Vt uos in uostris uoltis mercimoniis
Emundis uendundisque me laetum lucris
Adficere atque adiuuare in rebus omnibus,
Et ut res rationesque uostrorum omnium
5
Bene expedire uoltis peregrique et domi,
Bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
Quasque incepistis res quasque inceptabitis,
Et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiis
Me adficere uoltis, ea adferam, ea ut nuntiem
10
Quae maxume in rem uostram communem sient
(Nam uos quidem id iam scitis concessum et datum
Mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
Haec ut me uoltis adprobare, adnitier
Lucrum ut perenne uobis semper suppetat,
15
Ita huic facietis fabulae silentium
Itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
Nunc quoiius iussu uenio et quam ob rem uenerim
Dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Iouis iussu uenio: nomen Mercuriost mihi:
20
Pater huc me misit ad uos oratum meus;
Tam etsi pro imperio uobis quod dictum foret
Scibat facturos, quippe qui intellexerat
Vereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem;
Verum profecto hoc petere me precario
25
A uobis iussit leniter dictis bonis.
Etenim ille quoius huc iussu uenio, Iuppiter
Non minus quam uostrum quiuis formidat malum:
Humana matre natus, humano patre
Mirari non est aequom sibi si praetimet;
30
Atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius,
Contagione mei patris metuo malum.
Propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:
Iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,
Nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.
35
Nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
Iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
Quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
Nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.
Debetis uelle quae uelimus: meruimus
40
Et ego et pater de uobis et re publica;
Nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
Vidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare quae bona
Vobis fecissent) quis benefactis meus pater,
45
Deorum regnator, architectust omnibus?
Sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo
Vt exprobraret quod bonis faceret boni;
Gratum arbitratur esse id a uobis sibi
Meritoque uobis bona se facere quae facit.
50
Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar;
Post argumentum huius eloquar tragoediae.
Quid? contraxistis frontem quia tragoediam
Dixi futuram hanc? deus sum, commutauero.
Eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia
55
Comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus.
Vtrum sit an non uoltis? sed ego stultior,
Quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem.
Teneo quid animi uostri super hac re siet:
Faciam ut commixta sit; <sit> tragicomoedia;
60
Nam me perpetuo facere ut sit comoedia,
Reges quo ueniant et di, non par arbitror.
Quid igitur? quoniam hic seruos quoque partis habet,
Faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
Nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiter
65
Vt conquistores singula in subsellia
Eant per totam caueam spectatoribus,
Si quoi fauitores delegatos uiderint,
Vt is in cauea pignus capiantur togae;
Siue qui ambissent palmam <his> histrionibus
70
Seu quoiquam artifici (seu per scriptas litteras
Seu qui ipse ambisset seu per internuntium),
Siue adeo aediles perfidiose quoi duint,
Sirempse legem iussit esse Iuppiter,
Quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit.
75
Virtute dixit uos uictores uiuere,
Non ambitione neque perfidia: qui minus
Eadem histrioni sit lex quae summo uiro?
Virtute ambire oportet, non fauitoribus.
Sat habet fauitorum semper qui recte facit,
80
Si illis fides est quibus est ea res in manu.
Hoc quoque etiam mihi in mandatis <is> dedit
Vt conquistores fierent histrionibus:
Qui sibi mandasset delegati ut plauderent
Quiue quo placeret alter fecisset minus,
85
Eius ornamenta et corium uti conciderent.
Mirari nolim uos quapropter Iuppiter
Nunc histriones curet; ne miremini:
Ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
Quid? admiratin estis? quasi uero nouom
90
Nunc proferatur Iouem facere histrioniam;
Etiam, histriones anno quom in proscaenio hic
Iouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit.
Praeterea certo prodit in tragoedia.
Hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget
95
Et ego una cum illo. Nunc <uos> animum aduortite,
Dum huius argumentum eloquar comoediae.
Haec urbs est Thebae. In illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
Quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
100
Is nunc Amphitruo praefectust legionibus,
Nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
Is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
Grauidam Alcumenam fecit uxorem suam.
Nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus,
105
Quam liber harum rerum multarum siet
Quantusque amator siet quod complacitum est semel.
Is amare occepit Alcumenam clam uirum
Vsuramque eiius corporis cepit sibi,
Et grauidam fecit is eam compressu suo.
110
Nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,
Vtrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue.
Et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
Et haec ob eam rem nox est facta longior,
Dum <cum> illa quacum uolt uoluptatem capit;
115
Sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet.
Nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,
Quod ego huc processi sic cum seruili schema:
Veterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam,
Propterea ornatus in nouom incessi modum.
120
Nam meus pater intus nunc est eccum Iuppiter;
In Amphitruonis uortit sese imaginem
Omnesque eum esse censent serui qui uident:
Ita uorsipellem se facit quando lubet.
Ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem,
125
Qui cum Amphitruone abiuit hinc in exercitum,
Vt praeseruire amanti meo possem patri
Atque ut ne qui essem familiares quaererent,
Vorsari crebro hic quom uiderent me domi;
Nunc, quom esse credent seruom et conseruom suom,
130
Hau quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim.
Pater nunc intus suo animo morem gerit:
Cubat complexus quoiius cupiens maxume est;
Quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
Meus Alcumenae: illa illum censet uirum
135
Suom esse, quae cum moecho est. Ibi nunc meus pater
Memorat legiones hostium ut fugauerit,
Quo pacto sit donis donatus plurumis.
Ea dona quae illic Amphitruoni sunt data
Apstulimus: facile meus pater quod uolt facit.
140
Nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu
Et seruos, quoiius ego fero hanc imaginem.
Nunc internosse ut nos possitis facilius,
Ego has habebo usque hic in petaso pinnulas;
Tum meo patri autem torulus inerit aureus
145
Sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.
Ea signa nemo <homo> horum familiarium
Videre poterit: uerum uos uidebitis.
Sed Amphitruonis illi est seruos Sosia:
A portu illic nunc <huc> cum lanterna aduenit.
150
Abigam iam ego illunc aduenientem ab aedibus.
Adeste: erit operae pretium spectantibus
Iouem et Mercurium facere hic histrioniam.
Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior,
Iuuentutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
155
Quid faciam nunc si tresuiri me in carcerem compegerint?
Inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
Nec caussam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili
Siet, nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
160
Ita quasi incudem me miserum homines octo ualidi caedant:
Ita peregre adueniens
Hospitio puplicitus accipiar.
Haec eri inmodestia
Coegit me,
164a
Qui hoc noctis a portu
164b
Ingratiis excitauit.
165
Nonne idem huc luci me mittere potuit?
Opulento homini hoc seruitus dura est,
Hoc magis miser est diuitis seruos:
Noctesque diesque adsiduo satis superque est
Quod facto aut dicto adest opus, quietus ne sis.
