Ouidius metamorphoses 6

Testo base di riferimento: W. S. Anderson, 1998²

Cura dell'edizione digitale: A. Iacono, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Praebuerat dictis Tritonia talibus aures,

Carminaque Aonidum iustamque probauerat iram.

Tum secum "laudare parum est, laudemur et ipsae

Numina nec sperni sine poena nostra sinamus",

5

Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,

Quam sibi lanificae non cedere laudibus artis

Audierat. non illa loco nec origine gentis

Clara sed arte fuit; pater huic Colophonius Idmon

Phocaico bibulas tingebat murice lanas;

10

Occiderat mater, sed et haec de plebe suoque

Aequa uiro fuerat. Lydas tamen illa per urbes

Quaesierat studio nomen memorabile, quamuis

Orta domo parua paruis habitabat Hypaepis.

Huius ut adspicerent opus admirabile saepe

15

Deseruere sui nymphae dumeta Timoli,

Deseruere suas nymphae Pactolides undas.

Nec factas solum uestes, spectare iuuabat

Tum quoque cum fierent (tantus decor adfuit arti),

Siue rudem primos lanam glomerabat in orbes,

20

Seu digitis subigebat opus repetitaque longo

Vellera mollibat nebulas aequantia tractu,

Siue leui teretem uersabat pollice fusum,

Seu pingebat acu: scires a Pallade doctam.

Quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra

25

"Certet" ait "mecum! nihil est, quod uicta recusem."

Pallas anum simulat falsosque in tempora canos

Addit et infirmos baculo quoque sustinet artus.

Tum sic orsa loqui: "non omnia grandior aetas,

Quae fugiamus, habet: seris uenit usus ab annis.

30

Consilium ne sperne meum. tibi fama petatur

Inter mortales faciendae maxima lanae:

Cede deae ueniamque tuis, temeraria, dictis

Supplice uoce roga: ueniam dabit illa roganti."

Adspicit hanc toruis inceptaque fila relinquit

35

Vixque manum retinens confessaque uultibus iram

Talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:

"Mentis inops longaque uenis confecta senecta

Et nimium uixisse diu nocet. audiat istas,

Siqua tibi nurus est, tibi siqua est filia, uoces.

40

Consilii satis est in me mihi; neue monendo

Profecisse putes, eadem est sententia nobis.

Cur non ipsa uenit? cur haec certamina uitat?"

Tum dea: "uenit" ait formamque remouit anilem

Palladaque exhibuit. uenerantur numina nymphae

45

Mygdonidesque nurus, sola est non territa uirgo;

Sed tamen erubuit, subitusque inuita notauit

Ora rubor rursusque euanuit, ut solet aer

Purpureus fieri, cum primum aurora mouetur,

Et breue post tempus candescere solis ab ortu.

50

Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae

In sua fata ruit: neque enim Ioue nata recusat

Nec monet ulterius nec iam certamina differt.

Haud mora, constituunt diuersis partibus ambae

Et gracili geminas intendunt stamine telas:

55

Tela iugo uincta est, stamen secernit harundo,

Inseritur medium radiis subtemen acutis,

Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum

Percusso pauiunt insecti pectine dentes.

Vtraque festinant cinctaeque ad pectora uestes

60

Bracchia docta mouent, studio fallente laborem.

Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum

Texitur et tenues parui discriminis umbrae,

Qualis ab imbre solet percussis solibus arcus

Inficere ingenti longum curuamine caelum,

65

In quo diuersi niteant cum mille colores,

Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:

Vsque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.

Illic et lentum filis immittitur aurum

Et uetus in tela deducitur argumentum.

70

Cecropia Pallas scopulum Mauortis in arce

Pingit et antiquam de terrae nomine litem.

Bis sex caelestes medio Ioue sedibus altis

Augusta grauitate sedent; sua quemque deorum

Inscribit facies: Iouis est regalis imago.

75

Stare deum pelagi longoque ferire tridente

Aspera saxa facit medioque e uulnere saxi

Exsiluisse fretum, quo pignore uindicet urbem;

At sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,

Dat galeam capiti; defenditur aegide pectus,

80

Percussamque sua simulat de cuspide terram

Edere cum bacis fetum canentis oliuae

Mirarique deos; operi uictoria finis.

