Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:
Quae placeat, positis omnibus ipse leges.
Facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur,
Nullaque mortali numina uisa putent.
5
Est deus in nobis, agitante calescimus illo;
Impetus hic sacrae semina mentis habet:
Fas mihi praecipue uultus uidisse deorum,
Vel quia sum uates, uel quia sacra cano.
Est nemus arboribus densum, secretus ab omni
10
Voce locus, si non obstreperetur aquis:
Hic ego quaerebam coepti quae mensis origo
Esset, et in cura nominis huius eram.
Ecce deas uidi, non quas praeceptor arandi
Viderat, Ascraeas cum sequeretur oues;
15
Nec quas Priamides in aquosae uallibus Idae
Contulit: ex illis sed tamen una fuit
Ex illis fuit una, sui germana mariti;
Haec erat, agnoui, quae stat in arce Iouis.
Horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
20
Tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus.
Namque ait "o uates, Romani conditor anni,
Ause per exiguos magna referre modos,
Ius tibi fecisti numen caeleste uidendi,
Cum placuit numeris condere festa tuis:
25
Ne tamen ignores uulgique errore traharis,
Iunius a nostro nomine nomen habet.
Est aliquid nupsisse Ioui, Iouis esse sororem:
Fratre magis dubito glorier anne uiro.
Si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
30
Feci, Saturni sors ego prima fui.
A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
Haec illi a caelo proxima terra fuit.
Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
Iunctaque Tarpeio sunt mea templa Ioui.
35
An potuit Maio paelex dare nomina mensi.
Hic honor in nobis inuidiosus erit?
Cur igitur regina uocor princepsque dearum,
Aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
An facient mensem luces, Lucinaque ab illis
40
Dicar, et a nullo nomina mense traham?
Tum me paeniteat posuisse fideliter iras
In genus Electrae Dardaniamque domum.
Causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
Forma quoque Idaeo iudice uicta mea est.
45
Paeniteat quod non foueo Carthaginis arces,
Cum mea sint illo currus et arma loco:
Paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
Et ueterem Latio supposuisse Samon:
Adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
50
Quos ego Romanis succubuisse tuli.
Sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est:
Hic colar, hic teneam cum Ioue templa meo.
Ipse mihi Mauors "commendo moenia" dixit
"Haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris."
55
Dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
Nec leuior quouis est mihi mensis honor.
Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
Inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos
60
Et populus Laurens Lanuuiumque meum:
Est illic mensis Iunonius. inspice Tibur
Et Praenestinae moenia sacra deae,
Iunonale leges tempus: nec Romulus illas
Condidit, at nostri Roma nepotis erat."
65
Finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor
Stabat, et in uultu signa uigoris erant.
"Non ego, si toto mater me cedere caelo
Iusserit, inuita matre morabor" ait.
"Nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:
70
Blandior, et partes paene rogantis ago,
Remque mei iuris malim tenuisse precando:
Et faueas causae forsitan ipse meae.
Aurea possedit socio Capitolia templo
Mater et, ut debet, cum Ioue summa tenet;
75
At decus omne mihi contingit origine mensis:
Vnicus est, de quo sollicitamur, honor.
Quid graue, si titulum mensis, Romane, dedisti
Herculis uxori, posteritasque memor?
Haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
80
Coniugis: huc captas appulit ille boues,
Hic male defensus flammis et dote paterna
Cacus Auentinam sanguine tinxit humum.
Ad propiora uocor: populum digessit ab annis
Romulus, in partes distribuitque duas;
85
Haec dare consilium, pugnare paratior illa est,
Haec aetas bellum suadet, at illa gerit.
Sic statuit, mensesque nota secreuit eadem:
Iunius est iuuenum; qui fuit ante, senum."
Dixit; et in litem studio certaminis issent,
90
Atque ira pietas dissimulata foret:
Venit Apollinea longas Concordia lauro
Nexa comas, placidi numen opusque ducis.
Haec ubi narrauit Tatium fortemque Quirinum
Binaque cum populis regna coisse suis,
95
Et lare communi soceros generosque receptos,
"His nomen iunctis Iunius" inquit "habet."
Dicta triplex causa est. at uos ignoscite, diuae:
Res est arbitrio non dirimenda meo.