170
Ipse dominus diues operis, laboris expers,
Quodquomque homini accidit lubere, posse retur:
Aequom esse putat, non reputat laboris quid sit,
Nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.
Ergo in seruitute expetunt multa iniqua:
175
Habendum et ferundum hoc onust cum labore.
Satiust me queri illo modo seruitutem:
Hodie qui fuerim liber, eum nunc
Potiuit pater seruitutis;
Hic qui uerna natust queritur.
180
Sum uero uerna uerbero: numero mihi in mentem fuit
Dis aduenientem gratias pro meritis agere atque adloqui?
Ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
Aliquem hominem adlegent qui mihi aduenienti os occillet probe,
Quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
185
Facit ille quod uolgo hau solent, ut quid se sit dignum sciat.
Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam ciuium
Sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi.
Victores uictis hostibus legiones reueniunt domum,
Duello exstincto maxumo atque internecatis hostibus.
190
Quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
Id ui et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum est
Imperio atque auspicio mei eri Amphitruonis maxume.
Praedaque agroque adoriaque adfecit popularis suos
Regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suom.
195
Me a portu praemisit domum ut haec nuntiem uxori suae,
Vt gesserit rem publicam ductu, imperio, auspicio suo.
Ea nunc meditabor quo modo illi dicam, quom illo aduenero.
Si dixero mendacium, solens meo more fecero.
Nam quom pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
200
Verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.
Sed quo modo et uerbis quibus me deceat fabularier,
Prius ipse mecum etiam uolo hic meditari. Sic hoc proloquar.
Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus,
Continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes;
205
Eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:
Si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere,
Si quae asportassent reddere, se exercitum extemplo domum
Redducturum, abituros agro Argiuos, pacem atque otium
Dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
210
Sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum oppugnassere.
Haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi uiri freti uirtute et uiribus
Superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
Respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
215
Propere suis de finibus exercitus deducerent.
Haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
Producit omnem exercitum. Contra Teloboae ex oppido
Legiones educunt suas nimis pulchris armis praeditas.
Postquam utrimque exitum est maxuma copia,
220
Dispertiti uiri, dispertiti ordines,
Nos nostras more nostro et modo instruximus
Legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
Deinde utrique imperatores in medium exeunt,
Extra turbam ordinum conloquontur simul.
225
Conuenit, uicti utri sint eo proelio,
Vrbem, agrum, aras, focos seque uti dederent.
Postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
Consonat terra, clamorem utrimque ecferunt.
Imperator utrimque, hinc et illinc, Ioui
230
Vota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.
<Tum> pro se quisque id quod quisque potest et ualet
Edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
Caelum fremitu uirum, ex spiritu atque anhelitu
Nebula constat, cadunt uolneris ui et uirium.
235
Denique, ut uoluimus, nostra superat manus:
Hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont.
Vicimus ui feroces.
Sed fugam in se tamen nemo conuortitur
Nec recedit loco quin statim rem gerat;
240
Animam amittunt prius quam loco demigrent:
Quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
Hoc ubi Amphitruo erus conspicatus est,
Ilico equites iubet dextera inducere.
Equites parent citi: ab dextera maxumo
245
Cum clamore inuolant impetu alacri,
Foedant et proterunt hostium copias
Iure iniustas.
Numquam etiam quicquam adhuc uerborum est prolocutus perperam:
Namque ego fui illi in re praesenti et meus quom pugnatum est pater.
250
Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
Vortentibus Telobois telis complebantur corpora
Ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua optruncauit manu.
Haec illist pugnata pugna usque a mani ad uesperum
(Hoc adeo hoc commemini magis quia illo die inpransus fui),
255
Sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo.
Postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes:
Velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
Deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos
In dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
260
Post ob uirtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
Qui Pterela potitare rex est solitus. Haec sic dicam erae.
Nunc pergam eri imperium exsequi et me domum capessere.
Attat, illic huc iturust. Ibo ego illic obuiam,
Neque ego hunc hominem <huc> hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
265
Quando imago est huiius in me, certum est hominem eludere.
Et enim uero quoniam formam cepi huius in med et statum,
Decet et facta moresque huius habere me similis item.
Itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum,
Atque hunc telo suo sibi, malitia, a foribus pellere.
270
Sed quid illuc est? caelum aspectat. Opseruabo quam rem agat.
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
Credo ego hac noctu Nocturnum obdormiuisse ebrium.
Nam neque se Septentriones quoquam in caelo commouent,
Neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
275
Nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt.
Ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
Perge, Nox, ut occepisti; gere patri morem meo:
Optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo,
280
Nisi item unam, uerberatus quam pependi perpetem;
Eam quoque edepol etiam multo haec uicit longitudine.
Credo edepol equidem dormire Solem atque adpotum probe;
Mira sunt nisi inuitauit sese in cena plusculum.
Ain uero, uerbero? deos esse tui similis putas?
285
Ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
Accipiam; modo sis ueni huc: inuenies infortunium.
Vbi sunt isti scortatores qui soli inuiti cubant?
Haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Meus pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit,
290
Qui complexus cum Alcumena cubat amans, animo opsequens.
Ibo ut erus quod imperauit Alcumenae nuntiem.
Sed quis hic est homo quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet.
Nullust hoc metuculosus aeque. Mi in mentem uenit,
Illic homo <hodie> hoc denuo uolt pallium detexere.
295
Timet homo: deludam ego illum. Perii, dentes pruriunt;
Certe aduenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
Credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
Fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
Oppido interii. Opsecro hercle, quantus et quam ualidus est!
300
Clare aduorsum fabulabor, auscultet hic quae loquar;
Igitur magis modum maiorem in sese concipiet metum.
Agite, pugni, iam diu est quod uentri uictum non datis.
Iam pridem uidetur factum heri quod homines quattuor
In soporem conlocastis nudos. Formido male
305
Ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
Quattuor uiros sopori se dedisse hic autumat:
Metuo ne numerum augeam illum. Em nunciam ergo: sic uolo.
Cingitur: certe expedit se. Non feret quin uapulet.
Quis homo? Quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet.
310
Apage, non placet me hoc noctis esse: cenaui modo;
Proin tu istam cenam largire, si sapis, essurientibus.
Hau malum huic est pondus pugno. Perii, pugnos ponderat.
Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? Seruaueris,
Nam continuas has tris noctes peruigilaui. Pessumest,
315
Facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
Alia forma esse oportet quem tu pugno legeris.
Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat.
320
Vltro istunc qui exossat homines! perii si me aspexerit.
Olet homo quidam malo suo. Ei, numnam ego obolui?
Atque hau longe abesse oportet uerum longe hinc afuit.
Illic homo superstitiosust. Gestiunt pugni mihi.
Si in me exerciturus, quaeso in parietem ut primum domes.