Vt tamen exemplis intellegat aemula laudis,

Quod pretium speret pro tam furialibus ausis,

85

Quattuor in partes certamina quattuor addit

Clara colore suo, breuibus distincta sigillis.

Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,

Nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,

Nomina summorum sibi qui tribuere deorum.

90

Altera Pygmaeae fatum miserabile matris

Pars habet: hanc Iuno uictam certamine iussit

Esse gruem populisque suis indicere bellum.

Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam

Cum magni consorte Iouis, quam regia Iuno

95

In uolucrem uertit, nec profuit Ilion illi

Laomedonue pater, sumptis quin candida pennis

Ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.

Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum,

Isque gradus templi, natarum membra suarum,

100

Amplectens saxoque iacens lacrimare uidetur.

Circuit extremas oleis pacalibus oras

(Is modus est) operisque sua facit arbore finem.

Maeonis elusam designat imagine tauri

Europam: uerum taurum, freta uera putares;

105

Ipsa uidebatur terras spectare relictas

Et comites clamare suas tactumque uereri

Adsilientis aquae timidasque reducere plantas.

Fecit et Asterien aquila luctante teneri,

Fecit olorinis Ledam recubare sub alis;

110

Addidit, ut satyri celatus imagine pulchram

Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu,

Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,

Aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,

Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens.

115

Te quoque mutatum toruo, Neptune, iuuenco

Virgine in Aeolia posuit, tu uisus Enipeus

Gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;

Et te flaua comas frugum mitissima mater

Sensit equum, sensit uolucrem crinita colubris

120

Mater equi uolucris, sensit delphina Melantho:

Omnibus his faciemque suam faciemque locorum

Reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,

Vtque modo accipitris pennas, modo terga leonis

Gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,

125

Liber ut Erigonen falsa deceperit uua,

Vt Saturnus equo geminum Chirona crearit.

Vltima pars telae tenui circumdata limbo,

Nexilibus flores hederis habet intertextos.

Non illud Pallas, non illud carpere Liuor

130

Possit opus: doluit successu flaua uirago

Et rupit pictas, caelestia crimina, uestes;

Vtque Cytoriaco radium de monte tenebat,

Ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

Non tulit infelix laqueoque animosa ligauit

135

Guttura; pendentem Pallas miserata leuauit

Atque ita: "uiue quidem, pende tamen, improba" dixit

"Lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

Dicta tuo generi serisque nepotibus esto!"

Post ea discedens sucis Hecateidos herbae

140

Sparsit, et extemplo tristi medicamine tactae

Defluxere comae, cum quis et naris et aures,

Fitque caput minimum, toto quoque corpore parua est;

In latere exiles digiti pro cruribus haerent,

Cetera uenter habet, de quo tamen illa remittit

145

Stamen et antiquas exercet aranea telas.

Lydia tota fremit Phrygiaeque per oppida facti

Rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.

Ante suos Niobe thalamos cognouerat illam,

Tum cum Maeoniam uirgo Sipylumque colebat;

150

Nec tamen admonita est poena popularis Arachnes

Cedere caelitibus uerbisque minoribus uti.

Multa dabant animos, sed enim nec coniugis artes

Nec genus amborum magnique potentia regni

Sic placuere illi, quamuis ea cuncta placerent,

155

Vt sua progenies, et felicissima matrum

Dicta foret Niobe, si non sibi uisa fuisset.

Nam sata Tiresia, uenturi praescia Manto,

Per medias fuerat, diuino concita motu,

Vaticinata uias: "Ismenides, ite frequentes

160

Et date Latonae Latonigenisque duobus

Cum prece tura pia lauroque innectite crinem.

Ore meo Latona iubet." paretur, et omnes

Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant

Turaque dant sanctis et uerba precantia flammis.

165

Ecce uenit comitum Niobe celeberrima turba,

Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro

Et, quantum ira sinit, formosa mouensque decoro

Cum capite inmissos umerum per utrumque capillos

Constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,

170

"Quis furor, auditos" inquit "praeponere uisis

Caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

Numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas;

Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas

175

Est auus, aetherium qui fert ceruicibus axem;

Iuppiter alter auus: socero quoque glorior illo.

Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi

Sub domina est, fidibusque mei commissa mariti

Moenia cum populis a meque uiroque reguntur.

180

In quamcumque domus aduerti lumina partem,

Inmensae spectantur opes. accedit eodem

Digna dea facies; huc natas adice septem

Et totidem iuuenes et mox generosque nurusque.

Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,

185

Nescio quoque audete satam Titanida Coeo

Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

Exiguam sedem pariturae terra negauit!

Nec caelo nec humo nec aquis dea uestra recepta est:

Exsul erat mundi, donec miserata uagantem:

190

"Hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis",

Instabilemque locum Delos dedit. illa duorum

Facta parens: uteri pars haec est septima nostri.

Sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo

(Hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.

195

Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere;

Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.

Excessere metum mea iam bona: fingite demi

Huic aliquid populo natorum posse meorum,

Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,

200

Latonae turbam: qua quantam distat ab orba?

Ite †satis propere sacris† laurumque capillis

Ponite." deponunt et sacra infecta relinquunt,

Quodque licet, tacito uenerantur murmure numen.

Indignata dea est summoque in uertice Cynthi

205

Talibus est dictis gemina cum prole locuta:

"En ego, uestra parens, uobis animosa creatis

Et nisi Iunoni nulli cessura dearum,

An dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis

Arceor, o nati, nisi uos succurritis, aris.

210

Nec dolor hic solus: diro conuicia facto

Tantalis adiecit uosque est postponere natis

Ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam

Dixit et exhibuit linguam scelerata paternam."

Adiectura preces erat his Latona relatis:

215

"Desine" Phoebus ait, "poenae mora longa querella est."

Dixit idem Phoebe celerique per aera lapsu

Contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

Planus erat lateque patens prope moenia campus,

Adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

220

Duraque mollierat subiectas ungula glaebas.

Pars ibi de septem genitis Amphione fortes

Conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco

Terga premunt auroque graues moderantur habenas.

E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam

225

Prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem

Quadripedis cursus spumantiaque ora coercet;

"Ei mihi!" conclamat medioque in pectore fixa

Tela gerit frenisque manu moriente remissis

In latus a dextro paulatim defluit armo.

230

Proximus audito sonitu per inane pharetrae

Frena dabat Sipylus, ueluti cum praescius imbris

Nube fugit uisa pendentiaque undique rector

Carbasa deducit, ne qua leuis effluat aura;

Frena tamen dantem non euitabile telum

235

Consequitur summaque tremens ceruice sagitta

Haesit et exstabat nudum de gutture ferrum.

Ille, ut erat pronus, per crura admissa iubasque

Voluitur et calido tellurem sanguine foedat.

Phaedimus infelix et auiti nominis heres

240

Tantalus, ut solito finem inposuere labori,

Transierant ad opus nitidae iuuenale palaestrae

Et iam contulerant arto luctantia nexu

Pectora pectoribus; contento concita neruo,

Sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.

245

Ingemuere simul, simul incuruata dolore

Membra solo posuere, simul suprema iacentes

Lumina uersarunt, animam simul exhalarunt.

Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens

Aduolat, ut gelidos complexibus adleuet artus,

250

Inque pio cadit officio; nam Delius illi

Intima fatifero rupit praecordia ferro.

Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis

Eruta cumque anima cruor est effusus in auras.

At non intonsum simplex Damasichthona uulnus

255

Adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua

Mollia neruosus facit internodia poples,

Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,

Altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est;

Expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum

260

Emicat et longe terebrata prosilit aura.

Vltimus Ilioneus non profectura precando

Bracchia sustulerat "di" que "o communiter omnes"

Dixerat ignarus non omnes esse rogandos,

"Parcite!" motus erat, cum iam reuocabile telum

265

Non fuit, arquitenens: minimo tamen occidit ille

Vulnere, non alte percusso corde sagitta.

