Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
Agmine commemorat, fremida regalia turba
Atria conplentur, nec coniugialia festa
Qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma,
5
Inque repentinos conuiuia uersa tumultus
Adsimilare freto possis, quod saeua quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10
"En" ait "en adsum praereptae coniugis ultor,
Nec mihi te pennae nec falsum uersus in aurum
Iuppiter eripiet." conanti mittere Cepheus
"Quid facis?" exclamat "quae te, germane, furentem
Mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
15
Redditur? hac uitam seruatae dote rependis?
Quam tibi non Perseus, uerum si quaeris, ademit,
Sed graue Nereidum numen, sed corniger Ammon,
Sed quae uisceribus ueniebat belua ponti
Exsaturanda meis. illo tibi tempore rapta est,
20
Quo peritura fuit, nisi si crudelis id ipsum
Exigis, ut pereat, luctuque leuabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod te spectante reuincta est
Et nullam quod opem patruus sponsusue tulisti:
Insuper, a quoquam quod sit seruata, dolebis
25
Praemiaque eripies? quae si tibi magna uidentur,
Ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
Ferre, quod et meritis et uoce est pactus, eumque
Non tibi, sed certae praelatum intellege morti."
30
Ille nihil contra, sed et hunc et Persea uultu
Alterno spectans petat hunc ignorat an illum
Cunctatusque breui contortam uiribus hastam,
Quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
Vt stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
35
Exsiluit teloque ferox inimica remisso
Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
Isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit;
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse reuulsum est,
40
Calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
Tum uero indomitas ardescit uulgus in iras
Telaque coniciunt et sunt, qui Cephea dicunt
Cum genero debere mori; sed limine tecti
Exierat Cepheus testatus iusque fidemque
45
Hospitiique deos ea se prohibente moueri.
Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
Datque animos. erat Indus Athis, quem flumine Gange
Edita Limnaee uitreis peperisse sub undis
Creditur, egregius forma, quam diuite cultu
50
Augebat bis adhuc octonis integer annis,
Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus; ornabant aurata monilia collum
Et madidos murra curuum crinale capillos;
Ille quidem iaculo quamuis distantia misso
55
Figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui media positus fumabat in ara,
Perculit et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine uultus
60
Assyrius uidit Lycabas, iunctissimus illi
Et comes et ueri non dissimulator amoris,
Postquam exhalantem sub acerbo uulnere uitam
Deplorauit Athin, quos ille tetenderat arcus
Adripit et "mecum tibi sint certamina" dixit,
65
"Nec longum pueri fato laetabere, quo plus
Inuidiae quam laudis habes." haec omnia nondum
Dixerat, emicuit neruo penetrabile telum
Vitatumque tamen sinuosa ueste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
70
Acrisioniades adigitque in pectus; at ille
Iam moriens oculis sub nocte natantibus atra
Circumspexit Athin seque adclinauit ad illum
Et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
Ecce Suenites, genitus Metione, Phorbas
75
Et Libys Amphimedon, auidi committere pugnam,
Sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
Conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
Alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
80
Telum erat, admoto Perseus petit ense, sed altis
Exstantem signis multaeque in pondere massae
Ingentem manibus tollit cratera duabus
Infligitque uiro: rutilum uomit ille cruorem
Et resupinus humum moribundo uertice pulsat.
85
Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
Caucasiumque Abarim Sperchionidenque Lycetum
Intonsumque comas Helicem Phlegyamque Clytumque
Sternit et exstructos morientum calcat aceruos.
Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti
90
Intorquet iaculum: quod detulit error in Idan
Expertem frustra belli et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis inmitem Phinea toruis
"Quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu,
Quem fecisti hostem, pensaque hoc uulnere uulnus!"
95
Iamque remissurus tractum de uulnere telum
Sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
Ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
Hypsea Lyncides. fuit et grandaeuus in illis
100
Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
Qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
Pugnat et incessit scelerataque deuouet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
Decutit ense caput, quod protinus incidit arae
105
Atque ibi semianimi uerba exsecrantia lingua
Edidit et medios animam exspirauit in ignes.
Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
Inuicti, uinci si possent caestibus enses,
Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos
110
Ampycus albenti uelatus tempora uitta;
Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
Sed qui, pacis opus, citharam cum uoce moueres:
Iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
Quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
115
Paetalus inridens "Stygiis cane cetera" dixit
"Manibus" et laeuo mucronem tempore fixit;
Concidit et digitis morientibus ille retemptat
Fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.
Nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
120
Raptaque de dextro robusta repagula posti
Ossibus inlisit mediae ceruicis, at ille
Procubuit terrae mactati more iuuenci.
Demere temptabat laeui quoque robora postis
Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
125
Cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
Haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,
Sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Melaneus Perseia castra secutus
Et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
130
Diues agri Dorylas, quo non possederat alter
Latius aut totidem tollebat turis aceruos.
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
Letifer ille locus; quem postquam uulneris auctor
Singultantem animam et uersantem lumina uidit
135
Bactrius Halcyoneus, "hoc, quod premis" inquit "habeto
De tot agris terrae" corpusque exsangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de uulnere raptam
Vltor Abantiades, media quae nare recepta
Ceruice exacta est in partesque eminet ambas,
140
Dumque manum Fortuna iuuat, Clytiumque Claninque
Matre satos una diuerso uulnere fudit;
Nam Clytii per utrumque graui librata lacerto
Fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
145
Matre Palaestina, dubio genitore creatus,
Aethionque sagax quondam uentura uidere,
Tunc aue deceptus falsa, regisque Thoactes
Armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
150
Opprimere est animus, coniurata undique pugnant
Agmina pro causa meritum inpugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustra pius et noua coniunx
Cum genetrice fauent ululatuque atria conplent,
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
155
Pollutosque simul multo Bellona penates
Sanguine perfundit renouataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea; tela uolant hiberna grandine plura
Praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
160
Adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae
Tutaque terga gerens aduersaque in agmina uersus
Sustinet instantes; instabat parte sinistra
Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon.
Tigris ut auditis diuersa ualle duorum
165
Exstimulata fame mugitibus armentorum
Nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque:
Sic dubius Perseus, dextra laeuane feratur,
Molpea traiecti summouit uulnere cruris
Contentusque fuga est; neque enim dat tempus Echemmon;
170
Sed furit et cupiens alto dare uulnera collo
Non circumspectis exactum uiribus ensem
Fregit, et extrema percussae parte columnae
Lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa ualentes
175
Plaga dedit: trepidum Perseus et inertia frustra
Bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
Verum ubi uirtutem turbae succumbere uidit,
"Auxilium" Perseus "quoniam sic cogitis ipsi,"
Dixit "ab hoste petam. uultus auertite uestros,
180
Siquis amicus adest" et Gorgonis extulit ora.
"Quaere alium, tua quem moueant oracula" dixit
Thescelus, utque manu iaculum fatale parabat
Mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
185
Pectora Lyncidae gladio petit, inque petendo
Dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
Argento partim, partim caelauerat auro,
190
"Adspice," ait "Perseu, nostrae primordia gentis!
Magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse uiro" - pars ultima uocis
In medio suppressa sono est, adapertaque uelle
Ora loqui credas, nec sunt ea peruia uerbis.
195
Increpat hos "uitio" que "animi, non uiribus" inquit
"Gorgoneis torpetis" Eryx, "incurrite mecum
Et prosternite humi iuuenem magica arma mouentem!"
Incursurus erat: tenuit uestigia tellus,
Inmotusque silex armataque mansit imago.
200
Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus
Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspecta saxo concreuit oborto;
Quem ratus Astyages etiamnum uiuere, longo
Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis;
205
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem
Marmoreoque manet uultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est media de plebe uirorum
Dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
Gorgone bis centum riguerunt corpora uisa.
210
Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? simulacra uidet diuersa figuris
Agnoscitque suos et nomine quemque uocatum
Poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
Corpora: marmor erant; auertitur atque ita supplex
215
Confessasque manus obliquaque bracchia tendens
"Vincis," ait "Perseu! remoue tua monstra, tuaeque
Saxificos uultus, quaecumque ea, tolle Medusae:
Tolle, precor. non nos odium regnique cupido
Conpulit ad bellum: pro coniuge mouimus arma;
220
Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
Hanc animam concede mihi, tua cetera sunto."
