ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
Vade, sed incultus, qualem decet exulis esse:
Infelix habitum temporis huius habe.
5
Nec te purpureo uelent uaccinia fuco:
Non est conueniens luctibus ille color:
Nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
Candida nec nigra cornua fronte geras.
Felices ornent haec instrumenta libellos:
10
Fortunae memorem te decet esse meae.
Nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
Hirsutus sparsis ut uideare comis.
Neue liturarum pudeat. Qui uiderit illas,
De lacrimis factas sentiat esse meis.
15
Vade, liber, uerbisque meis loca grata saluta:
Contingam certe quo licet illa pede.
Siquis, ut in populo, nostri non immemor illi,
Siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit:
Viuere me dices, saluum tamen esse negabis:
20
Id quoque, quod uiuam, munus habere dei.
Atque ita tu tacitus (quaerenti plura legendum)
Ne, quae non opus est, forte loquare, caue.
Protinus admonitus repetet mea crimina lector,
Et peragar populi publicus ore reus.
25
Tu caue defendas, quamuis mordebere dictis:
Causa patrocinio non bona maior erit.
Inuenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
Carmina nec siccis perlegat ista genis,
Et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
30
Sit mea lenito Caesare poena leuis:
Nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precantur,
Placatos miseris qui uolet esse deos;
Quaeque uolet, rata sint, ablataque principis ira
Sedibus in patriis det mihi posse mori.
35
Vt peragas mandata, liber, culpabere forsan
Ingeniique minor laude ferere mei.
Iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
Quaerere. quaesito tempore tutus eris.
Carmina proueniunt animo deducta sereno:
40
Nubila sunt subitis tempora nostra malis.
Carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
Me mare, me uenti, me fera iactat hiems.
Carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem
Haesurum iugulo iam puto iamque meo.
45
Haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
Scriptaque cum uenia qualiacumque leget.
Da mihi Maeoniden et tot circumspice casus,
Ingenium tantis excidet omne malis.
Denique securus famae, liber, ire memento,
50
Nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
Non ita se nobis praebet Fortuna secundam
Vt tibi sit ratio laudis habenda tuae.
Donec eram sospes, tituli tangebar amore,
Quaerendique mihi nominis ardor erat.
55
Carmina nunc si non studiumque, quod offuit, odi,
Sit satis. ingenio sic fuga parta meo.
Tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam:
Di facerent, possem nunc meus esse liber.
Nec te, quod uenias magnam peregrinus in urbem,
60
Ignotum populo posse uenire puta.
Vt titulo careas, ipso noscere colore:
Dissimulare uelis, te liquet esse meum.
Clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant:
Non sunt ut quondam plena fauoris erant.
65
Siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
Non putet, e gremio reiciatque suo,
"Inspice" dic "titulum. non sum praeceptor amoris;
Quas meruit, poenas iam dedit illud opus."
Forsitan expectes, an in alta Palatia missum
70
Scandere te iubeam Caesareamque domum.
Ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
Venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
Esse quidem memini mitissima sedibus illis
Numina; sed timeo qui nocuere deos.
75
Terretur minimo pennae stridore columba,
Vnguibus, accipiter, saucia facta tuis.
Nec procul a stabulis audet discedere, siqua
Excussa est auidi dentibus agna lupi.
Vitaret caelum Phaethon, si uiueret, et quos
80
Optarat stulte, tangere nollet equos.
Me quoque, quae sensi, fateor Iouis arma timere:
Me reor infesto, cum tonat, igne peti.
Quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
Semper ab Euboicis uela retorquet aquis.
85
Et mea cumba semel uasta percussa procella
Illum, quo laesa est, horret adire locum.
Ergo caue, liber, et timida circumspice mente,
Vt satis a media sit tibi plebe legi.
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
90
Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.
Difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,
Dicere. consilium resque locusque dabunt.
Si poteris uacuo tradi, si cuncta uidebis
Mitia, si uires fregerit ira suas:
95
Siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
Tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
Luce bona dominoque tuo felicior ipso
Peruenias illuc et mala nostra leues.
Namque ea uel nemo, uel qui mihi uulnera fecit
100
Solus Achilleo tollere more potest.
Tantum ne noceas, dum uis prodesse, uideto.
Nam spes est animi nostra timore minor:
Quaeque quiescebat, ne mota resaeuiat ira,
Et poenae tu sis altera causa, caue.
105
Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
Contigerisque tuam, scrinia curua, domum:
Aspicies illic positos ex ordine fratres,
Quos studium cunctos euigilauit idem.
Cetera turba palam titulos ostendet apertos,
110
Et sua detecta nomina fronte geret;
Tres procul obscura latitantes parte uidebis:
Hi quia, quod nemo nescit, amare docent,
Hos tu uel fugias, uel, si satis oris habebis,
Oedipodas facito Telegonosque uoces.
115
Deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
Ne quemquam, quamuis ipse docebit, ames.
Sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae,
Nuper ab exequiis carmina rapta meis.
His mando dicas, inter mutata referri
120
Fortunae uultum corpora posse meae.
Namque ea dissimilis subito est effecta priori,
Flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
Plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam:
Sed uereor tardae causa fuisse uiae.
125
Et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
Sarcina laturo magna futurus eras.
Longa uia est, propera: nobis habitabitur orbis
Vltimus, a terra terra remota mea.