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum

Tam subitae matrem certam fecere ruinae

Mirantem potuisse irascentemque, quod ausi

270

Hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;

Nam pater Amphion ferro per pectus adacto

Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,

Quae modo Latois populum submouerat aris

275

Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,

Inuidiosa suis, at nunc miseranda uel hosti.

Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo

Oscula dispensat natos suprema per omnes;

A quibus ad caelum liuentia bracchia tollens

280

"Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,

Pascere" ait "satiaque meo tua pectora luctu

Corque ferum satia!" dixit; "per funera septem

Efferor. exsulta uictrixque inimica triumpha!

Cur autem uictrix? miserae mihi plura supersunt

285

Quam tibi felici: post tot quoque funera uinco."

Dixerat et sonuit contento neruus ab arcu,

Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:

Illa malo est audax. stabant cum uestibus atris

Ante toros fratrum demisso crine sorores.

290

E quibus una trahens haerentia uiscere tela

Inposito fratri moribunda relanguit ore;

Altera solari miseram conata parentem

Conticuit subito duplicataque uulnere caeco est.

[Oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]

295

Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori

Inmoritur; latet haec, illam trepidare uideres;

Sexque datis leto diuersaque uulnera passis

Vltima restabat: quam toto corpore mater,

Tota ueste tegens "unam minimamque relinque!

300

De multis minimam posco" clamauit "et unam."

Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. orba resedit

Exanimes inter natos natasque uirumque

Deriguitque malis: nullos mouet aura capillos,

In uultu color est sine sanguine, lumina maestis

305

Stant inmota genis; nihil est in imagine uiuum.

Ipsa quoque interius cum duro lingua palato

Congelat, et uenae desistunt posse moueri;

Nec flecti ceruix nec bracchia reddere motus

Nec pes ire potest; intra quoque uiscera saxum est.

310

Flet tamen et ualidi circumdata turbine uenti

In patriam rapta est; ibi fixa cacumine montis

Liquitur et lacrimas etiam nunc marmora manant.

Tunc uero cuncti manifestam numinis iram

Femina uirque timent, cultuque inpensius omnes

315

Magna gemelliparae uenerantur numina diuae,

Vtque fit, a facto propiore priora renarrant.

E quibus unus ait: "Lyciae quoque fertilis agris

Non inpune deam ueteres spreuere coloni.

Res obscura quidem est ignobilitate uirorum,

320

Mira tamen. uidi praesens stagnumque locumque

Prodigio notum; nam me iam grandior aeuo

Inpatiensque uiae genitor deducere lectos

Iusserat inde boues gentisque illius eunti

Ipse ducem dederat; cum quo dum pascua lustro,

325

Ecce lacu medio sacrorum nigra fauilla

Ara uetus stabat tremulis circumdata cannis.

Restitit et pauido "faueas mihi" murmure dixit

Dux meus, et simili "faueas" ego murmure dixi.

Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam

330

Indigenaene dei, cum talia rettulit hospes:

"Non hac, o iuuenis, montanum numen in ara est:

Illa suam uocat hanc, cui quondam regia coniunx

Orbem interdixit, quam uix erratica Delos

Orantem accepit, tum cum leuis insula nabat.

335

Illic incumbens cum Palladis arbore palmae

Edidit inuita geminos Latona nouerca.

Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur

Inque suo portasse sinu, duo numina, natos.

Iamque Chimaeriferae, cum sol grauis ureret arua,

340

Finibus in Lyciae longo dea fessa labore

Sidereo siccata sitim collegit ab aestu,

Vberaque ebiberant auidi lactantia nati.

Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis

Vallibus: agrestes illic fruticosa legebant

345

Vimina cum iuncis gratamque paludibus uluam.

Accessit positoque genu Titania terram

Pressit, ut hauriret gelidos potura liquoris;

Rustica turba uetat, dea sic affata uetantes:

"Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est;

350

Nec solem proprium natura nec aera fecit

Nec tenues undas: ad publica munera ueni,

Quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros

Abluere hic artus lassataque membra parabam,

Sed releuare sitim. caret os umore loquentis

355

Et fauces arent uixque est uia uocis in illis.

Haustus aquae mihi nectar erit, uitamque fatebor

Accepisse simul: uitam dederitis in unda.