325
Vox mi ad auris aduolauit. Ne ego homo infelix fui
Qui non alas interuelli: uolucrem uocem gestito.
Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
Non equidem ullum habeo iumentum. Onerandus est pugnis probe.
Lassus sum hercle e naui, ut uectus huc sum: etiam nunc nauseo;
330
Vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existumes.
Certe enim hic nescioquis loquitur. Saluos sum, non me uidet:
"Nescioquem" loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Hinc enim mihi dextra uox auris, ut uidetur uerberat.
Metuo, uocis ne uicem hodie hic uapulem, quae hunc uerberat.
335
Optume eccum incedit ad me. Timeo, totus torpeo.
Non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
Neque miser me commouere possum prae formidine.
Ilicet: mandata eri perierunt una et Sosia.
Verum certumst confidenter hominem contra conloqui,
340
Qui possim uideri huic fortis, a me ut apstineat manum.
Quo ambulas tu qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Quid id exquiris tu qui pugnis os exossas hominibus?
Seruosne an liber? Vtquomque animo conlibitum est meo.
Ain uero? Aio enim uero. Verbero. Mentire nunc.
345
At iam faciam ut uerum dicas dicere. Quid eo est opus?
Possum scire quo profectus, quoius sis aut quid ueneris?
Huc eo. Eri sum seruos. Numquid nunc es certior?
Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. Hau potes:
Bene pudiceque adseruatur. Pergin argutarier?
350
Quid apud hasce aedis negoti est tibi? Immo quid tibi est?
Rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat.
Bene facit: quia nos eramus peregri, tutatust domi;
At nunc abi sane, aduenisse familiaris dicito.
Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
355
Familiaris, accipiere faxo hau familiariter.
Hic, inquam, habito ego atque horunc sum. At scin quo modo?
Faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. Quonam modo?
Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero.
Quin me esse huiiuis familiai familiarem praedico.
360
Vide sis quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis
Tun domo prohibere peregre me aduenientem postulas?
Haecine tua domust? Ita inquam. Quis erus est igitur tibi?
Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
Quicum nupta est Alcumena. Quid ais? quid nomen tibi est?
365
Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre.
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
Aduenisti, audaciai columen, consutis dolis.
Immo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis.
At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis uenis.
370
Ita profecto. Nunc profecto uapula ob mendacium.
Non edepol uolo profecto. At pol profecto ingratiis.
Hoc quidem "profecto" certum est, non est arbitrarium.
Tuam fidem opsecro. Tun te audes Sosiam esse dicere,
Qui ego sum? Perii. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
375
Quoius nunc es? Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
Pro fidem, Thebani ciues! Etiam clamas, carnufex?
Loquere, quid uenisti? Vt esset quem tu pugnis caederes.
Quoius es? Amphitruonis, inquam, Sosia. ergo istoc magis,
Quia uaniloquos, uapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
380
Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut uerberem.
Etiam muttis? Iam tacebo. Quis tibi erust? Quem tu uoles.
Quid igitur? qui nunc uocare? Nemo nisi quem iusseris.
Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. Peccaueram,
Nam Amphitruonis socium ne me esse uolui dicere.
385
Scibam equidem nullum esse nobis nisi me seruom Sosiam.
Fugit te ratio. Vtinam istuc pugni fecissent tui.
Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
Opsecro ut per pacem liceat te adloqui, ut ne uapulem.
Immo indutiae parumper fiant, si quid uis loqui.
390
Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales.
Dicito quid uis, non nocebo. Tuae fide credo? Meae.
Quid si falles? Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
Animum aduorte. Nunc licet mi libere quiduis loqui.
Amphitruonis ego sum seruos Sosia. Etiam denuo?
395
Pacem feci, foedus feci. Vera dico. Vapula.
Vt lubet quid tibi lubet fac, quoniam pugnis plus uales;
Verum, utut es facturus, hoc quidem hercle hau reticebo tamen.
Tu me uiuos hodie numquam facies quin sim Sosia.
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
400
Nec praesente nobis alius quisquamst seruos Sosia.
Qui cum Amphitruone hinc una iueram in exercitum.
Hic homo sanus non est. Quod mihi praedicas uitium, id tibi est.
Quid, malum, non sum ego seruos Amphitruonis Sosia?
Nonne hac noctu nostra nauis <huc> ex portu Persico
405
Venit, quae me aduexit? non me huc erus misit meus?
Nonne ego nunc sto ante aedis nostras? non mi est lanterna in manu?
Non loquor, non uigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit?
Fecit hercle, nam etiam <mi> misero nunc malae dolent.
Quid igitur ego dubito, aut qur non intro eo in nostram domum?
410
Quid, domum uostram? Ita enim uero. Quin quae dixisti modo
Omnia ementitus: equidem Sosia Amphitruonis sum.
Nam noctu hac soluta est nauis nostra e portu Persico,
Et ubi Pterela rex regnauit oppidum expugnauimus,
Et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus,
415
Et ipsus Amphitruo optruncauit regem Pterelam in proelio.
Egomet mihi non credo, quom illaec autumare illum audio;
Hic quidem certe quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
Sed quid ais? quid Amphitruoni a Telobois est datum?
Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
420
Elocutus est. Vbi patera nunc est? <Est> in cistula;
Amphitruonis opsignata signo est. Signi dic quid est?
Cum quadrigis Sol exoriens. Quid me captas, carnufex?
Argumentis uicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
Nescio unde haec hic spectauit. Iam ego hunc decipiam probe;
425
Nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius adfuit,
In tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
Si tu Sosia es, legiones quom pugnabant maxume,
Quid in tabernaclo fecisti? uictus sum si dixeris.
Cadus erat uini, inde impleui hirneam. Ingressust uiam.
430
Eam ego, ut matre fuerat natum, uini eduxi meri.
Factumst illud, ut ego illic uini hirneam ebiberim meri.
Mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Quid nunc? uincon argumentis te non esse Sosiam?
Tu negas med esse? Quid ego ni negem, qui egomet siem?
435
Per Iouem iuro med esse neque me falsum dicere.
At ego per Mercurium iuro tibi Iouem non credere;
Nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
440
Nunc, quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
Quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
Itidem habet petasum ac uestitum: tam consimilest atque ego;
Sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra,
445
Malae, mentum, barba, collus: totus. Quid uerbis opust?
Si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
Sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
Noui erum, noui aedis nostras; sane sapio et sentio.
Non ego illi optempero quod loquitur. Pultabo fores.
450
Quo agis te? Domum. Quadrigas si nunc inscendas Iouis
Atque hinc fugias, ita uix poteris ecfugere infortunium.
Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
Tuae si quid uis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
Nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
455
Abeo potius. Di inmortales, opsecro uostram fidem,
Vbi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
An egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
Nam hicquidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
Viuo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
460
Ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
Nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
Vt ego hodie raso capite caluos capiam pilleum.