Ite pares a me. perierunt iudice formae
100
Pergama: plus laedunt, quam iuuat una, duae.
Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:
Numine clausa aperit, claudit aperta suo.
Vnde datas habeat uires, obscurior aeuo
Fama; sed e nostro carmine certus eris.
105
Adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni:
Pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
Inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)
Nequiquam multis saepe petita procis.
Rura sequi iaculisque feras agitare solebat,
110
Nodosasque caua tendere ualle plagas;
Non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
Credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
Huic aliquis iuuenum dixisset amantia uerba,
Reddebat tales protinus illa sonos:
115
"Haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris:
Si secreta magis ducis in antra, sequor."
Credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,
Et latet et nullo est inuenienda modo.
Viderat hanc Ianus, uisaeque cupidine captus
120
Ad duram uerbis mollibus usus erat.
Nympha iubet quaeri de more remotius antrum,
Vtque comes sequitur, destituitque ducem.
Stulta! uidet Ianus quae post sua terga gerantur:
Nil agis, et latebras respicit ille tuas.
125
Nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
Occupat amplexu, speque potitus ait
"Ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
Hoc pretium positae uirginitatis habe."
Sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
130
A foribus noxas (haec erat alba) dedit.
Sunt auidae uolucres, non quae Phineia mensis
Guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;
Canities pennis, unguibus hamus inest;
135
Nocte uolant puerosque petunt nutricis egentes,
Et uitiant cunis corpora rapta suis;
Carpere dicuntur lactentia uiscera rostris,
Et plenum poto sanguine guttur habent.
Est illis strigibus nomen; sed nominis huius
140
Causa quod horrenda stridere nocte solent.
Siue igitur nascuntur aues, seu carmine fiunt
Neniaque in uolucres Marsa figurat anus.
In thalamos uenere Procae: Proca natus in illis
Praeda recens auium quinque diebus erat,
145
Pectoraque exsorbent auidis infantia linguis
At puer infelix uagit opemque petit.
Territa uoce sui nutrix accurrit alumni
Et rigido sectas inuenit ungue genas.
Quid faceret? color oris erat qui frondibus olim
150
Esse solet seris, quas noua laesit hiems.
Peruenit ad Cranaen, et rem docet. illa "timorem
Pone: tuus sospes" dixit "alumnus erit."
Venerat ad cunas; flebant materque paterque:
"Sistite uos lacrimas, ipsa medebor" ait.
155
Protinus arbutea postes ter in ordine tangit
Fronde, ter arbutea limina fronde notat
Spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
Extaque de porca cruda bimenstre tenet,
Atque ita "noctis aues, extis puerilibus" inquit
160
"Parcite: pro paruo uictima parua cadit.
Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:
Hanc animam uobis pro meliore damus."
Sic ubi libauit, prosecta sub aethere ponit
Quique adsint sacris respicere illa uetat.
165
Virgaque Ianalis de spina subditur alba
Qua lumen thalamis parua fenestra dabat.
Post illud nec aues cunas uiolasse feruntur
Et rediit puero qui fuit ante color.
Pinguia cur illis gustentur larda kalendis
170
Mixtaque cum calido sit faba farre rogas?
Prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,
Nec petit ascitas luxuriosa dapes.
Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
Ostreaque in conchis tuta fuere suis;
175
Nec Latium norat quam praebet Ionia diues
Nec quae Pygmaeo sanguine gaudet auis;
Et praeter pennas nihil in pauone placebat,
Nec tellus captas miserat arte feras.
Sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;
180
Terra fabas tantum duraque farra dabat.
Quae duo mixta simul sextis quicumque kalendis
Ederit, huic laedi uiscera posse negant.
Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
Ex uoto memorant facta, Camille, tuo.
185
Ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam
A Capitolino reppulit arma Ioue.
Quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa
Defensor solii, Iuppiter alte, tui!
Vixit, ut occideret damnatus crimine regni:
190
Hunc illi titulum longa senecta dabat.
Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra
Appositum Tectae porta Capena Viae.
Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,
Cum paene est Corsis obruta classis aquis.
195
Haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra,
Tunc oritur magni praepes adunca Iouis.
Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,
Euocat, et multa terra madescit aqua.
Mane ubi bis fuerit Phoebusque iterauerit ortus
200
Factaque erit posito rore bis uda seges,
Hac sacrata die Tusco Bellona duello
Dicitur, et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata
Multum animo uidit, lumine captus erat.
