"Alma, faue", dixi "geminorum mater Amorum";
Ad uatem uultus rettulit illa suos;
"Quid tibi" ait "mecum? certe maiora canebas.
Num uetus in molli pectore uulnus habes?"
5
"Scis, dea", respondi "de uulnere." risit, et aether
Protinus ex illa parte serenus erat.
"Saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
Quae decuit primis sine crimine lusimus annis;
10
Nunc teritur nostris area maior equis.
Tempora cum causis, annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
Et uatem et mensem scis, Venus, esse tuos."
15
Mota Cytheriaca leuiter mea tempora myrto
Contigit et "coeptum perfice" dixit "opus".
Sensimus, et causae subito patuere dierum:
Dum licet et spirant flamina, nauis eat.
Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,
20
Caesar, in Aprili quod tuearis habes:
Hic ad te magna descendit imagine mensis,
Et fit adoptiua nobilitate tuus.
Hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
Vidit et auctores rettulit ipse tuos:
25
Vtque fero Marti primam dedit ordine sortem,
Quod sibi nascendi proxima causa fuit,
Sic Venerem gradibus multis in gente receptam
Alterius uoluit mensis habere locum;
Principiumque sui generis reuolutaque quaerens
30
Saecula, cognatos uenit adusque deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
Scilicet, Electran concubuisse Ioui?
Huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;
35
Proximus Anchises, cum quo commune parentis
Non dedignata est nomen habere Venus:
Hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes
Sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.
Venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
40
Vnde domus Teucros Iulia tangit auos.
Postumus hinc, qui, quod siluis fuit ortus in altis,
Siluius in Latia gente uocatus erat.
Isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;
Proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
45
Ille dedit Capyi repetita uocabula Troiae
Et tuus est idem, Calpete, factus auus.
Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
Dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
Iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem
50
Viderat; in Remulum fulmina missa ferunt.
Venit Auentinus post hos, locus unde uocatur,
Mons quoque; post illum tradita regna Procae;
Quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;
Ilia cum Lauso de Numitore sati:
55
Ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti,
Teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
Ille suos semper Venerem Martemque parentes
Dixit, et emeruit uocis habere fidem:
Neue secuturi possent nescire nepotes,
60
Tempora dis generis continuata dedit.
Sed Veneris mensem Graio sermone notatum
Auguror; a spumis est dea dicta maris.
Nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
Itala nam tellus Graecia maior erat.
65
Venerat Euander plena cum classe suorum,
Venerat Alcides, Graius uterque genus
(Hospes Auentinis armentum pauit in herbis
Clauiger, et tanto est Albula pota deo),
Dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant
70
Et quod adhuc Circes nomina litus habet;
Et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
Stabant, Argolicae quod posuere manus.
Venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,
A quo se dictam terra Falisca putat.
75
Adice Troianae suasorem Antenora pacis,
Et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis
Attulit Aeneas in loca nostra deos.
Huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,
80
A quo Sulmonis moenia nomen habent,
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
Me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
Ergo ego tam longe- sed supprime, Musa, querellas:
Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
85
Quo non liuor abit? sunt qui tibi mensis honorem
Eripuisse uelint inuideantque, Venus.
Nam, quia uer aperit tunc omnia densaque cedit
Frigoris asperitas fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum
90
Quem Venus iniecta uindicat alma manu.
Illa quidem totum dignissima temperat orbem
Illa tenet nullo regna minora deo,
Iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
Perque suos initus continet omne genus.
95
Illa deos omnes (longum est numerare) creauit,
Illa satis causas arboribusque dedit,
Illa rudes animos hominum contraxit in unum,
Et docuit iungi cum pare quemque sua.
Quid genus omne creat uolucrum, nisi blanda uoluptas?
100
Nec coeant pecudes, si leuis absit amor.
Cum mare trux aries cornu decertat, at idem
Frontem dilectae laedere parcit ouis;
Deposita sequitur taurus feritate iuuencam,
Quem toti saltus, quem nemus omne tremit;
105
Vis eadem lato quodcumque sub aequore uiuit
Seruat, et innumeris piscibus implet aquas.
Prima feros habitus homini detraxit: ab illa
Venerunt cultus mundaque cura sui.
Primus amans carmen uigilatum nocte negata
110
Dicitur ad clausas concinuisse fores,
Eloquiumque fuit duram exorare puellam,
Proque sua causa quisque disertus erat.
Mille per hanc artes motae; studioque placendi,
Quae latuere prius, multa reperta ferunt.
115
Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
Audeat? a nobis sit furor iste procul.
Quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
Vrbe tamen nostra ius dea maius habet?
Pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
120
Cum gemuit teneram cuspide laesa manum;
Caelestesque duas Troiano iudice uicit
(Ah nolim uictas hoc meminisse deas),
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
Magnus Iuleos Caesar haberet auos.
125
Nec Veneri tempus, quam uer, erat aptius ullum
(Vere nitent terrae, uere remissus ager;
Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,
Nunc tumido gemmas cortice palmes agit),
Et formosa Venus formoso tempore digna est,
130
Vtque solet, Marti continuata suo est.