Talia dicenti neque eum, quem uoce rogabat,
Respicere audenti "quod" ait, "timidissime Phineu,
225
Et possum tribuisse et magnum est munus inerti,
(Pone metum) tribuam: nullo uiolabere ferro;
Quin etiam mansura dabo monimenta per aeuum,
Inque domo soceri semper spectabere nostri,
Vt mea se sponsi soletur imagine coniunx."
230
Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obuerterat ore.
Tum quoque conanti sua uertere lumina ceruix
Deriguit, saxoque oculorum induruit umor;
Sed tamen os timidum uultusque in marmore supplex
235
Submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
Intrat et inmeriti uindex ultorque parentis
Adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato
Acrisioneas Proetus possederat arces,
240
Sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce
Torua colubriferi superauit lumina monstri.
Te tamen, o paruae rector, Polydecta, Seriphi,
Nec iuuenis uirtus per tot spectata labores
Nec mala mollierant, sed inexorabile durus
245
Exerces odium, nec iniqua finis in ira est.
Detrectas etiam laudem fictamque Medusae
Arguis esse necem. "dabimus tibi pignora ueri.
Parcite luminibus!" Perseus ait oraque regis
Ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
250
Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
Se dedit: inde caua circumdata nube Seriphon
Deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
Quaque super pontum uia uisa breuissima, Thebas
Virgineumque Helicona petit; quo monte potita
255
Constitit et doctas sic est adfata sorores:
"Fama noui fontis nostras peruenit ad aures,
Dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
Is mihi causa uiae: uolui mirabile factum
Cernere; uidi ipsum materno sanguine nasci."
260
Excipit Vranie: "quaecumque est causa uidendi
Has tibi, diua, domos, animo gratissima nostro es.
Vera tamen fama est: est Pegasus huius origo
Fontis," et ad latices deduxit Pallada sacros.
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas
265
Siluarum lucos circumspicit antiquarum,
Antraque et innumeris distinctas floribus herbas
Felicesque uocat pariter studioque locoque
Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
"O, nisi te uirtus opera ad maiora tulisset,
270
In partem uentura chori Tritonia nostri,
Vera refers, meritoque probas artesque locumque,
Et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
Sed (uetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
Virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
275
Vertitur, et nondum tota me mente recepi.
Daulida Threicio Phoceaque milite rura
Ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.
Templa petebamus Parnasia: uidit euntes
Nostraque fallaci ueneratus numina uultu
280
"Mnemonides" (cognorat enim) "consistite" dixit
"Nec dubitate, precor, tecto graue sidus et imbrem"
(Imber erat) "uitare meo: subiere minores
Saepe casas superi." dictis et tempore motae
Adnuimusque uiro primasque intrauimus aedes.
285
Desierant imbres, uictoque aquilonibus austro
Fusca repurgato fugiebant nubila caelo;
Inpetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus
Vimque parat; quam nos sumptis effugimus alis.
Ipse secuturo similis stetit arduus arce
290
"Qua" que "uia est uobis, erit et mihi" dixit "eadem,"
Seque iacit uecors e summae culmine turris
Et cadit in uultus discussisque ossibus oris
Tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam."
Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
295
Voxque salutantum ramis ueniebat ab altis.
Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
Vnde sonent hominemque putat Ioue nata locutum.
Ales erat, numeroque nouem sua fata querentes
Institerant ramis imitantes omnia picae.
300
Miranti sic orsa deae dea: "nuper et istae
Auxerunt uolucrum uictae certamine turbam.
Pieros has genuit Pellaeis diues in aruis;
Paeonis Euippe mater fuit: illa potentem
Lucinam nouiens, nouiens paritura, uocauit.
305
Intumuit numero stolidarum turba sororum
Perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
Huc uenit et tali committit proelia uoce:
"Desinite indoctum uana dulcedine uulgus
Fallere. nobiscum, siqua est fiducia uobis,
310
Thespiades, certate, deae. nec uoce nec arte
Vincemur totidemque sumus. uel cedite uictae
Fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
Vel nos Emathiis ad Paeonas usque niuosos
Cedamus campis. dirimant certamina nymphae."
315
Turpe quidem contendere erat, sed cedere uisum
Turpius; electae iurant per flumina nymphae
Factaque de uiuo pressere sedilia saxo.