Hi quoque uos moueant, qui nostro bracchia tendunt

Parua sinu." et casu tendebant bracchia nati.

360

Quem non blanda deae potuissent uerba mouere?

Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,

Ni procul abscedat, conuiciaque insuper addunt;

Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque

Turbauere lacus imoque e gurgite mollem

365

Huc illuc limum saltu mouere maligno.

Distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei

Supplicat indignis nec dicere sustinet ultra

Verba minora dea tollensque ad sidera palmas

"Aeternum stagno" dixit "uiuatis in isto!"

370

Eueniunt optata deae: iuuat esse sub undis

Et modo tota caua submergere membra palude,

Nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,

Saepe super ripam stagni considere, saepe

In gelidos resilire lacus; sed nunc quoque turpes

375

Litibus exercent linguas pulsoque pudore,

Quamuis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.

Vox quoque iam rauca est inflataque colla tumescunt

Ipsaque dilatant patulos conuicia rictus.

Terga caput tangunt, colla intercepta uidentur,

380

Spina uiret, uenter, pars maxima corporis, albet

Limosoque nouae saliunt in gurgite ranae."

Sic ubi nescio quis Lycia de gente uirorum

Rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,

Quem Tritoniaca Latous harundine uictum

385

Adfecit poena. "Quid me mihi detrahis?" inquit;

"A! piget, a! Non est" clamabat "tibia tanti!"

Clamanti cutis est summos direpta per artus

Nec quicquam nisi uulnus erat; cruor undique manat

Detectique patent nerui trepidaeque sine ulla

390

Pelle micant uenae; salientia uiscera possis

Et perlucentes numerare in pectore fibras.

Illum ruricolae, siluarum numina, Fauni

Et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus

Et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis

395

Lanigerosque greges armentaque bucera pauit.

Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas

Concepit lacrimas ac uenis perbibit imis;

Quas ubi fecit aquam, uacuas emisit in auras.

Inde petens rapidum ripis decliuibus aequor

400

Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

Talibus extemplo redit ad praesentia dictis

Vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;

Mater in inuidia est; hanc tunc quoque dicitur unus

Flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam

405

Deduxit uestis, ebur ostendisse sinistro.

Concolor hic umerus nascendi tempore dextro

Corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis

Membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,

Qui locus est iuguli medius summique lacerti,

410

Defuit: impositum est non conparentis in usum

Partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae

Orauere suos ire ad solacia reges,

Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae

415

Et nondum toruae Calydon inuisa Dianae

Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus

Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae

Et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,

Quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo,

420

Exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo.

Credere quis posset? solae cessastis Athenae.

Obstitit officio bellum, subuectaque ponto

Barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

Threicius Tereus haec auxiliaribus armis

425

Fuderat et clarum uincendo nomen habebat;

Quem sibi Pandion opibusque uirisque potentem

Et genus a magno ducentem forte Gradiuo

Conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,

Non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:

430

Eumenides tenuere faces de funere raptas,

Eumenides strauere torum tectoque profanus

Incubuit bubo thalamique in culmine sedit.

Hac aue coniuncti Procne Tereusque, parentes

Hac aue sunt facti; gratata est scilicet illis

435

Thracia, disque ipsis grates egere diemque,

Quaque data est claro Pandione nata tyranno

Quaque erat ortus Itys, festum iussere uocari:

Vsque adeo latet utilitas! - iam tempora Titan

Quinque per autumnos repetiti duxerat anni,

440

Cum blandita uiro Procne "si gratia" dixit

"Vlla mea est, uel me uisendam mitte sorori,

Vel soror huc ueniat! redituram tempore paruo

Promittes socero; magni mihi muneris instar

Germanam uidisse dabis." iubet ille carinas

445

In freta deduci ueloque et remige portus

Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.

Vt primum soceri data copia, dextera dextrae

Iungitur et fausto committitur omine sermo.

Coeperat aduentus causam, mandata referre

450

Coniugis et celeres missae spondere recursus:

Ecce uenit magno diues Philomela paratu,

Diuitior forma, quales audire solemus

Naidas et dryadas mediis incedere siluis,

Si modo des illis cultus similesque paratus.