Vere monet curuas materna per aequora puppes
Ire nec hibernas iam timuisse minas.
Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque
Et uos, quis uittae longaque uestis abest.
135
Aurea marmoreo redimicula demite collo,
Demite diuitias: tota lauanda dea est.
Aurea siccato redimicula reddite collo:
Nunc alii flores, nunc noua danda rosa est.
Vos quoque sub uiridi myrto iubet ipsa lauari:
140
Causaque cur iubeat, discite, certa subest.
Litore siccabat rorantes nuda capillos:
Viderunt satyri, turba proterua, deam.
Sensit et opposita texit sua corpora myrto:
Tuta fuit facto, uosque referre iubet.
145
Discite nunc, quare Fortunae tura Virili
Detis eo, gelida qui locus umet aqua.
Accipit ille locus posito uelamine cunctas
Et uitium nudi corporis omne uidet;
Vt tegat hoc celetque uiros, Fortuna Virilis
150
Praestat et hoc paruo ture rogata facit.
Nec pigeat tritum niueo cum lacte papauer
Sumere et expressis mella liquata fauis:
Cum primum cupido Venus est deducta marito
Hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
155
Supplicibus uerbis illam placate: sub illa
Et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proauorum tempore lapsa est:
Cumaeam, ueteres, consuluistis anum.
Templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis
160
Inde Venus uerso nomina corde tenet.
Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, uultu
Respice, totque tuas, diua, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in uirides praecipitatur aquas.
165
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
Coeperit, et tactae rore querentur aues,
Semustamque facem uigilata nocte uiator
Ponet, et ad solitum rusticus ibit opus
Pliades incipient umeros releuare paternos,
170
Quae septem dici, sex tamen esse solent:
Seu quod in amplexum sex hinc uenere deorum
(Nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
Maian et Electran Taygetenque Ioui),
175
Septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
Paenitet, et facti sola pudore latet:
Siue quod Electra Troiae spectare ruinas
Non tulit, ante oculos opposuitque manum.
Ter sine perpetuo caelum uersetur in axe,
180
Ter iungat Titan terque resoluat equos,
Protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
Flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
Ibunt semimares et inania tympana tundent,
Aeraque tinnitus aere repulsa dabunt;
185
Ipsa sedens molli comitum ceruice feretur
Vrbis per medias exululata uias.
Scaena sonat, ludique uocant: spectate, Quirites,
Et fora Marte suo litigiosa uacent.
Quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti
190
Terret et horrendo lotos adunca sono.
"Da, dea, quam sciter." doctas Cybeleia neptes
Vidit et has curae iussit adesse meae.
"Pandite mandati memores, Heliconis alumnae,
Gaudeat assiduo cur dea Magna sono."
195
Sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi
Cessit, quod teneri nomen amoris habet):
"Reddita Saturno sors haec erat: - Optime regum,
A nato sceptris excutiere tuis -.
Ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem
200
Deuorat, immersam uisceribusque tenet.
Saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam
Mater, et indoluit fertilitate sua.
Iuppiter ortus erat: (pro magno teste uetustas
Creditur; acceptam parce mouere fidem)
205
Veste latens saxum caelesti gutture sedit:
Sic genitor fatis decipiendus erat.
Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,
Tutus ut infanti uagiat ore puer.
Pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes:
210
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.
Res latuit, priscique manent imitamina facti:
Aera deae comites raucaque terga mouent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos."
215
Desierat; coepi: "cur huic genus acre leonum
Praebent insolitas ad iuga curua iubas?"
Desieram; coepit: "feritas mollita per illam
Creditur: id curru testificata suo est."
"At cur turrifera caput est onerata corona?
220
An primis turres urbibus illa dedit?"
Adnuit. "unde uenit" dixi "sua membra secandi
Impetus?" ut tacui, Pieris orsa loqui:
"Phryx puer in siluis, facie spectabilis, Attis
Turrigeram casto uinxit amore deam;
225
Hunc sibi seruari uoluit, sua templa tueri,
Et dixit: Semper fac puer esse uelis -.
Ille fidem iussis dedit, et: Si mentiar - inquit -
Vltima, qua fallam, sit Venus illa mihi -.
Fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse
230
Quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
Naida uulneribus succidit in arbore factis,
Illa perit; fatum Naidos arbor erat;
Hic furit, et credens thalami procumbere tectum
Effugit, et cursu Dindyma summa petit;
235
Et modo - Tolle faces, remoue - modo - uerbera - clamat,
Saepe *Palaestinas* iurat adesse deas.
Ille etiam saxo corpus laniauit acuto,
Longaque in immundo puluere tracta coma est,
Voxque fuit Merui: meritas do sanguine poenas.
240
Ah pereant partes quae nocuere mihi! -
Ah pereant - dicebat adhuc. onus inguinis aufert,
Nullaque sunt subito signa relicta uiri.
Venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
Caedunt iactatis uilia membra comis."
245
Talibus Aoniae facunda uoce Camenae
Reddita quaesiti causa furoris erat.
"Hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita
Venerit; an nostra semper in urbe fuit?"
"Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
250
Semper et Iliacas Mater amauit opes:
Cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros
Est dea sacriferas paene secuta rates,
Sed nondum fatis Latio sua numina posci
Senserat, adsuetis substiteratque locis.
255
Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
Vidit et edomito sustulit orbe caput,
Carminis Euboici fatalia uerba sacerdos
Inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
Mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
260
Cum ueniet, casta est accipienda manu.
Obscurae sortis patres ambagibus errant,
Quaeue parens absit, quoue petenda loco.
Consulitur Paean, diuumque arcessite Matrem,
Inquit; In Idaeo est inuenienda iugo.
265
Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat
Attalus; Ausoniis rem negat ille uiris.
Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,
Et sic est adytis diua locuta suis:
Ipsa peti uolui: ne sit mora; mitte uolentem:
270
Dignus Roma locus quo deus omnis eat.
Ille soni terrore pauens: Proficiscere - dixit;
Nostra eris: in Phrygios Roma refertur auos.
Protinus innumerae caedunt pineta secures
Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.
275
Mille manus coeunt, et picta coloribus ustis
Caelestum Matrem concaua puppis habet.
Illa sui per aquas fertur tutissima nati,
Longaque Phrixeae stagna sororis adit,
Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit,
280
Et Tenedum et ueteres Eetionis opes.
Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,
Quaeque Carysteis frangitur unda uadis;
Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
Carus, et uastae nomina fecit aquae.
285
Tum laeua Creten, dextra Pelopeidas undas
Deserit, et Veneris sacra Cythera petit.
Hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum
Brontes et Steropes Acmonidesque solent,
Aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
290
Respicit a remis, Ausoniamque tenet.
Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
Diuidit et campo liberiore natat:
Omnis eques mixtaque grauis cum plebe senatus
Obuius ad Tusci fluminis ora uenit.
295
Procedunt pariter matres nataeque nurusque
Quaeque colunt sanctos uirginitate focos.
Sedula fune uiri contento bracchia lassant:
Vix subit aduersas hospita nauis aquas.
Sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:
300
Sedit limoso pressa carina uado.
Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
Adiuuat et fortes uoce sonante manus:
Illa uelut medio stabilis sedet insula ponto;
Attoniti monstro stantque pauentque uiri.
305
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto
(Nec facies impar nobilitate fuit),
Casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus
Laeserat, et falsi criminis acta rea est.
Cultus et ornatis uarie prodisse capillis
310
Obfuit ad rigidos promptaque lingua senes.
Conscia mens recti famae mendacia risit
Sed nos in uitium credula turba sumus.
Haec ubi castarum processit ab agmine matrum
Et manibus puram fluminis hausit aquam,
315
Ter caput irrorat, ter tollit in aethera palmas
(Quicumque aspiciunt, mente carere putant),
Summissoque genu uultus in imagine diuae
Figit, et hos edit crine iacente sonos:
Supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,
320
Accipe sub certa condicione preces.
Casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor;
Morte luam poenas iudice uicta dea;
Sed si crimen abest, tu nostrae pignora uitae
Re dabis, et castas casta sequere manus.
325
Dixit, et exiguo funem conamine traxit
Mira, sed et scaena testificata loquar
Mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo
Index laetitiae fertur ad astra sonus.
Fluminis ad flexum ueniunt (Tiberina priores
330
Atria dixerunt), unde sinister abit.
Nox aderat: querno religant in stipite funem,
Dantque leui somno corpora functa cibo.
Lux aderat: querno soluunt a stipite funem,
Ante tamen posito tura dedere foco,
335
Ante coronarunt puppem, sine labe iuuencam
Mactarunt operum coniugiique rudem.
Est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo
Et nomen magno perdit in amne minor.
Illic purpurea canus cum ueste sacerdos
340
Almonis dominam sacraque lauit aquis.
Exululant comites, furiosaque tibia flatur,
Et feriunt molles taurea terga manus.
Claudia praecedit laeto celeberrima uultu,
Credita uix tandem teste pudica dea;
345
Ipsa sedens plaustro porta est inuecta Capena:
Sparguntur iunctae flore recente boues.
Nasica accepit; templi non perstitit auctor:
Augustus nunc est, ante Metellus erat."
Substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram.
350
"Dic" inquam "parua cur stipe quaerat opes."
"Contulit aes populus, de quo delubra Metellus
Fecit" ait; "dandae mos stipis inde manet."
Cur uicibus factis ineant conuiuia, quaero,
Tum magis indictas concelebrentque dapes.
355
"Quod bene mutarit sedem Berecyntia", dixit
"Captant mutatis sedibus omen idem."
Institeram, quare primi Megalesia ludi
Vrbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
"Illa deos" inquit "peperit: cessere parenti,
360
Principiumque dati Mater honoris habet."