205
Prospicit a templo summum breuis area Circum:
Est ibi non paruae parua columna notae;
Hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,
In regem et gentes cum placet arma capi.
"Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
210
Detulerit flauis in mare Thybris aquis,
Non mihi detonso crinem depectere buxo,
Non ungues ferro subsecuisse licet,
Non tetigisse uirum, quamuis Iouis ille sacerdos,
Quamuis perpetua sit mihi lege datus.
215
Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet
Ignea cum pura Vesta nitebit humo."
Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est,
Quod deus Euboico carmine munus habet.
Muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est;
220
Si titulum quaeris, Sulla probauit opus.
Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem
An tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:
"Cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:
Nomina terna fero: sic uoluere Cures."
225
Hunc igitur ueteres donarunt aede Sabini,
Inque Quirinali constituere iugo.
Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,
Filia, qua felix sospite semper ero.
Hanc ego cum uellem genero dare, tempora taedis
230
Apta requirebam, quaeque cauenda forent:
Tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus
Vtilis et nuptis, utilis esse uiris,
Primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
Nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
235
Tertia post Nonas remouere Lycaona Phoebe
Fertur, et a tergo non habet Vrsa metum.
Tunc ego me memini ludos in gramine Campi
Aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
Festa dies illis qui lina madentia ducunt,
240
Quique tegunt paruis aera recurua cibis.
Mens quoque numen habet: Mentis delubra uidemus
Vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene, rebellaras, et leto consulis omnes
Attoniti Mauras pertimuere manus.
245
Spem metus expulerat, cum Menti uota senatus
Suscipit, et melior protinus illa uenit.
Aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
Illa dies qua sunt uota soluta deae.
Vesta, faue: tibi nunc operata resoluimus ora,
250
Ad tua si nobis sacra uenire licet.
In prece totus eram: caelestia numina sensi,
Laetaque purpurea luce refulsit humus.
Non equidem uidi (ualeant mendacia uatum)
Te, dea, nec fueras aspicienda uiro;
255
Sed quae nescieram quorumque errore tenebar
Cognita sunt nullo praecipiente mihi.
Dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
Cum flammae custos aede recepta dea est,
Regis opus placidi, quo non metuentius ullum
260
Numinis ingenium terra Sabina tulit.
Quae nunc aere uides, stipula tum tecta uideres
Et paries lento uimine textus erat.
Hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,
Tunc erat intonsi regia magna Numae;
265
Forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
Dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest uigil ignis utrique:
Significant sedem terra focusque suam.
Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,
270
Aere subiecto tam graue pendet onus:
Ipsa uolubilitas libratum sustinet orbem,
Quique premat partes angulus omnis abest:
Cumque sit in media rerum regione locata,
Vt tangat nullum plusue minusue latus,
275
Ni conuexa foret, parti uicinior esset,
Nec medium terram mundus haberet onus.
Arte Syracosia suspensus in aere clauso
Stat globus, immensi parua figura poli,
Et quantum a summis, tantum secessit ab imis
280
Terra; quod ut fiat forma rotunda facit.
Par facies templi; nullus procurrit in illo
Angulus, a pluuio uindicat imbre tholus.
Cur sit uirginibus, quaeris, dea culta ministris?
Inueniam causas hac quoque parte suas.
285
Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
Semine Saturni; tertia Vesta fuit.
Vtraque nupserunt, ambae peperisse feruntur;
De tribus impatiens restitit una uiri.
Quid mirum, uirgo si uirgine laeta ministra
290
Admittit castas ad sua sacra manus?
Nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam;
Nataque de flamma corpora nulla uides.
Iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit
Nec capit, et comites uirginitatis amat.
295
Esse diu stultus Vestae simulacra putaui,
Mox didici curuo nulla subesse tholo.
Ignis inexstinctus templo celatur in illo:
Effigiem nullam Vesta nec ignis habet.
Stat ui terra sua: ui stando Vesta uocatur;
300
Causaque par Grai nominis esse potest.
At focus a flammis et quod fouet omnia dictus;
Qui tamen in primis aedibus ante fuit.
Hinc quoque uestibulum dici reor; inde precando
Praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
305
Ante focos olim scamnis considere longis
Mos erat, et mensae credere adesse deos;
Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
Ante Vacunales stantque sedentque focos.