455

Non secus exarsit conspecta uirgine Tereus,

Quam siquis canis ignem supponat aristis

Aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.

Digna quidem facies, sed et hunc innata libido

Exstimulat pronumque genus regionibus illis

460

In uenerem est: flagrat uitio gentisque suoque.

Inpetus est illi comitum corrumpere curam

Nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam

Sollicitare datis totumque inpendere regnum,

Aut rapere et saeuo raptam defendere bello.

465

Et nihil est, quod non effreno captus amore

Ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.

Iamque moras male fert cupidoque reuertitur ore

Ad mandata Procnes et agit sua uota sub illa.

Facundum faciebat amor quotiensque rogabat

470

Vlterius iusto, Procnen ita uelle ferebat;

Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.

Pro superi, quantum mortalia pectora caecae

Noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus

Creditur esse pius laudemque a crimine sumit.

475

Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis

Blanda tenens umeros, ut eat uisura sororem,

Perque suam contraque suam petit ipsa salutem.

Spectat eam Tereus praecontrectatque uidendo

Osculaque et collo circumdata bracchia cernens

480

Omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris

Accipit et, quotiens amplectitur illa parentem,

Esse parens uellet: neque enim minus inpius esset.

Vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque

Illa patri grates et successisse duabus

485

Id putat infelix, quod erat lugubre duabus.

Iam labor exiguus Phoebo restabat equique

Pulsabant pedibus spatium decliuis Olympi:

Regales epulae mensis et Bacchus in auro

Ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.

490

At rex Odrysius, quamuis secessit, in illa

Aestuat et, repetens faciem motusque manusque,

Qualia uult, fingit, quae nondum uidit et ignes

Ipse suos nutrit cura remouente soporem.

Lux erat, et generi dextram conplexus euntis

495

Pandion comitem lacrimis commendat obortis:

"Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,

Vt uoluere ambae, uoluisti tu quoque, Tereu,

Do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,

Per superos oro, patrio ut tuearis amore

500

Et mihi sollicito lenimen dulce senectae

Quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.

Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),

Si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito."

Mandabat pariterque suae dabat oscula natae,

505

Et lacrimae mites inter mandata cadebant,

Vtque fide pignus dextras utriusque poposcit

Inter seque datas iunxit natamque nepotemque

Absentes pro se memori rogat ore salutent

Supremumque uale pleno singultibus ore

510

Vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

Vt semel inposita est pictae Philomela carinae

Admotumque fretum remis tellusque repulsa est,

"Vicimus!" exclamat "mecum mea uota feruntur!"

Exultatque et uix animo sua gaudia differt

515

Barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,

Non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis

Deposuit nido leporem Iouis ales in alto:

Nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

Iamque iter effectum iamque in sua litora fessis

520

Puppibus exierant, cum rex Pandione natam

In stabula alta trahit siluis obscura uetustis

Atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem

Et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem

Includit fassusque nefas et uirginem et unam

525

Vi superat frustra clamato saepe parente,

Saepe sorore sua, magnis super omnia diuis.

Illa tremit uelut agna pauens, quae saucia cani

Ore excussa lupi nondum sibi tuta uidetur,

Vtque columba suo madefactis sanguine plumis

530

Horret adhuc auidosque timet, quibus haeserat, ungues.

Mox, ubi mens rediit, passos laniata capillos,

Lugenti similis, caesis plangore lacertis,

Intendens palmas "o diris barbare factis!

O crudelis!" ait "nec te mandata parentis

535

Cum lacrimis mouere piis nec cura sororis,

Nec mea uirginitas nec coniugialia iura.

Omnia turbasti: paelex ego facta sororis,

Tu geminus coniunx! hostis mihi debita poena.

Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,

540

Eripis? atque utinam fecisses ante nefandos

Concubitus! uacuas habuissem criminis umbras.

Si tamen haec superi cernunt, si numina diuum

Sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,

Quandocumque mihi poenas dabis. ipsa pudore

545

Proiecto tua facta loquar: si copia detur,

In populos ueniam; si siluis clausa tenebor,

Inplebo siluas et conscia saxa mouebo.