"Cur igitur Gallos qui se excidere uocamus,
Cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?"
"Inter" ait "uiridem Cybelen altasque Celaenas
Amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
365
Qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est
Cura bonae mentis: qui bibit inde, furit."
"Non pudet herbosum" dixi "posuisse moretum
In dominae mensis: an sua causa subest?"
"Lacte mero ueteres usi narrantur et herbis,
370
Sponte sua siquas terra ferebat" ait
"Candidus elisae miscetur caseus herbae,
Cognoscat priscos ut dea prisca cibos."
Postera cum caelo motis Pallantias astris
Fulserit, et niueos Luna leuarit equos,
375
Qui dicet "quondam sacrata est colle Quirini
Hac Fortuna die Publica", uerus erit.
Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam
Spectanti senior continuusque loco
"Haec" ait "illa dies, Libycis qua Caesar in oris
380
Perfida magnanimi contudit arma Iubae.
Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
Glorior: officio praefuit ille meo.
Hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
Inter bis quinos usus honore uiros."
385
Plura locuturi subito seducimur imbre:
Pendula caelestes Libra mouebat aquas.
Ante tamen quam summa dies spectacula sistat
Ensifer Orion aequore mersus erit.
Proxima uictricem cum Romam inspexerit Eos
390
Et dederit Phoebo stella fugata locum,
Circus erit pompa celeber numeroque deorum,
Primaque uentosis palma petetur equis.
Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;
Sponte deae munus promeritumque patet.
395
Panis erat primis uirides mortalibus herbae,
Quas tellus nullo sollicitante dabat;
Et modo carpebant uiuax e caespite gramen,
Nunc epulae tenera fronde cacumen erant.
Postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,
400
Duraque magnificas quercus habebat opes.
Prima Ceres homine ad meliora alimenta uocato
Mutauit glandes utiliore cibo.
Illa iugo tauros collum praebere coegit:
Tum primum soles eruta uidit humus.
405
Aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat:
Eheu, perpetuo debuit illa tegi.
Pace Ceres laeta est; et uos orate, coloni,
Perpetuam pacem pacificumque ducem.
Farra deae micaeque licet salientis honorem
410
Detis et in ueteres turea grana focos;
Et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
Parua bonae Cereri, sint modo casta, placent.
A boue succincti cultros remouete ministri:
Bos aret; ignauam sacrificate suem.
415
Apta iugo ceruix non est ferienda securi:
Viuat et in dura saepe laboret humo.
Exigit ipse locus raptus ut uirginis edam:
Plura recognosces, pauca docendus eris.
Terra tribus scopulis uastum procurrit in aequor
420
Trinacris, a positu nomen adepta loci,
Grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,
In quibus est culto fertilis Henna solo.
Frigida caelestum matres Arethusa uocarat:
Venerat ad sacras et dea flaua dapes.
425
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.
Valle sub umbrosa locus est aspergine multa
Vuidus ex alto desilientis aquae.
Tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
430
Pictaque dissimili flore nitebat humus.
Quam simul aspexit, "comites, accedite" dixit
"Et mecum plenos flore referte sinus."
Praeda puellares animos prolectat inanis,
Et non sentitur sedulitate labor.
435
Haec implet lento calathos e uimine nexos,
Haec gremium, laxos degrauat illa sinus;
Illa legit calthas, huic sunt uiolaria curae,
Illa papauereas subsecat ungue comas;
Has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;
440
Pars thyma, pars rhoean et meliloton amat;
Plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:
Ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
Carpendi studio paulatim longius itur,
Et dominam casu nulla secuta comes.
445
Hanc uidet et uisam patruus uelociter aufert
Regnaque caeruleis in sua portat equis.
Illa quidem clamabat "io, carissima mater,
Auferor!", ipsa suos abscideratque sinus:
Panditur interea Diti uia, namque diurnum
450
Lumen inadsueti uix patiuntur equi.
At, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae
"Persephone", clamant "ad tua dona ueni."
Vt clamata silet, montes ululatibus implent,
Et feriunt maesta pectora nuda manu.
455
Attonita est plangore Ceres (modo uenerat Hennam)
Nec mora, "me miseram! filia" dixit "ubi es?"
Mentis inops rapitur, quales audire solemus
Threicias fusis maenadas ire comis.
Vt uitulo mugit sua mater ab ubere rapto
460
Et quaerit fetus per nemus omne suos,
Sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu
Fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.
Inde puellaris nacta est uestigia plantae
Et pressam noto pondere uidit humum;
465
Forsitan illa dies erroris summa fuisset,
Si non turbassent signa reperta sues.
Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
Praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:
Praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
470
Et te, uerticibus non adeunde Gela.
Liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
Quaque Symaetheas accipit aequor aquas.
Antraque Cyclopum positis exusta caminis,
Quique locus curuae nomina falcis habet,
475
Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque,
Sacrarumque Mylas pascua laeta boum:
Hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,
Quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
Iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon
480
Lustrarat, terrae cornua prima suae:
Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
Implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.