Bene prospere hoc hodie operis processit mihi:
Amoui a foribus maxumam molestiam,
465
Patri ut liceret tuto illam amplexarier.
Iam ille illuc ad erum quom Amphitruonem aduenerit,
Narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam
Amouisse; ille adeo illum mentiri sibi
Credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
470
Erroris ambo ego illos et dementiae
Complebo atque Amphitruonis omnem familiam,
Adeo usque satietatem dum capiet pater
Illius quam amat. Igitur demum omnes scient
Quae facta. Denique Alcumenam Iuppiter
475
Rediget antiquam coniugi in concordiam.
Nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
Atque insimulabit eam probri; tum meus pater
Eam seditionem illi in tranquillum conferet.
Nunc de Alcumena dudum quo dixi minus,
480
Hodie illa pariet filios geminos duos:
Alter decumo post mense nascetur puer
Quam seminatus<t>, alter mense septumo;
Eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis:
Verum minori puero maior est pater,
485
Minor maiori. Iamne hoc scitis quid siet?
Sed Alcumenai huius honoris gratia
Pater curauit uno ut fetu fieret,
Vno ut labore apsoluat aerumnas duas
Et ne in suspicione ponatur stupri
490
Et clandestina ut celetur consuetio.
Quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. Quid igitur? nemo id probro
Profecto ducet Alcumenae; nam deum
Non par uidetur facere, delictum suom
495
Suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
Orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditiuos eccum exit foras
Cum Alcumena - uxore usuraria.
Bene uale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
500
Atque imperce quaeso: menses iam tibi esse actos uides.
Mihi necesse est ire hinc; uerum quod erit natum tollito.
Quid istuc est, mi uir, negoti quod tu tam subito domo
Abeas? Edepol hau quod tui me neque domi distaedeat;
Sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
505
Citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
Opseruatote, <ut> quam blande mulieri palpabitur.
Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Satin habes si feminarum nulla est quam aeque diligam?
510
Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
Ego faxim ted Amphitruonem esse malis quam Iouem.
Experiri istuc mauellem me quam mi memorarier.
Prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
Heri uenisti media nocte, nunc abis. Hoccin placet?
515
Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
Numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
Sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Carnufex, non ego te noui? abin e conspectu meo?
Quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut muttitio?
520
Quoii ego iam hoc scipione - Ah noli. Muttito modo.
Nequiter paene expediuit prima parasitatio.
Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
Clanculum abii: a legione operam hanc surrupui tibi,
Ex me primo <ut> prima scires rem ut gessissem publicam.
525
Ea tibi omnia enarraui. Nisi te amarem plurumum,
Non facerem. facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
Ne me uxorem praeuortisse dicant prae re publica.
Lacrumantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Tace,
530
Ne corrumpe oculos, redibo actutum. Id "actutum" diu est.
Non ego te hic lubens relinquo neque abeo aps te. Sentio,
Nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. Qur me tenes?
Tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat uolo.
Nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob uirtutem data est,
535
Pterela rex qui potitauit, quem ego mea occidi manu,
Alcumena, tibi condono. Facis ut alias res soles.
Ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
Immo sic: condignum donum, qualest quoi dono datumst.
Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
540
Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae caussa mea.
Faciam ita ut uis. Ex amore hic admodum quam saeuos est.
Numquid uis? Vt quom apsim me ames, me tuam te apsenti tamen.
Eamus, Amphitruo. Lucescit hoc iam. Abi prae, Sosia;
Iam ego sequar. Numquid uis? Etiam: ut actutum aduenias. Licet,
545
Prius tua opinione hic adero: bonum animum habe.
Nunc te, nox, quae me mansisti, mitto ut concedas die,
Vt mortalis inlucescat luce clara et candida.
Atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
Tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet
550
Et dies e nocte accedat. Ibo et Mercurium supsequar.
Age i tu secundum. Sequor, supsequor te.
Scelestissumum te arbitror. Nam quamobrem?
Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
Mihi praedicas. Eccere, iam tuatim
555
Facis, ut tuis nulla apud te fides sit.
Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
Scelestam, scelus, linguam apscidam. Tuos sum,
Proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
Tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
560
Numquam ullo modo me potes deterrere.
Scelestissume, audes mihi praedicare id,
Domi te esse nunc qui hic ades? Vera dico.
Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
Dabo. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
565
Tun me, uerbero, audes erum ludificari?
Tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
Vidit nec potest fieri, tempore uno
Homo idem duobus locis ut simul sit?
Profecto ut loquor res ita est. Iuppiter te
570
Perdat. Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?
Rogasne, inprobe, etiam qui ludos facis me?
Merito maledicas mihi, si id ita factum est.
Verum hau mentior, resque uti facta dico.
Homo hic ebrius est, ut opinor.
575
Vtinam ita essem. Optas quae facta. Egone? Tu istic. Vbi bibisti?
Nusquam equidem bibi. Quid hoc sit hominis? Equidem deciens dixi:
Domi ego sum, inquam, ecquid audis? et apud te adsum Sosia idem.
Satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc uideor
Tibi locutus esse? Vah,
580
Apage te a me. Quid est negoti?
Pestis te tenet. Nam qur istuc
Dicis? equidem ualeo et saluos
Sum recte, Amphitruo. At te ego faciam
Hodie proinde ac meritus es,
584a
Vt minus ualeas et miser sis,
584b
Saluos domum si rediero: iam
585a
Sequere sis, erum qui ludificas
585b
Dictis delirantibus,
585
Qui quoniam erus quod imperauit neglexisti persequi,
Nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
Possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnufex
Quoius ego hodie in tergum istaec faxo expetant mendacia.
Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono,
590
Apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur.
Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
Fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici uolo.
Sum profecto et hic et illic. Hoc quoiuis mirari licet.
Neque tibi istuc mirum <mirum> magis uidetur quam mihi.
595
Quo modo? Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
Neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
Donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
Ordine omne, uti quidque actum est, dum apud hostis sedimus,
Edissertauit. Tum formam una apstulit cum nomine.
600
Neque lacte lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
Nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum
Quid igitur? Prius multo ante aedis stabam quam illo adueneram.
Quas, malum, nugas? satin tu sanus es? Sic sum ut uides.
Huic homini nescioquid est mali mala obiectum manu,
605
Postquam a me abiit. Fateor, nam sum optusus pugnis pessume.
Quis te uerberauit? Egomet memet, qui nunc sum domi.
Caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
Omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo.
Tuos est seruos. Mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo,
610
Neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam.
At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam seruom tuom
Praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi,
Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item
Qua ego sum. Quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi.
615
Nimia memoras mira. Sed uidistin uxorem meam?
Quin intro ire in aedis numquam licitum est. Quis te prohibuit?
Sosia ille quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Quis istic Sosia est? Ego, inquam. Quotiens dicendum est tibi?