Audiet haec aether et si deus ullus in illo est."

Talibus ira feri postquam commota tyranni,

550

Nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,

Quo fuit accinctus, uagina liberat ensem

Adreptamque coma flexis post terga lacertis

Vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat

Spemque suae mortis uiso conceperat ense:

555

Ille indignantem et nomen patris usque uocantem

Luctantemque loqui conprensam forcipe linguam

Abstulit ense fero; radix micat ultima linguae,

Ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,

Vtque salire solet mutilatae cauda colubrae,

560

Palpitat et moriens dominae uestigia quaerit.

Hoc quoque post facinus (uix ausim credere) fertur

Saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

Sustinet ad Procnen post talia facta reuerti,

Coniuge quae uiso germanam quaerit; at ille

565

Dat gemitus fictos commentaque funera narrat;

Et lacrimae fecere fidem. uelamina Procne

Deripit ex umeris auro fulgentia lato

Induiturque atras uestes et inane sepulcrum

Constituit falsisque piacula manibus infert

570

Et luget non sic lugendae fata sororis.

Signa deus bis sex acto lustrauerat anno:

Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,

Structa rigent solido stabulorum moenia saxo,

Os mutum facti caret indice. grande doloris

575

Ingenium est, miserisque uenit sollertia rebus.

Stamina barbarica suspendit callida tela

Purpureasque notas filis intexuit albis,

Indicium sceleris, perfectaque tradidit uni,

Vtque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata

580

Pertulit ad Procnen: nescit, quid tradat in illis.

Euoluit uestes saeui matrona tyranni

Fortunaeque suae carmen miserabile legit

Et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,

Verbaque quaerenti satis indignantia linguae

585

Defuerunt, nec flere uacat, sed fasque nefasque

Confusura ruit poenaeque in imagine tota est.

Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi

Sithoniae celebrare nurus: nox conscia sacris.

Nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti;

590

Nocte sua est egressa domo regina deique

Ritibus instruitur furialiaque accipit arma:

Vite caput tegitur, lateri ceruina sinistro

Vellera dependent, umero leuis incubat hasta.

Concita per siluas turba comitante suarum

595

Terribilis Procne furiisque agitata doloris,

Bacche, tuas simulat; uenit ad stabula auia tandem

Exululatque euhoeque sonat portasque refringit

Germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi

Induit et uultus hederarum frondibus abdit

600

Attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

Vt sensit tetigisse domum Philomela nefandam,

Horruit infelix totoque expalluit ore;

Nacta locum Procne sacrorum pignora demit

Oraque deuelat miserae pudibunda sororis

605

Amplexumque petit; sed non attollere contra

Sustinet haec oculos, paelex sibi uisa sororis,

Deiectoque in humum uultu iurare uolenti

Testarique deos, per uim sibi dedecus illud

Illatum, pro uoce manus fuit. ardet et iram

610

Non capit ipsa suam Procne fletumque sororis

Corripiens "non est lacrimis hoc" inquit "agendum,

Sed ferro, sed siquid habes, quod uincere ferrum

Possit. in omne nefas ego me, germana, paraui;

Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,

615

Artificem mediis inmittam Terea flammis,

Aut linguam aut oculos, et quae tibi membra pudorem

Abstulerunt, ferro rapiam aut per uulnera mille

Sontem animam expellam. magnum quodcumque paraui:

Quid sit, adhuc dubito." peragit dum talia Procne,

620

Ad matrem ueniebat Itys: quid possit, ab illo

Admonita est oculisque tuens inmitibus "a, quam

Es similis patri!" dixit nec plura locuta

Triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.

Vt tamen accessit natus matrique salutem

625

Attulit et paruis adduxit colla lacertis

Mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,

Mota quidem est genetrix infractaque constitit ira,

Inuitique oculi lacrimis maduere coactis;

Sed simul ex nimia mentem pietate labare

630

Sensit, ab hoc iterum est ad uultus uersa sororis;

Inque uicem spectans ambos "cur admouet" inquit

"Alter blanditias, rapta silet altera lingua?

Quam uocat hic matrem, cur non uocat illa sororem?