Perque uices modo "Persephone!" modo "filia!" clamat,
Clamat et alternis nomen utrumque ciet;
485
Sed neque Persephone Cererem nec filia matrem
Audit, et alternis nomen utrumque perit;
Vnaque, pastorem uidisset an arua colentem
Vox erat "hac gressus ecqua puella tulit?"
Iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur
490
Omnia, iam uigiles conticuere canes:
Alta iacet uasti super ora Typhoeos Aetne,
Cuius anhelatis ignibus ardet humus;
Illic accendit geminas pro lampade pinus:
Hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
495
Est specus exesi structura pumicis asper,
Non homini regio, non adeunda ferae:
Quo simul ac uenit, frenatos curribus angues
Iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.
Effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,
500
Et uos, Nisei, naufraga monstra, canes,
Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
Sic uenit ad portus, Attica terra, tuos.
Hic primum sedit gelido maestissima saxo:
Illud Cecropidae nunc quoque triste uocant.
505
Sub Ioue durauit multis immota diebus,
Et lunae patiens et pluuialis aquae.
Sors sua cuique loco est: quod nunc Cerealis Eleusin
Dicitur, hoc Celei rura fuere senis.
Ille domum glandes excussaque mora rubetis
510
Portat et arsuris arida ligna focis.
Filia parua duas redigebat monte capellas,
Et tener in cunis filius aeger erat.
"Mater" ait uirgo (mota est dea nomine matris),
"Quid facis in solis incomitata locis?"
515
Perstitit et senior, quamuis onus urget, et orat
Tecta suae subeat quantulacumque casae.
Illa negat (simularat anum mitraque capillos
Presserat); instanti talia dicta refert:
"Sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.
520
Heu, melior quanto sors tua sorte mea est!"
Dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
Decidit in tepidos lucida gutta sinus.
Flent pariter molles animis uirgoque senexque;
E quibus haec iusti uerba fuere senis:
525
"Sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes;
Surge, nec exiguae despice tecta casae."
Cui dea "duc" inquit; "scisti qua cogere posses",
Seque leuat saxo subsequiturque senem.
Dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,
530
Nec capiat somnos inuigiletque malis.
Illa soporiferum, paruos initura penates,
Colligit agresti lene papauer humo.
Dum legit, oblito fertur gustasse palato
Longamque imprudens exsoluisse famem;
535
Quae quia principio posuit ieiunia noctis,
Tempus habent mystae sidera uisa cibi.
Limen ut intrauit, luctus uidet omnia plena;
Iam spes in puero nulla salutis erat.
Matre salutata (mater Metanira uocatur)
540
Iungere dignata est os puerile suo.
Pallor abit, subitasque uident in corpore uires:
Tantus caelesti uenit ab ore uigor.
Tota domus laeta est, hoc est, materque paterque
Nataque: tres illi tota fuere domus.
545
Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte
Pomaque et in ceris aurea mella suis.
Abstinet alma Ceres, somnique papauera causas
Dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
Noctis erat medium placidique silentia somni:
550
Triptolemum gremio sustulit illa suo,
Terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,
Carmina mortali non referenda sono,
Inque foco corpus pueri uiuente fauilla
Obruit, humanum purget ut ignis onus.
555
Excutitur somno stulte pia mater, et amens
"Quid facis?" exclamat, membraque ab igne rapit.
Cui dea "dum non es", dixit "scelerata fuisti:
Irrita materno sunt mea dona metu.
Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit
560
Et seret et culta praemia tollet humo."
Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones
Transit et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
Linquit et in dextrum quae iacet ora latus;
565
Hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,
Ioniumque rapax Icariumque legit,
Perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
Diuersumque locis alta pererrat iter.
Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;
570
Hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;
Nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque
Teque, future parens, Thybri, potentis aquae.
Quo feror? immensum est erratas dicere terras:
Praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
575
Errat et in caelo, liquidique immunia ponti
Alloquitur gelido proxima signa polo:
"Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,
Aequoreas numquam cum subeatis aquas,
Persephonen natam miserae monstrate parenti."
580
Dixerat. huic Helice talia uerba refert:
"Crimine nox uacua est; Solem de uirgine rapta
Consule, qui late facta diurna uidet."
Sol aditus "quam quaeris", ait "ne uana labores,
Nupta Iouis fratri tertia regna tenet."
585
Questa diu secum, sic est affata Tonantem
(Maximaque in uultu signa dolentis erant):
"Si memor es de quo mihi sit Proserpina nata
Dimidium curae debet habere tuae.
Orbe pererrato sola est iniuria facti
590
Cognita: commissi praemia raptor habet.
At neque Persephone digna est praedone marito,
Nec gener hoc nobis more parandus erat.
Quid grauius uictore Gyge captiua tulissem
Quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
595
Verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;
Reddat et emendet facta priora nouis."
Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,
Nec gener est nobis ille pudendus ait;
"Non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,
600
Possidet alter aquas, alter inane chaos.