Sed quid ais? num obdormiuisti dudum? Nusquam gentium.
620
Ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam.
Non soleo ego somniculose eri imperia persequi.
Vigilans uidi, uigilans nunc <ut> uideo, uigilans fabulor,
Vigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit.
Quis homo? Sosia, inquam, ego ille. Quaeso, nonne intellegis?
625
Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Verum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam.
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
Sed uide ex naui ecferantur quae imperaui iam omnia.
Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;
630
Non ego cum uino simitu ebibi imperium tuom.
Vtinam di faxint infecta dicta re eueniant tua.
Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda
Praequam quod molestum est? ita quoique comparatum est in aetate hominum;
Ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur:
635
Quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
Nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, quoi uoluptas
Parumper datast dum uiri mi potestas uidendi fuit
Noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem.
Sola hic mi nunc uideor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnis.
640
Plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptatis cepi.
641a
Sed hoc me beat
Saltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit:
Id solacio est.
Apsit, dum modo laude parta
Domum recipiat se; feram et perferam usque
645
Abitum eiius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis
Datur mi, ut meus uictor uir belli clueat. Satis mi esse ducam.
Virtus praemium est optumum;
Virtus omnibus rebus anteit profecto:
Libertas, salus, uita, res et parentes, patria et prognati
650
Tutantur, seruantur:
Virtus omnia in sese habet, omnia adsunt
Bona quem penest uirtus.
Edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum,
Quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
655
Victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
Eos auspicio meo atque ductu primo coetu uicimus.
Certe enim med illi expectatum optato uenturum scio.
Quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae?
Meus uir hicquidem est. Sequere hac tu me. Nam quid ille reuortitur
660
Qui dudum properare se aibat? an ille me temptat sciens
Atque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem?
Ecastor med haud inuita se domum recipit suam.
Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. Qua gratia?
Quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus.
665
Qui tibi nunc istuc in mentemst? Quia enim sero aduenimus.
Qui? Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. Ei perii miser.
Quid tibi est? Ad aquam praebendam commodum adueni domum,
Decumo post mense, ut rationem te dictare intellego.
670
Bono animo es. Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
Numquam edepol tu mihi diuini creduis post hunc diem,
Ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.
Sequere hac me modo; alium ego isti rei adlegabo, ne time.
Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror.
675
Amphitruo uxorem salutat laetus, speratam suam,
Quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat,
Quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam.
Valuistin usque? exspectatum aduenio? Hau uidi magis.
Exspectatum eum salutat magis hau quicquam quam canem.
680
Et quom grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
Opsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
Sic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris,
Quasi qui nunc primum recipias te domum huc ex hostibus,
Atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris?
685
Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium.
Cur negas? Quia uera didici dicere. Haud aequom facit
Qui quod didicit id dediscit. An periclitamini
Quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito?
An te auspicium commoratum est an tempestas continet
690
Qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Dudum? quam dudum istuc factum est? Temptas. Iam dudum, modo.
Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
Qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris.
695
Haec quidem deliramenta loquitur. Paullisper mane,
Dum edormiscat unum somnum. Quaene uigilans somniat?
Equidem ecastor uigilo et uigilans id quod factum est fabulor.
Nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. Quo in loco?
Hic in aedibus ubi tu habitas. Numquam factum est. Non taces?
700
Quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit?
Etiam tu quoque adsentaris huic? Quid uis fieri?
Non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier,
Ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
Si opsequare, una resoluas plaga. At pol qui certa res
705
Hanc est obiurgare, quae me hodie aduenientem domum
Noluerit salutare. Inritabis crabrones. Tace.
Alcumena, unum rogare te uolo. Quiduis roga.
Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier?
710
Quia salutare aduenientem me solebas antidhac,
Appellare itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent.
Eo more expertem te factam adueniens offendi domi.
Ecastor equidem te certo heri aduenientem ilico
Et salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul,
715
Mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Tun heri hunc salutauisti? Et te quoque etiam, Sosia.
Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium;
Verum non est puero grauida. Quid igitur? Insania.
Equidem sana sum et deos quaeso ut salua pariam filium.
720
Verum tu malum magnum habebis si hic suom officium facit:
Ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Enim uero praegnati oportet et malum et malum dari
Vt quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Tu me heri hic uidisti? Ego, inquam, si uis deciens dicere.
725
In somnis fortasse. Immo uigilans uigilantem. Vae mihi!
Quid tibi est? Delirat uxor. Atra bili percita est.
Nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
Equidem ecastor sana et salua sum. Qur igitur praedicas
730
Te heri me uidisse, qui hac noctu in portum aduecti sumus?
Ibi cenaui atque ibi quieui in naui noctem perpetem,
Neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu
Hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut uicimus.
Immo mecum cenauisti et mecum cubuisti. Quid est?
735
Vera dico. Non de hac quidem hercle re; de aliis nescio.
Primulo diluculo abiisti ad legiones. Quo modo?
Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
Sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Ioui
Aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
740
Vae capiti tuo! Tua istuc refert - si curaueris.
Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
Tace tu. Tu dice: egone aps te abii hinc hodie cum diluculo?
Quis igitur nisi uos narrauit mi illi ut fuerit proelium?
An etiam id tu scis? Quippe qui ex te audiui, ut urbem maxumam
745
Expugnauisses regemque Pterelam tute occideris.
Egone istuc dixi? Tute istic, etiam astante hoc Sosia.
Audiuistin tu me narrare haec hodie? Vbi ego audiuerim?
Hanc roga. Mequidem praesente numquam factumst, quod sciam.
Mirum quin te aduorsus dicat. Sosia, age me huc aspice.
750
Specto. Vera uolo loqui te, nolo adsentari mihi.
Audiuistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
Qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
Quid nunc, mulier? Audin illum? Ego uero, ac falsum dicere.
755
Neque tu illi neque mihi uiro ipsi credis? Eo fit quia mihi
Plurumum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
Tun me heri aduenisse dicis? Tun te abiisse hodie hinc negas?
Nego enim uero, et me aduenire nunc primum aio ad te domum.
Opsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
760
Dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras?
Neque edepol dedi neque dixi; uerum ita animatus fui
Itaque nunc sum ut ea te patera donem. Sed quis istuc tibi
Dixit? Ego equidem ex te audiui et ex tua accepi manu
Pateram. Mane, mane, opsecro te. Nimis demiror, Sosia,
765
Qui illaec illi me donatum esse aurea patera sciat,
Nisi tu dudum hanc conuenisti et narrauisti haec omnia.
Neque edepol ego dixi neque istam uidi nisi tecum simul.
Quid hoc sit hominis? Vin proferri pateram? Proferri uolo.
Fiat. <I> tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
770
Qua hodie meus uir donauit me. Secede huc tu, Sosia.