Cui sis nupta, uide, Pandione nata, marito.

635

Degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo."

Nec mora, traxit Ityn, ueluti Gangetica ceruae

Lactentem fetum per siluas tigris opacas,

Vtque domus altae partem tenuere remotam,

Tendentemque manus et iam sua fata uidentem

640

Et "mater, mater" clamantem et colla petentem

Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,

Nec uultum uertit; satis illi ad fata uel unum

Vulnus erat, iugulum ferro Philomela resoluit;

Viuaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra

645

Dilaniant: pars inde cauis exsultat aenis,

Pars ueribus stridunt; manant penetralia tabo.

His adhibet coniunx ignarum Terea mensis

Et patrii moris sacrum mentita, quod uni

Fas sit adire uiro, comites famulosque remouit.

650

Ipse sedens solio Tereus sublimis auito

Vescitur inque suam sua uiscera congerit aluum.

Tantaque nox animi est: "Ityn huc accersite" dixit.

Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne;

Iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis

655

"Intus habes, quem poscis" ait. circumspicit ille

Atque, ubi sit, quaerit: quaerenti iterumque uocanti,

Sicut erat sparsis furiali caede capillis,

Prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum

Misit in ora patris nec tempore maluit ullo

660

Posse loqui et meritis testari gaudia dictis.

Thracius ingenti mensas clamore repellit

Vipereasque ciet Stygia de ualle sorores

Et modo, si posset, reserato pectore diras

Egerere inde dapes inmersaque uiscera gestit,

665

Flet modo seque uocat bustum miserabile nati;

Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.

Corpora Cecropidum pennis pendere putares:

Pendebant pennis. quarum petit altera siluas,

Altera tecta subit; neque adhuc de pectore caedis

670

Excessere notae, signataque sanguine pluma est.

Ille dolore suo poenaeque cupidine uelox

Vertitur in uolucrem, cui stant in uertice cristae,

Prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum:

Nomen epops uolucri, facies armata uidetur.

675

Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae

Tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras;

Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus,

Iustitia dubium ualidisne potentior armis.

Quattuor ille quidem iuuenes totidemque crearat

680

Femineae sortis, sed erat par forma duarum;

E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix

Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,

Dilectaque diu caruit deus Orithyia,

Dum rogat et precibus mauult quam uiribus uti.

685

Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,

Quae solita est illi nimiumque domestica uento,

"Et merito!" dixit "quid enim mea tela reliqui,

Saeuitiam et uires iramque animosque minaces

Admouique preces, quarum me dedecet usus?

690

Apta mihi uis est: ui tristia nubila pello,

Vi freta concutio nodosaque robora uerto

Induroque niues et terras grandine pulso;

Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto

(Nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,

695

Vt medius nostris concursibus insonet aether

Exsiliantque cauis elisi nubibus ignes;

Idem ego, cum subii conuexa foramina terrae

Supposuique ferox imis mea terga cauernis,

Sollicito manes totumque tremoribus orbem.

700

Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque

Non orandus erat mihi, sed faciendus Erechtheus."

Haec Boreas aut his non inferiora locutus

Excussit pennas, quarum iactatibus omnis

Afflata est tellus latumque perhorruit aequor,

705

Puluereamque trahens per summa cacumina pallam

Verrit humum pauidamque metu caligine tectus

Orithyian amans fuluis amplectitur alis.

Dum uolat arserunt agitati fortius ignes,

Nec prius aerii cursus subpressit habenas,

710

Quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.

Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni

Et genetrix facta est, partus enixa gemellos,

Cetera qui matris, pennas genitoris haberent.

Non tamen has una memorant cum corpore natas,

715

Barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,

Inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;

Mox pariter pennae ritu coepere uolucrum

Cingere utrumque latus, pariter flauescere malae.

Ergo ubi concessit tempus puerile iuuentae,

720

Vellera cum Minyis nitido radiantia uillo

Per mare non notum prima petiere carina.

1

aures Ov. Met. 5, 334; 15, 465; Damasus Epigr. 1, 1

aurem P Heinsius Hor. Serm. 1, 1, 22; Ov. Met. 7, 821; Iuv. 5, 107