Sed si forte tibi non est mutabile pectus
Statque semel iuncti rumpere uincla tori,
Hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
Si minus, inferni coniugis uxor erit."
605
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis,
Speque redit citius uisaque certa refert:
"Rapta tribus" dixit "soluit ieiunia granis,
Punica quae lento cortice poma tegunt."
Non secus indoluit quam si modo rapta fuisset
610
Maesta parens, longa uixque refecta mora est.
Atque ita "nec nobis caelum est habitabile" dixit;
"Taenaria recipi me quoque ualle iube."
Et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset
Bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
615
Tum demum uultumque Ceres animumque recepit
Imposuitque suae spicea serta comae:
Largaque prouenit cessatis messis in aruis,
Et uix congestas area cepit opes.
Alba decent Cererem: uestes Cerialibus albas
620
Sumite; nunc pulli uelleris usus abest.
Occupat Apriles Idus cognomine Victor
Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
Atria Libertas coepit habere sua.
625
Luce secutura tutos pete, nauita, portus:
Ventus ab occasu grandine mixtus erit.
Scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
Grandine militia perculit arma sua.
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
630
Pontifices, forda sacra litate boue.
Forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo:
Hinc etiam fetus nomen habere putant.
Nunc grauidum pecus est, grauidae quoque semine terrae:
Telluri plenae uictima plena datur.
635
Pars cadit arce Iouis, ter denas curia uaccas
Accipit et largo sparsa cruore madet.
Ast ubi uisceribus uitulos rapuere ministri,
Sectaque fumosis exta dedere focis,
Igne cremat uitulos quae natu maxima Virgo est,
640
Luce Palis populos purget ut ille cinis.
Rege Numa, fructu non respondente labori,
Irrita decepti uota colentis erant.
Nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus,
Nunc ager assidua luxuriabat aqua;
645
Saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,
Et leuis obsesso stabat auena solo,
Et pecus ante diem partus edebat acerbos,
Agnaque nascendo saepe necabat ouem.
Silua uetus nullaque diu uiolata securi
650
Stabat, Maenalio sacra relicta deo:
Ille dabat tacitis animo responsa quieto
Noctibus; hic geminas rex Numa mactat oues.
Prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno
Sternitur in duro uellus utrumque solo.
655
Bis caput intonsum fontana spargitur unda,
Bis sua faginea tempora fronde premit.
Vsus abest Veneris, nec fas animalia mensis
Ponere, nec digitis anulus ullus inest;
Veste rudi tectus supra noua uellera corpus
660
Ponit, adorato per sua uerba deo.
Interea placidam redimita papauere frontem
Nox uenit, et secum somnia nigra trahit;
Faunus adest, ouiumque premens pede uellera duro
Edidit a dextro talia uerba toro:
665
"Morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:
Det sacris animas una iuuenca duas."
Excutitur terrore quies: Numa uisa reuoluit,
Et secum ambages caecaque iussa refert.
Expedit errantem nemori gratissima coniunx
670
Et dixit "grauidae posceris exta bouis."
Exta bouis grauidae dantur; fecundior annus
Prouenit, et fructum terra pecusque ferunt.
Hanc quondam Cytherea diem properantius ire
Iussit et admissos praecipitauit equos,
675
Vt titulum imperii cum primum luce sequenti
Augusto iuueni prospera bella darent.
Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus
Respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent.
Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,
680
Carcere partitos Circus habebit equos.
Cur igitur missae uinctis ardentia taedis
Terga ferant uulpes causa docenda mihi est.
Frigida Carseolis nec oliuis apta ferendis
Terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
685
Hac ego Paelignos, natalia rura, petebam,
Parua, sed assiduis obuia semper aquis.
Hospitis antiqui solitas intrauimus aedes;
Dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.
Is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,
690
Vnde meum praesens instrueretur opus:
"Hoc" ait "in campo" (campumque ostendit) "habebat
Rus breue cum duro parca colona uiro.
Ille suam peragebat humum, siue usus aratri,
Seu curuae falcis, siue bidentis erat;
695
Haec modo uerrebat stantem tibicine uillam,
Nunc matris plumis oua fouenda dabat,
Aut uirides maluas aut fungos colligit albos
Aut humilem grato calfacit igne focum;
Et tamen assiduis exercet bracchia telis,
700
Aduersusque minas frigoris arma parat.
Filius huius erat primo lasciuus in aeuo,
Addideratque annos ad duo lustra duos.
Is capit extremi uulpem conualle salicti:
Abstulerat multas illa cohortis aues.
705
Captiuam stipula fenoque inuoluit et ignes
Admouet: urentes effugit illa manus:
Qua fugit, incendit uestitos messibus agros;
Damnosis uires ignibus aura dabat.
Factum abiit, monimenta manent: *nam dicere certam*
710
Nunc quoque lex uulpem Carseolana uetat,
Vtque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet,
Quoque modo segetes perdidit ipsa perit."