Enim uero illud praeter alia mira miror maxume,
Si haec habet pateram illam. An etiam credis id, quae in hac cistellula
Tuo signo opsignata fertur? Saluom signum est? Inspice.
Recte, ita est ut opsignaui. Quaeso, quin tu istanc iubes
775
Pro cerrita circumferri? Edepol qui facto est opus?
Nam haec quidem edepol laruarum plenast. Quid uerbis opust?
Em tibi pateram, eccam. Cedo mi. Age aspice huc sis nunciam
Tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic conuincam palam.
Estne haec patera qua donatus illi? Summe Iuppiter,
780
Quid ego uideo? haec ea est profecto patera. Perii, Sosia.
Aut pol haec praestigiatrix mulier multo maxuma est
Aut pateram hic inesse oportet. Agedum, exsolue cistulam.
Quid ego istam exsoluam? opsignatast recte, res gesta est bene:
Tu peperisti Amphitruonem <alium>, ego alium peperi Sosiam;
785
Nunc si patera pateram peperit, omnes congeminauimus.
Certum est aperire atque inspicere. Vide sis signi quid siet,
Ne posterius in me culpam conferas. Aperi modo;
Nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Vnde haec igitur est nisi aps te quae mihi dono data est?
790
Opus mi est istuc exquisito. Iuppiter, pro Iuppiter!
Quid tibi est? Hic patera nulla in cistulast. Quid ego audio?
Id quod uerumst. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Haec quidem apparet. Quis igitur tibi dedit? Qui me rogat.
Me captas, quia tute ab naui clanculum huc alia uia
795
Praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
Huic dedisti, post hanc rusum opsignasti clanculum.
Ei mihi! Iam tu quoque huiius adiuuas insaniam?
Ain heri nos aduenisse huc? Aio, adueniensque ilico
Me salutauisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
800
Iam illud non placet principium de osculo. Perge exsequi.
Lauisti. Quid postquam laui? Accubuisti. Eugae optume!
Nunc exquire. Ne interpella. Perge porro dicere.
Cena adposita est; cenauisti mecum, ego accubui simul.
In eodem lecto? In eodem. Ei, non placet conuiuium.
805
Sine modo argumenta dicat. Quid postquam cenauimus?
Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
Vbi tu cubuisti? In eodem lecto tecum una in cubiculo.
Perdidisti. Quid tibi est? Haec me modo ad mortem dedit.
Quid iam, amabo? Ne me appella. Quid tibi est? Perii miser,
810
Quia pudicitiae huiius uitium me hinc apsente est additum.
Opsecro ecastor, qur istuc, mi uir, ex ted audio?
Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex uiro.
Quid ego feci qua istaec propter dicta dicantur mihi?
815
Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
Quid ego tibi deliqui, si quoi nupta sum tecum fui?
Tun mecum fueris? quid illac inpudente audacius?
Saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Istuc facinus quod tu insimulas nostro generi non decet.
820
Tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Pro di inmortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Propemodum. Cenauin ego heri in naui in portu Persico?
Mihi quoque adsunt testes qui illud quod ego dicam adsentiant.
Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est
825
Amphitruo alius, qui forte ted hinc apsenti tamen
Tuam rem curet teque apsente hic munus fungatur tuom.
Nam quom de illo subditiuo Sosia mirum nimist,
Certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Nescioquis praestigiator hanc frustratur mulierem.
830
Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me uereri et metuere est par maxume,
Vt mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
Contigit, quo me inpudicam faceret. Vera istaec uelim.
Vera dico, sed nequiquam, quoniam non uis credere.
835
Mulier es, audacter iuras. Quae non deliquit, decet
Audacem esse, confidenter pro se et proterue loqui.
Satis audacter. Vt pudicam decet. †in† uerbis probas.
Non ego illam mi dotem duco esse quae dos dicitur
Sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
840
Deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
Tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
Ne ista edepol, si haec uera loquitur, examussim est optuma.
Delenitus sum profecto ita ut me qui sim nesciam.
Amphitruo es profecto, caue sis ne tu te usu perduis
845
Ita nunc homines immutantur, postquam peregre aduenimus.
Mulier, istanc rem inquisitam certum est non amittere.
Edepol me lubente facies. Quid ais? responde mihi,
Quid si adduco tuom cognatum huc a naui Naucratem,
Qui mecum una uectust una naui, atque is si denegat
850
Facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
Numquid caussam dicis quin te hoc multem matrimonio?
Si deliqui, nulla caussa est. Conuenit. Tu, Sosia,
Duc hos intro. Ego huc ab naui mecum adducam Naucratem.
Nunc quidem praeter nos nemo est. Dic mihi uerum serio:
855
Ecquis alius Sosia intust qui mei similis siet?
Abin hinc a me, dignus domino seruos? Abeo, si iubes.
Nimis ecastor facinus mirum est qui illi conlibitum siet
Meo uiro sic me insimulare falso facinus tam malum.
Quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.
860
Ego sum ille Amphitruo, quoii est seruos Sosia,
Idem Mercurius qui fit quando commodumst,
In superiore qui habito cenaculo,
Qui interdum fio Iuppiter quando lubet;
Huc autem quom extemplo aduentum adporto, ilico
865
Amphitruo fio et uestitum immuto meum.
Nunc huc honoris uostri uenio gratia,
Ne hanc incohatam transigam comoediam;
Simul Alcumenae, quam uir insontem probri
Amphitruo accusat, ueni ut auxilium feram:
870
Nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
Si id Alcumenae †innocenti† expetat.
Nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel,
Esse adsimulabo atque in horum familiam
Hodie frustrationem iniciam maxumam;
875
Post igitur demum faciam res fiat palam
Atque Alcumenae in tempore auxilium feram
Faciamque ut uno fetu et quod grauida est uiro
Et me quod grauidast pariat sine doloribus.
Mercurium iussi me continuo consequi,
880
Si quid uellem imperare. Nunc hanc adloquar.
Durare nequeo in aedibus. Ita me probri,
Stupri, dedecoris a uiro argutam meo!
Ea quae sunt facta †infectare est at† clamitat,
Quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
885
Atque id me susque deque esse habituram putat.
Non edepol faciam, neque me perpetiar probri
Falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
Aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper
Nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
890
Faciundum est mi illud fieri quod illaec postulat,
Si me illam amantem ad sese studeam recipere:
Quando ego quod feci id factum Amphitruoni offuit
Atque illi dudum meus amor negotium
Insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
895
Illius ira in hanc et male dicta expetent.
Sed eccum uideo qui <modo> me miseram arguit
Stupri, dedecoris. Te uolo, uxor, conloqui.
Quo te auortisti? Ita <ingeni> ingenium meumst:
Inimicos semper osa sum optuerier.