Venit in hos annos aliquid de more uetusto:
310
Fert missos Vestae pura patella cibos.
Ecce coronatis panis dependet asellis,
Et uelant scabras florida serta molas.
Sola prius furnis torrebant farra coloni
(Et Fornacali sunt sua sacra deae):
315
Suppositum cineri panem focus ipse parabat,
Strataque erat tepido tegula quassa solo.
Inde focum seruat pistor dominamque focorum
Et quae pumiceas uersat asella molas.
Praeteream referamne tuum, rubicunde Priape
320
Dedecus? est multi fabula parua ioci.
Turrigera frontem Cybele redimita corona
Conuocat aeternos ad sua festa deos;
Conuocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
Silenus, quamuis nemo uocarat, adest.
325
Nec licet et longum est epulas narrare deorum:
In multo nox est peruigilata mero.
Hi temere errabant in opacae uallibus Idae,
Pars iacet et molli gramine membra leuat
Hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit
330
Et uiridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
Sicut erat, positum caespite fulta caput.
At ruber hortorum custos nymphasque deasque
Captat, et errantes fertque refertque pedes
335
Aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit
An scierit Vestam, scisse sed ipse negat.
Spem capit obscenam, furtimque accedere temptat
Et fert suspensos corde micante gradus.
Forte senex, quo uectus erat, Silenus asellum
340
Liquerat ad ripas lene sonantis aquae
Ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,
Intempestiuo cum rudit ille sono
Territa uoce graui surgit dea, conuolat omnis
Turba, per infestas effugit ille manus.
345
Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo
"Apta" canens "flammis indicis exta damus."
Quem tu, diua, memor de pane monilibus ornas
Cessat opus, uacuae conticuere molae.
Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis
350
Dicam Pistoris quid uelit ara Iouis.
Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
Fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iuppiter, ad solium superis regale uocatis,
"Incipe" ait Marti; protinus ille refert:
355
"Scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum,
Et dolor hic animi uoce querentis eget.
Si tamen ut referam breuiter mala iuncta pudori
Exigis, Alpino Roma sub hoste iacet.
Haec est cui fuerat promissa potentia rerum,
360
Iuppiter? hanc terris impositurus eras?
Iamque suburbanos Etruscaque contudit arma:
Spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.
Vidimus ornatos aerata per atria picta
Veste triumphales occubuisse senes;
365
Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
Sede: putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent qua uos habitatis in arce
Totque domos uestras obsidione premi,
Nil opis in cura scirent superesse deorum,
370
Et data sollicita tura perire manu.
Atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,
Et, si non poterunt exsuperare, cadant.
Nunc inopes uictus ignauaque fata timentes
Monte suo clausos barbara turba premit."
375
Tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
"Publica" respondit "cura est pro moenibus istis"
Iuppiter "et poenas Gallia uicta dabit.
Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
380
Effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
Quodcumque est solidae Cereris, caua machina frangat
Mollitamque manu duret in igne focus."
Iusserat, et fratris uirgo Saturnia iussis
Adnuit, et mediae tempora noctis erant.
385
Iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos
Iuppiter et sacro quid uelit ore docet:
"Surgite, et in medios de summis arcibus hostes
Mittite, quam minime mittere uultis, opem."
Somnus abit, quaeruntque, nouis ambagibus acti
390
Tradere quam nolint et iubeantur opem.
Esse Ceres uisa est; iaciunt Cerialia dona:
Iacta super galeas scutaque longa sonant.
Posse fame uinci spes excidit: hoste repulso
Candida Pistori ponitur ara Ioui.
395
Forte reuertebar festis Vestalibus illa
Quae Noua Romano nunc Via iuncta foro est:
Huc pede matronam nudo descendere uidi
Obstipui tacitus sustinuique gradum.
Sensit anus uicina loci, iussumque sedere
400
Alloquitur, quatiens uoce tremente caput:
"Hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes
Amne redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras
Nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit;
405
Qua Velabra solent in Circum ducere pompas,
Nil praeter salices cassaque canna fuit:
Saepe suburbanas rediens conuiua per undas
Cantat et ad nautas ebria uerba iacit.
Nondum conueniens diuersis iste figuris
410
Nomen ab auerso ceperat amne deus.
Hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus
Et pede uelato non adeunda palus.
Stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,
Siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet."
415
Reddiderat causam. "ualeas, anus optima" dixi;
"Quod superest aeui molle sit omne tui."
Cetera iam pridem didici puerilibus annis,
Non tamen idcirco praetereunda mihi.
Moenia Dardanides nuper noua fecerat Ilus
420
(Ilus adhuc Asiae diues habebat opes);
Creditur armiferae signum caeleste Mineruae
Vrbis in Iliacae desiluisse iuga.
Cura uidere fuit: uidi templumque locumque;
Hoc superest illi, Pallada Roma tenet.
425
Consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco
Hos non mentito reddidit ore sonos:
"Aetheriam seruate deam, seruabitis urbem:
Imperium secum transferet illa loci."
Seruat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
430
Curaque ad heredem Laomedonta redit;
Sub Priamo seruata parum: sic ipsa uolebat,
Ex quo iudicio forma reuicta sua est.
Seu gener Adrasti, seu furtis aptus Vlixes,
Seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt;
435
Auctor in incerto, res est Romana: tuetur
Vesta, quod assiduo lumine cuncta uidet.
Heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
Arsit et est tectis obruta paene suis!
Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
440
Mixtaque erat flammae flamma profana piae
Attonitae flebant demisso crine ministrae:
Abstulerat uires corporis ipse timor.
Prouolat in medium, et magna "succurrite" uoce,
"Non est auxilium flere" Metellus ait.
445
"Pignora uirgineis fatalia tollite palmis:
Non ea sunt uoto, sed rapienda manu.
Me miserum! dubitatis?" ait. dubitare uidebat
Et pauidas posito procubuisse genu.
Haurit aquas, tollensque manus "ignoscite", dixit
450
"Sacra: uir intrabo non adeunda uiro.
Si scelus est, in me commissi poena redundet:
Sit capitis damno Roma soluta mei."
Dixit, et irrupit: factum dea rapta probauit,
Pontificisque sui munere tuta fuit.
455
Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:
Ignis in Iliacis nunc erit estque focis;
Nullaque dicetur uittas temerasse sacerdos
Hoc duce, nec uiua defodietur humo:
Sic incesta perit, quia, quam uiolauit, in illam
460
Conditur: est Tellus Vestaque numen idem.
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
Fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.
Scilicet interdum miscentur tristia laetis,
Ne populum toto pectore festa iuuent:
465
Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque
Perdidit, et leto est ultimus ipse datus.
"Parthe, quid exsultas?" dixit dea "signa remittes,
Quique necem Crassi uindicet ultor erit."
At simul auritis uiolae demuntur asellis,
470
Et Cereris fruges aspera saxa terunt,
Nauita puppe sedens "Delphina uidebimus", inquit
"Vmida cum pulso nox erit orta die."
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui
Et uigil Eois Lucifer exit aquis:
475
Ite, bonae matres (uestrum Matralia festum),
Flauaque Thebanae reddite liba deae.
Pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
Area, quae posito de boue nomen habet.
Hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
480
Sceptriferas Serui templa dedisse manus.
Quae dea sit, quare famulas a limine templi
Arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
Bacche racemiferos hedera distincte capillos,
Si domus illa tua est, derige uatis opus.
485
Arserat obsequio Semele Iouis: accipit Ino
Te, puer, et summa sedula nutrit ope.
Intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
Educet: at sanguis ille sororis erat.
Hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
490
Tuque cadis patria, parue Learche, manu;
Maesta Learcheas mater tumulauerat umbras
Et dederat miseris omnia iusta rogis.
Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
Prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
495
Est spatio contracta breui, freta bina repellit,
Vnaque pulsatur, terra, duabus aquis:
Huc uenit insanis natum complexa lacertis,
Et secum celso mittit in alta iugo.
Excipit illaesos Panope centumque sorores,
500
Et placido lapsu per sua regna ferunt.
Nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
Verticibus densi Thybridis ora tenent.
Lucus erat, dubium Semelae Stimulaene uocetur;
Maenadas Ausonias incoluisse ferunt:
505
Quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse
Audit et Euandrum sceptra tenere loci.
Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
Instimulat fictis insidiosa sonis:
"O nimium faciles, o toto pectore captae,
510
Non uenit haec nostris hospes amica choris.
Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:
Quo possit poenas pendere pignus habet."
Vix bene desierat, complent ululatibus auras
Thyiades, effusis per sua colla comis,
515
Iniciuntque manus puerumque reuellere pugnant.
Quos ignorat adhuc, inuocat illa deos:
"Dique uirique loci, miserae succurrite matri."
Clamor Auentini saxa propinqua ferit.
Appulerat ripae uaccas Oetaeus Hiberas;
520
Audit, et ad uocem concitus urget iter:
Herculis aduentu quae uim modo ferre parabant
Turpia femineae terga dedere fugae.
"Quid petis hinc", (cognorat enim) "matertera Bacchi?
An numen, quod me, te quoque uexat?" ait.
525
Illa docet partim, partim praesentia nati
Continet, et furiis in scelus isse pudet.
Rumor, ut est uelox, agitatis peruolat alis,
Estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
Hospita Carmentis fidos intrasse penates
530
Diceris et longam deposuisse famem.
Liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
Traditur in subito cocta dedisse foco.
Nunc quoque liba iuuant festis Matralibus illam.
Rustica sedulitas gratior arte fuit.
535
"Nunc", ait "o uates, uenientia fata resigna,
Qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis."
Parua mora est, caelum uates ac numina sumit,
Fitque sui toto pectore plena dei;
Vix illam subito posses cognoscere, tanto
540
Sanctior et tanto, quam modo, maior erat.
"Laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino"
Dixit, "et huic populo prospera semper ades.
Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
In uestris aliud sumite nomen aquis:
545
Leucothea Grais, Matuta uocabere nostris;
In portus nato ius erit omne tuo,
Quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
Ite, precor, nostris aequus uterque locis."
Adnuerat, promissa fides; posuere labores,
550
Nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
Cur uetet ancillas accedere quaeritis? odit,
Principiumque odii, si sinat illa, canam.
Vna ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
Saepe sub amplexus coniugis ire tui.
555
Improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa
Comperit agricolis semina tosta dari:
Ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:
Hoc est cur odio sit tibi serua manus.
Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
560
Ipsa parum felix uisa fuisse parens.
Alterius prolem melius mandabitis illi:
Vtilior Baccho quam fuit illa suis.
Hanc tibi "quo properas?" memorant dixisse, Rutili,
"Luce mea Marso consul ab hoste cades."
565
Exitus accessit uerbis, flumenque Toleni
Purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.
Proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminauit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;
570
Sed superiniectis quis latet iste togis?
Seruius est, hoc constat enim: sed causa latendi
Discrepat, et dubium me quoque mentis habet.
Dum dea furtiuos timide profitetur amores,
Caelestemque homini concubuisse pudet
575
(Arsit enim magno correpta cupidine regis,
Caecaque in hoc uno non fuit illa uiro),
Nocte domum parua solita est intrare fenestra,
Vnde Fenestellae nomina porta tenet.
Nunc pudet, et uultus uelamine celat amatos,
580
Oraque sunt multa regia tecta toga.
An magis est uerum post Tulli funera plebem
Confusam placidi morte fuisse ducis:
Nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
Donec eum positis occuluere togis?
585
Tertia causa mihi spatio maiore canenda est;
Nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto
His solita est dictis exstimulare uirum:
"Quid iuuat esse pares, te nostrae caede sororis
590
Meque tui fratris, si pia uita placet?
Viuere debuerant et uir meus et tua coniunx,
Si nullum ausuri maius eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale palentis.
Si uir es, i, dictas exige dotis opes.
595
Regia res scelus est: socero cape regna necato,
Et nostras patrio sanguine tingue manus."
Talibus instinctus solio priuatus in alto
Sederat: attonitum uulgus in arma ruit:
Hinc cruor et caedes, infirmaque uincitur aetas:
600
Sceptra gener socero rapta Superbus habet.
Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
Concidit in dura sanguinulentus humo.
Filia carpento, patrios initura penates,
Ibat per medias alta feroxque uias.
605
Corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis
Restitit; hunc tali corripit illa sono:
"Vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?
Duc, inquam, inuitas ipsa per ora rotas."
Certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
610
Vicus, et aeterna res ea pressa nota.
Post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
Tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.
Signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
Dicitur hoc oculis opposuisse manum,
615
Et uox audita est "uultus abscondite nostros,
Ne natae uideant ora nefanda meae."
Veste data tegitur; uetat hanc Fortuna moueri,
Et sic e templo est ipsa locuta suo:
"Ore reuelato qua primum luce patebit
620
Seruius, haec positi prima pudoris erit."
Parcite, matronae, uetitas attingere uestes
(Sollemni satis est uoce mouere preces),
Sitque caput semper Romano tectus amictu
Qui rex in nostra septimus urbe fuit.
625
Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit
Ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.
Namque pater Tulli Vulcanus, Ocresia mater
Praesignis facie Corniculana fuit.
Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
630
Iussit in ornatum fundere uina focum:
Hinc inter cineres obsceni forma uirilis
Aut fuit aut uisa est, sed fuit illa magis.
Iussa foco captiua sedet: conceptus ob illa
Seruius a caelo semina gentis habet.
635
Signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
Contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Liuia, quam caro praestitit ipsa uiro.
Disce tamen, ueniens aetas: ubi Liuia nunc est
640
Porticus, immensae tecta fuere domus;
Vrbis opus domus una fuit spatiumque tenebat
Quo breuius muris oppida multa tenent.
Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
Sed quia luxuria uisa nocere sua.
645
Sustinuit tantas operum subuertere moles
Totque suas heres perdere Caesar opes:
Sic agitur censura et sic exempla parantur
Cum uindex, alios quod monet, ipse facit.
Nulla nota est ueniente die, quam dicere possis;
650
Idibus Inuicto sunt data templa Ioui.
Et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
Nunc ades o coeptis, flaua Minerua, meis.
"Cur uagus incedit tota tibicen in Vrbe?
Quid sibi personae, quid stola longa uolunt?"
655
Sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit
(Possim utinam doctae uerba referre deae):
"Temporibus ueterum tibicinis usus auorum
Magnus et in magno semper honore fuit:
Cantabat fanis, cantabat tibia ludis
660
Cantabat maestis tibia funeribus;
Dulcis erat mercede labor. tempusque secutum
Quod subito gratae frangeret artis opus.
Adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
Artifices solos iusserat esse decem.
665
Exilio mutant Vrbem Tiburque recedunt:
Exilium quodam tempore Tibur erat.
Quaeritur in scaena caua tibia, quaeritur aris;
Ducit supremos nenia nulla toros.
Seruierat quidam, quantolibet ordine dignus,
670
Tibure, sed longo tempore liber erat.
Rure dapes parat ille suo, turbamque canoram
Conuocat: ad festas conuenit illa dapes.
Nox erat, et uinis oculique animique natabant,
Cum praecomposito nuntius ore uenit,
675
Atque ita "quid cessas conuiuia soluere?" dixit
"Auctor uindictae nam uenit ecce tuae."
Nec mora, conuiuae ualido titubantia uino
Membra mouent; dubii stantque labantque pedes.
At dominus "discedite" ait, plaustroque morantes
680
Sustulit; in plaustro scirpea lata fuit.
Alliciunt somnos tempus motusque merumque,
Potaque se Tibur turba redire putat.
Iamque per Esquilias Romanam intrauerat urbem,
Et mane in medio plaustra fuere foro.
685
Plautius, ut posset specie numeroque senatum
Fallere, personis imperat ora tegi,
Admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
Augeat, in longis uestibus esse iubet;
Sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
690
Contra collegi iussa uenire sui.
Res placuit, cultuque nouo licet Idibus uti
Et canere ad ueteres uerba iocosa modos."
Haec ubi perdocuit, "superest mihi discere" dixi
"Cur sit Quinquatrus illa uocata dies."
695
"Martius" inquit "agit tali mea nomine festa,
Estque sub inuentis haec quoque turba meis.
Prima, terebrato per rara foramina buxo,
Vt daret, effeci, tibia longa sonos.
Vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
700
Vidi uirgineas intumuisse genas.
"Ars mihi non tanti est: ualeas, mea tibia" dixi:
Excipit abiectam caespite ripa suo.
Inuentam satyrus primum miratur, et usum
Nescit, et inflatam sentit habere sonum;
705
Et modo dimittit digitis, modo concipit auras,
Iamque inter nymphas arte superbus erat:
Prouocat et Phoebum. Phoebo superante pependit:
Caesa recesserunt a cute membra sua.