Proxima cum ueniet terras uisura patentes
Memnonis in roseis lutea mater equis,
715
De duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,
Sol abit: egresso uictima maior adest.
Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum:
Pars prior apparet, posteriora latent.
Seu tamen est taurus siue est hoc femina signum,
720
Iunone inuita munus amoris habet.
Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor;
Non poscor frustra, si fauet alma Pales.
Alma Pales, faueas pastoria sacra canenti,
Prosequor officio si tua festa meo.
725
Certe ego de uitulo cinerem stipulasque fabales
Saepe tuli plena, februa tosta, manu;
Certe ego transilui positas ter in ordine flammas,
Vdaque roratas laurea misit aquas.
Mota dea est, operique fauet. naualibus exit
730
Puppis; habent uentos iam mea uela suos.
I, pete uirginea, populus, suffimen ab ara;
Vesta dabit, Vestae munere purus eris.
Sanguis equi suffimen erit uitulique fauilla,
Tertia res durae culmen inane fabae.
735
Pastor, oues saturas ad prima crepuscula lustra:
Vnda prius spargat, uirgaque uerrat humum;
Frondibus et fixis decorentur ouilia ramis,
Et tegat ornatas longa corona fores.
Caerulei fiant puro de sulpure fumi,
740
Tactaque fumanti sulpure balet ouis.
Vre mares oleas taedamque herbasque Sabinas,
Et crepet in mediis laurus adusta focis;
Libaque de milio milii fiscella sequatur:
Rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.
745
Adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis
Siluicolam tepido lacte precare Palem.
"Consule" dic "pecori pariter pecorisque magistris:
Effugiat stabulis noxa repulsa meis.
Siue sacro paui, sediue sub arbore sacra
750
Pabulaque e bustis inscia carpsit ouis,
Si nemus intraui uetitum, nostrisue fugatae
Sunt oculis nymphae semicaperque deus;
Si mea falx ramo lucum spoliauit opaco,
Vnde data est aegrae fiscina frondis oui,
755
Da ueniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit
Agresti fano supposuisse pecus.
Nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae,
Mota quod obscuras ungula fecit aquas.
Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
760
Numina, tu sparsos per nemus omne deos.
Nec dryadas nec nos uideamus labra Dianae
Nec Faunum, medio cum premit arua die.
Pelle procul morbos; ualeant hominesque gregesque,
Et ualeant uigiles, prouida turba, canes.
765
Neue minus multos redigam quam mane fuerunt,
Neue gemam referens uellera rapta lupo.
Absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,
Quaeque lauent artus quaeque bibantur aquae.
Vbera plena premam, referat mihi caseus aera,
770
Dentque uiam liquido uimina rara sero;
Sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
Reddat, et in stabulo multa sit agna meo;
Lanaque proueniat nullas laesura puellas,
Mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
775
Quae precor, eueniant, et nos faciamus ad annum
Pastorum dominae grandia liba Pali."
His dea placanda est: haec tu conuersus ad ortus
Dic quater et uiuo perlue rore manus.
Tum licet apposita, ueluti cratere, camella
780
Lac niueum potes purpureamque sapam;
Moxque per ardentes stipulae crepitantis aceruos
Traicias celeri strenua membra pede.
Expositus mos est; moris mihi restat origo:
Turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
785
Omnia purgat edax ignis uitiumque metallis
Excoquit: idcirco cum duce purgat oues?
An, quia cunctarum contraria semina rerum
Sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
Iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt
790
Ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
An, quod in his uitae causa est, haec perdidit exul,
His noua fit coniunx, haec duo magna putant?
Vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
Credant et nimias Deucalionis aquas.
795
Pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
Scintillam subito prosiluisse ferunt;
Prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
Hoc argumentum flamma Parilis habet?
An magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
800
Innocuum uicto cui dedit ignis iter?
Num tamen est uero propius, cum condita Roma est,
Transferri iussos in noua tecta Lares,
Mutantesque domum tectis agrestibus ignem
Et cessaturae supposuisse casae,
805
Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
Ipse locum casus uati facit: Vrbis origo
Venit; ades factis, magne Quirine, tuis.
Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
810
Pastorum gemino sub duce uulgus erat;
Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Conuenit: ambigitur moenia ponat uter.
"Nil opus est" dixit "certamine" Romulus "ullo;
Magna fides auium est: experiamur aues."
815
Res placet: alter init nemorosi saxa Palati;
Alter Auentinum mane cacumen init.
Sex Remus, hic uolucres bis sex uidet ordine; pacto
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur qua moenia signet aratro:
820
Sacra Palis suberant; inde mouetur opus.
Fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima
Et de uicino terra petita solo;
Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
Et nouus accenso fungitur igne focus.
825
Inde premens stiuam designat moenia sulco;
Alba iugum niueo cum boue uacca tulit.
Vox fuit haec regis: "condenti, Iuppiter, urbem,
Et genitor Mauors Vestaque mater, ades,
Quosque pium est adhibere deos, aduertite cuncti:
830
Auspicibus uobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
Sitque sub hac oriens occiduusque dies."