900
Heia autem inimicos? Sic est, uera praedico;
Nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Nimis uerecunda es. potin ut apstineas manum?
Nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
Quam tu inpudicam esse arbitrere et praedices,
905
Cum ea tu sermonem nec ioco nec serio
Tibi habeas, nisi sis stultior stultissumo.
Si dixi, nihilo magis es neque ego esse arbitror,
Et id huc reuorti uti me purgarem tibi.
Nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius
910
Quam postquam audiui ted esse iratam mihi.
Qur dixisti? inquies. Ego expediam tibi.
Non edepol quo te esse inpudicam crederem;
Verum periclitatus sum animum tuom
Quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
915
Equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
Ridiculi caussa. Vel hunc rogato Sosiam.
Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
Testem quem dudum te adducturum dixeras
Te huc non uenisse? Si quid dictum est per iocum,
920
Non aequom est id te serio praeuortier.
Ego illum scio quam doluerit cordi meo.
Per dexteram tuam te, Alcumena, oro, opsecro,
Da mihi hanc ueniam, ignosce, irata ne sies.
Ego istaec feci uerba uirtute inrita;
925
Nunc, quando factis me inpudicis apstini,
Ab inpudicis dictis auorti uolo.
Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
Iuben mi ire comites? Sanan es? Si non iubes,
Ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.
930
Mane. Arbitratu tuo ius iurandum dabo
Me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
Id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
Quaeso Amphitruoni ut semper iratus sies.
A, propitius sit potius. Confido fore;
935
Nam ius iurandum uerum te aduorsum dedi.
Iam nunc irata non es? Non sum. Bene facis.
Nam in hominum aetate multa eueniunt huiusmodi:
Capiunt uoluptates, capiunt rusum miserias;
Irae interueniunt, redeunt rusum in gratiam.
940
Verum irae si quae forte eueniunt huiusmodi
Inter eos, rusum si reuentum in gratiam est,
Bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Primum cauisse oportuit ne diceres,
Verum eadem si idem purgas mi, patiunda sunt.
945
Iube uero uasa pura adornari mihi,
Vt quae apud legionem uota uoui si domum
Rediissem saluos, ea ego exsoluam omnia.
Ego istuc curabo. Euocate huc Sosiam;
Gubernatorem qui in mea naui fuit
950
Blepharonem arcessat qui nobiscum prandeat.
†Is adeo inpransus ludificabitur†,
Quom ego Amphitruonem collo hinc opstricto traham.
Mirum quid solus secum secreto ille agat.
Atque aperiuntur aedes. Exit Sosia.
955
Amphitruo, adsum. Si quid opus est, impera, imperium exsequar.
Sosia, optume aduenis. Iam pax est inter uos duos?
Nam quia uos tranquillos uideo, gaudeo et uolupest mihi.
Atque ita seruom par uidetur frugi sese instituere:
Proinde eri ut sint, ipse item sit; uoltum e uoltu comparet:
960
Tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
Sed age responde: iam uos rediistis in concordiam?
Derides qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
An id ioco dixisti? equidem serio ac uero ratus.
Habui expurigationem; facta pax est. Optume est.
965
Ego rem diuinam intus faciam, uota quae sunt. Censeo.
Tu gubernatorem a naui huc euoca uerbis meis
Blepharonem, uti re diuina facta mecum prandeat.
Iam hic ero quom illic censebis esse me. - Actutum huc redi.
Numquid uis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
970
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Quin uenis quando uis intro? faxo hau quicquam sit morae.
Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
Iam hisce ambo, et seruos et era, frustra sunt duo,
Qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
975
Nunc tu, diuine Sosia, huc fac adsies,
(Audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
Face iam Amphitruonem aduenientem ab aedibus
Vt abigas; quouis pacto fac commentus sis.
Volo deludi illunc, dum cum hac usuraria
980
Vxore nunc mi morigero. Haec curata sint
Fac sis, proinde adeo ut uelle med intellegis,
Atque ut ministres mi, mihi quom sacruficem.
Concedite atque apscedite omnes, de uia decedite,
Nec quisquam tam au<i>dax fuat homo qui obuiam opsistat mihi.
985
Nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
Populo, ni decedat mihi, quam seruolo in comoediis?
Ille nauem saluam nuntiat aut irati aduentum senis:
Ego sum Ioui dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
Quam ob rem mihi magis par est uia decedere et concedere.
990
Pater uocat me, eum sequor, eius dicto, imperio sum audiens;
Vt filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
Amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
Si quid patri uolupest, uoluptas ea mihi multo maxumast.
Amat: sapit; recte facit, animo quando opsequitur suo,
995
Quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
Nunc Amphitruonem uolt deludi meus pater: faxo probe
Iam hic deludetur, spectatores, uobis inspectantibus.
Capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
Atque illuc susum escendero: inde optume aspellam uirum
1000
De supero, quom huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
Deinde illi actutum sufferet suos seruos poenas Sosia:
Eum fecisse ille hodie arguet quae ego fecero hic. Quid <id> mea?
Meo me aequomst morigerum patri, eius studio seruire addecet.
Sed eccum Amphitruonem, aduenit; iam ille hic deludetur probe,
1005
Siquidem uos uoltis auscultando operam dare.
Ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
Dein susum ascendam in tectum ut illum hinc prohibeam.
Naucratem quem conuenire uolui in naui non erat,
Neque domi neque in urbe inuenio quemquam qui illum uiderit.
1010
Nam omnis plateas perreptaui, gymnasia et myropolia;
Apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro,
In medicinis, in tostrinis, apud omnis aedis sacras
Sum defessus quaeritando: nusquam inuenio Naucratem.
Nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere,
1015
Quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleuerit.
Nam me quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere
Mortuom satiust. Sed aedis occluserunt. Eugepae,
Pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. Feriam fores.
Aperite hoc. Heus, ecquis hic est? Ecquis hoc aperit ostium?
1020
Quis ad fores est? Ego sum. Quid "ego sum"? Ita loquor. Tibi Iuppiter
Dique omnes irati certo sunt qui sic frangas fores.
Quo modo? Eo modo, ut profecto uiuas aetatem miser.
Sosia. Ita: sum Sosia, nisi me esse oblitum existumas.
Quid nunc uis? Sceleste, at etiam quid uelim, id tu me rogas?
1025
Ita, rogo. Paene ecfregisti, fatue, foribus cardines.
An fores censebas nobis publicitus praeberier?
Quid me aspectas, stolide? quid nunc uis tibi? aut quis tu es homo?
Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Accheruns?
Quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam feruentem flagris.
1030
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Quidum? Quia senecta aetate a me mendicas malum.
Cum cruciatu tuo istaec hodie, uerna, uerba funditas.
1034
Sacrufico ego tibi. Qui? Quia enim te macto infortunio.
I
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
II
Erus Amphitruo<st> occupatus.