Sum tamen inuentrix auctorque ego carminis huius:
710
Hoc est cur nostros ars colat ista dies."
Tertia nox ueniet, qua tu, Dodoni Thyone,
Stabis Agenorei fronte uidenda bouis.
Haec est illa dies qua tu purgamina Vestae,
Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.
715
Siqua fides uentis, Zephyro date carbasa, nautae:
Cras ueniet uestris ille secundus aquis.
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,
Et cinget geminos stella serena polos,
Tollet humo ualidos proles Hyriea lacertos;
720
Continua Delphin nocte uidendus erit.
Scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos
Viderat in campis, Algida terra, tuis:
Vnde suburbano clarus, Tuberte, triumpho
Vectus es in niueis postmodo uictor equis.
725
Iam sex et totidem luces de mense supersunt,
Huic unum numero tu tamen adde diem.
Sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt:
Coepit Auentina Pallas in arce coli.
Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem
730
Pellit, et e pratis uda pruina fugit:
Reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,
Tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,
Plenaque securae terra quietis erit,
735
Surgit humo iuuenis telis afflatus auitis,
Et gemino nexas porrigit angue manus.
Notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
Deuouit natum credulus ille suum.
Non impune pius iuuenis Troezena petebat:
740
Diuidit obstantes pectore taurus aquas.
Solliciti terrentur equi, frustraque retenti
Per scopulos dominum duraque saxa trahunt.
Exciderat curru, lorisque morantibus artus
Hippolytus lacero corpore raptus erat,
745
Reddideratque animam, multum indignante Diana.
"Nulla" Coronides "causa doloris" ait:
"Namque pio iuueni uitam sine uulnere reddam,
Et cedent arti tristia fata meae."
Gramina continuo loculis depromit eburnis:
750
Profuerant Glauci manibus illa prius,
Tum cum obseruatas augur descendit in herbas,
Vsus et auxilio est anguis ab angue dato.
Pectora ter tetigit, ter uerba salubria dixit:
Depositum terra sustulit ille caput.
755
Lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu
Celat: Aricino Virbius ille lacu.
At Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri,
Hic fieri regni iura minora sui.
Iuppiter, exemplum ueritus, derexit in ipsum
760
Fulmina qui nimiae mouerat artis opem.
Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:
Propter te, fieri quod uetat, ipse facit.
Non ego te, quamuis properabis uincere, Caesar,
Si uetet auspicium, signa mouere uelim.
765
Sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes
Per uolucres aequos multa monere deos.
Tempora si ueteris quaeris temeraria damni,
Quintus ab extremo mense bis ille dies.
Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,
770
Et cecidit telis Hasdrubal ipse suis.
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
Et fugiunt freno non remorante dies.
Quam cito uenerunt Fortunae Fortis honores!
Post septem luces Iunius actus erit.
775
Ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:
In Tiberis ripa munera regis habet.
Pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,
Nec pudeat potos inde redire domum.
Ferte coronatae iuuenum conuiuia, lintres,
780
Multaque per medias uina bibantur aquas.
Plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse
Fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.
Conuenit et seruis, serua quia Tullius ortus
Constituit dubiae templa propinqua deae.
785
Ecce suburbana rediens male sobrius aede
Ad stellas aliquis talia uerba iacit:
"Zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit:
Dehinc erit, Orion, aspicienda mihi."
At, si non esset potus, dixisset eadem
790
Venturum tempus solstitiale die.
Lucifero subeunte lares delubra tulerunt
Hic ubi fit docta multa corona manu.
Tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim
Ante Palatini condidit ora iugi.
795
Tot restant de mense dies quot nomina Parcis,
Cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.
Tempus Iuleis cras est natale kalendis:
Pierides, coeptis addite summa meis.
Dicite. Pierides, quis uos addixerit isti
800
Cui dedit inuitas uicta nouerca manus.
Sic ego. sic Clio: "clari monimenta Philippi
Aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco
In qua par facies nobilitate sua.
805
Par animo quoque forma suo respondet; in illa
Et genus et facies ingeniumque simul.
Nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:
Laudamus magnas hac quoque parte deas.
Nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:
810
O decus, o sacra femina digna domo!"
Sic cecinit Clio, doctae assensere sorores:
Annuit Alcides increpuitque lyram.