Ille precabatur, tonitru dedit omina laeuo
Iuppiter, et laeuo fulmina missa polo.
835
Augurio laeti iaciunt fundamina ciues,
Et nouus exiguo tempore murus erat.
Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse uocarat,
"Sint"que, "Celer, curae" dixerat "ista tuae,
Neue quis aut muros aut factam uomere fossam
840
Transeat; audentem talia dede neci."
Quod Remus ignorans humiles contemnere muros
Coepit, et "his populus" dicere "tutus erit?"
Nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum;
Ille premit duram sanguinulentus humum.
845
Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
Deuorat et clausum pectore uulnus habet.
Flere palam non uult exemplaque fortia seruat,
"Sic"que "meos muros transeat hostis" ait.
Dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum
850
Sustinet, et pietas dissimulata patet;
Osculaque applicuit posito suprema feretro,
Atque ait "inuito frater adempte, uale",
Arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
855
Tum iuuenem nondum facti fleuere Quirites;
Vltima plorato subdita flamma rogo est.
Vrbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
Victorem terris impositura pedem.
Cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
860
Saepe etiam plures nominis huius habe;
Et, quotiens steteris domito sublimis in orbe,
Omnia sint umeris inferiora tuis.
Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.
Vna tamen media est inter utramque dies.
865
Numina, uulgares, Veneris celebrate, puellae:
Multa professarum quaestibus apta Venus.
Poscite ture dato formam populique fauorem,
Poscite blanditias dignaque uerba ioco;
Cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
870
Tectaque composita iuncea uincla rosa.
Templa frequentari Collinae proxima portae
Nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,
Vtque Syracusas Arethusidas abstulit armis
Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
875
Carmine uiuacis Venus est translata Sibyllae,
Inque suae stirpis maluit urbe coli.
Cur igitur Veneris festum Vinalia dicant
Quaeritis, et quare sit Iouis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae
880
Bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
Clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,
Et uel equo magnus uel pede maior erat;
Quem Rutuli Turnusque suis asciscere temptat
Partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:
885
"Stat mihi non paruo uirtus mea: uulnera testor
Armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
Qui petis auxilium, non grandia diuide mecum
Praemia, de lacubus proxima musta tuis.
Nulla mora est operae: uestrum est dare, uincere nostrum.
890
Quam uelit Aeneas ista negata mihi!"
Adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
Induit Aeneas alloquiturque Iouem:
"Hostica Tyrrheno uota est uindemia regi:
Iuppiter, e Latio palmite musta feres."
895
Vota ualent meliora: cadit Mezentius ingens
Atque indignanti pectore plangit humum.
Venerat Autumnus calcatis sordidus uuis:
Redduntur merito debita uina Ioui.
Dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa
900
Vindicat, et festis gaudet inesse suis.
Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,
In medio cursu tempora ueris erunt,
Et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,
Signaque dant imbres, exoriturque Canis.
905
Hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,
Obstitit in media candida turba uia:
Flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,
Exta canis flammis, exta daturus ouis.
Protinus accessi, ritus ne nescius essem;
910
Edidit haec flamen uerba, Quirine, tuus:
"Aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
Et tremat in summa leue cacumen humo.
Tu sata sideribus caeli nutrita secundi
Crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.
915
Vis tua non leuis est: quae tu frumenta notasti,
Maestus in amissis illa colonus habet;
Nec uenti tantum Cereri nocuere nec imbres,
Nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
Quantum si culmos Titan incalfacit udos:
920
Tum locus est irae, diua timenda, tuae.
Parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer,
Neue noce cultis; posse nocere sat est.
Nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,
Quodque potest alios perdere perde prior.
925
Vtilius gladios et tela nocentia carpes:
Nil opus est illis; otia mundus agit.
Sarcula nunc durusque bidens et uomer aduncus,
Ruris opes, niteant; inquinet arma situs,
Conatusque aliquis uagina ducere ferrum
930
Astrictum longa sentiat esse mora.
At tu ne uiola Cererem, semperque colonus
Absenti possit soluere uota tibi."
Dixerat; a dextra uillis mantele solutis
Cumque meri patera turis acerra fuit.
935
Tura focis uinumque dedit fibrasque bidentis
Turpiaque obscenae (uidimus) exta canis.
Tum mihi "cur detur sacris noua uictima quaeris?"
(Quaesieram) "causam percipe" flamen ait.
"Est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto
940
Tosta sitit tellus praecipiturque seges:
Pro cane sidereo canis hic imponitur arae,
Et quare fiat nil nisi nomen habet."
Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto
Sustulit immenso ter iubar orbe suum,
945
Mille uenit uariis florum dea nexa coronis;
Scaena ioci morem liberioris habet.
Exit et in Maias sacrum Florale kalendas:
Tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
Aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est
950
Limine; sic iusti constituere patres.
Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit:
Quod superest illis, tertius ipse tenet.
State Palatinae laurus, praetextaque quercu
Stet domus: aeternos tres habet una deos.