III
Abiendi nunc tibi etiam occasiost.
IV
Optumo iure infringatur aula cineris in caput.
V
Ne tu postules matulam unam tibi aquai infundi in caput.
VI
Laruatus. Edepol hominem miserum! Medicum quaerita.
VII
Exiurauisti te mihi dixe per iocum.
VIII
Quaeso aduenienti morbo medicari iube:
VIII
Tu certe aut laruatus aut cerritus es.
IX
Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,
IX
Non caussam dico quin uero insimules probri.
X
Quoius? quae me apsente corpus uolgauit suom.
XI
Quid minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
XII
Ibi scrobes ecfodito plus sexagenos in dies.
XIII
Noli pessumae precari.
XIV
Animam comprime.
XV
Manufestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
XVI
Immo ego hunc, Thebani ciues, qui domi uxorem meam
XVI
Impudicitia impediuit, teneo, thensaurum stupri.
XVII
Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
XVIII
Clandestino.
XIX
Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
1035
Vos inter uos partite; ego abeo, mihi negotium est
Neque ego umquam usquam tanta mira me uidisse censeo.
Blepharo, quaeso ut aduocatus mi adsis neue abeas. Vale.
Quid med aduocato opust qui utri sim aduocatus nescio?
Intro ego hinc eo: Alcumena parturit. - Perii miser.
1040
Quid ego? * * quem aduocati iam atque amici deserunt?
Numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
Iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.
Ego pol illum ulciscar hodie Thessalum ueneficum,
Qui peruorse perturbauit familiae mentem meae.
1045
Sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.
Qui me Thebis alter uiuit miserior? quid nunc agam,
Quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet?
Certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,
Si ancillam seu seruom siue uxorem siue adulterum
1050
Seu patrem siue auom uidebo, optruncabo in aedibus.
Neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si uolent,
Quin sic faciam uti constitui. Pergam in aedis nunciam.
Spes atque opes uitae meae iacent sepultae in pectore,
Neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
1055
Ita mi uidentur omnia, mare, terra, caelum, consequi
Iam ut opprimar, ut enicer. Me miseram, quid agam nescio.
Ita tanta mira in aedibus sunt facta. Vae miserae mihi,
Animo malest, aquam uelim. Corrupta sum atque apsumpta sum.
Caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
1060
Nec me miserior femina est neque ulla uideatur magis.
Ita erae meae hodie contigit. Nam ubi parturit, deos inuocat,
Strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut prope, ut ualide tonuit!
Vbi quisque institerat, concidit crepitu. Ibi nescioquis maxuma
Voce exclamat: "Alcumena, adest auxilium, ne time:
1065
Et tibi et tuis propitius caeli cultor aduenit.
Exsurgite" inquit "qui terrore meo occidistis prae metu."
Vt iacui, exsurgo. Ardere censui aedis, ita tum confulgebant.
Ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit.
Erilis praeuortit metus: accurro, ut sciscam quid uelit.
1070
Atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
Neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque prouidimus.
Sed quid hoc? quis hic est senex qui ante aedis nostras sic iacet?
Numnam hunc percussit Iuppiter?
Credo edepol, nam pro Iuppiter sepultust quasi sit mortuos.
1075
Ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem <est> erus meus.
Amphitruo. Perii. Surge. Interii. Cedo manum. Quis me tenet?
Tua Bromia ancilla. Totus timeo, ita med increpuit Iuppiter.
Nec secus est quasi si ab Accherunte ueniam. Sed quid tu foras
Egressa es? Eadem nos formido timidas terrore impulit
1080
In aedibus tu ubi habitas. Nimia mira uidi. Vae mihi,
Amphitruo; ita mihi animus etiam nunc abest. Agedum expedi:
Scin me tuom esse erum Amphitruonem? Scio. Vide etiam nunc. Scio.
Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
Immo omnes sani sunt profecto. At me uxor insanum facit
1085
Suis foedis factis. At ego faciam tu idem ut aliter praedices,
Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias.
De ea re signa atque argumenta paucis uerbis eloquar.
Omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
Ain tu, geminos? Geminos. Di me seruant. Sine me dicere,
1090
Vt scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
Loquere. Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
Vbi utero exorti dolores, ut solent puerperae,
Inuocat deos inmortalis ut sibi auxilium ferant,
Manibus puris, capite operto. Ibi continuo contonat
1095
Sonitu maxumo; aedis primo ruere rebamur tuas.
Aedes totae confulgebant tuae quasi essent aureae.
Quaeso, apsoluito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
Quid fit deinde? Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
Neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audiuimus;
1100
Ita profecto sine dolore peperit. Iam istuc gaudeo,
Vtut me erga merita est. Mitte istaec atque haec quae dicam accipe.
Postquam peperit, pueros lauere iussit nos. Occepimus.
Sed puer ille quem ego laui, ut magnust et multum ualet!
Neque eum quisquam conligare quiuit incunabulis.
1105
Nimia mira memoras; si istaec uera sunt, diuinitus
Non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient.
Magis iam faxo mira dices. Postquam in cunas conditust,
Deuolant angues iubatae deorsum in impluuium duo
Maxumae: continuo extollunt ambo capita. Ei mihi!
1110
Ne paue. Sed angues oculis omnis circumuisere.
Postquam pueros conspicatae, pergunt ad cunas citae.
Ego cunas recessim rusum uorsum trahere et ducere,
Metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
Persequi. Postquam conspexit anguis ille alter puer,
1115
Citus e cunis exsilit, facit recta in anguis impetum:
Alteram altera prehendit eas manu perniciter.
Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
Nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
Quid fit deinde? porro loquere. Puer ambo anguis enicat.
1120
Dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam
Quis homo? Summus imperator diuom atque hominum Iuppiter.
Is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
Eumque filium suom esse qui illas anguis uicerit;
Alterum tuom esse dixit puerum. Pol me hau paenitet,
1125
Si licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue.
Abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi,
Vt Iouis supremi multis hostiis pacem expetam.
Ego Teresiam coniectorem aduocabo et consulam
Quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
1130
Sed quid hoc? quam ualide tonuit. Di, opsecro uostram fidem.
Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis:
Nihil est quod timeas. Hariolos, haruspices
Mitte omnis; quae futura et quae facta eloquar,
Multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
1135
Primum omnium Alcumenae usuram corporis
Cepi, et concubitu grauidam feci filio.
Tu grauidam item fecisti, quom in exercitum
Profectus: uno partu duos peperit simul.
Eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
1140
Suis factis te inmortali adficiet gloria.
Tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
Redi: hau promeruit quam ob rem uitio uorteres;
Mea ui subactast facere. Ego in caelum migro.
Faciam ita ut iubes et te oro promissa ut serues tua.
1145
Ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.
Nunc, spectatores, Ioui summi caussa clare plaudite.