Tunc sine sorte prior, quae se certare professa est,
Bella canit superum falsoque in honore Gigantas
320
Ponit et extenuat magnorum facta deorum,
Emissumque ima de sede Typhoea terrae
Caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
Terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
Ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
325
Huc quoque terrigenam uenisse Typhoea narrat
Et se mentitis superos celasse figuris
"Dux" que "gregis" dixit "fit Iuppiter, unde recuruis
Nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;
Delius in coruo est, proles Semeleia capro,
330
Fele soror Phoebi, niuea Saturnia uacca,
Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."
Hactenus ad citharam uocalia mouerat ora:
Poscimur Aonides - sed forsitan otia non sint,
Nec nostris praebere uacet tibi cantibus aures?"
335
"Ne dubita uestrumque mihi refer ordine carmen"
Pallas ait nemorisque leui consedit in umbra.
Musa refert: "dedimus summam certaminis uni.
Surgit et inmissos hedera collecta capillos
Calliope querulas praetemptat pollice chordas
340
Atque haec percussis subiungit carmina neruis:
"Prima Ceres unco glaebam dimouit aratro,
Prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.
Illa canenda mihi est; utinam modo dicere possim
345
Carmina digna dea! certe dea carmine digna est.
Vasta Giganteis ingesta est insula membris
Trinacris et magnis subiectum molibus urget
Aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
350
Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
Laeua, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur;
Degrauat Aetna caput; sub qua resupinus harenas
Eiectat flammamque ferox uomit ore Typhoeus.
Saepe remoliri luctatur pondera terrae
355
Oppidaque et magnos deuoluere corpore montes:
Inde tremit tellus, et rex pauet ipse silentum,
Ne pateat latoque solum retegatur hiatu
Inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
360
Exierat curruque atrorum uectus equorum
Ambibat Siculae cautus fundamina terrae;
Postquam exploratum satis est loca nulla labare
Depositoque metu uidet hunc Erycina uagantem,
Monte suo residens natumque amplexa uolucrem
365
"Arma manusque meae, mea, nate, potentia" dixit,
"Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna nouissima regni.
Tu superos ipsumque Iouem, tu numina ponti
370
Victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
Imperium profers? agitur pars tertia mundi!
Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
Spernimur, ac mecum uires minuuntur Amoris.
375
Pallada nonne uides iaculatricemque Dianam
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia uirgo,
Si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
At tu pro socio, siqua est ea gratia, regno
Iunge deam patruo!" dixit Venus. ille pharetram
380
Soluit et arbitrio matris de mille sagittis
Vnam seposuit, sed qua nec acutior ulla
Nec minus incerta est nec quae magis audiat arcum,
Oppositoque genu curuauit flexile cornum
Inque cor hamata percussit harundine Ditem.
385
Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
Nomine Pergus, aquae; non illo plura Caystros
Carmina cygnorum labentibus edit in undis.
Silua coronat aquas cingens latus omne suisque
Frondibus ut uelo Phoebeos submouet ictus.
390
Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
Perpetuum uer est. quo dum Proserpina luco
Ludit et aut uiolas aut candida lilia carpit,
Dumque puellari studio calathosque sinumque
Inplet et aequales certat superare legendo,
395
Paene simul uisa est dilectaque raptaque Diti:
Vsque adeo est properatus amor. dea territa maesto
Et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
Clamat, et, ut summa uestem laniarat ab ora,
Conlecti flores tunicis cecidere remissis,
400
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis:
Haec quoque uirgineum mouit iactura dolorem.
Raptor agit currus et nomine quemque uocando
Exhortatur equos, quorum per colla iubasque
Excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
405
Perque lacus altos et olentia sulphure fertur
Stagna Palicorum rupta feruentia terra
Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
Inter inaequales posuerunt moenia portus.
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
410
Quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas;
Gurgite quae medio summa tenus exstitit aluo
Agnouitque deam. "nec longius ibitis!" inquit,
415
"Non potes inuitae Cereris gener esse: roganda,
Non rapienda fuit. quodsi conponere magnis
Parua mihi fas est, et me dilexit Anapis,
Exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi."
Dixit et in partes diuersas bracchia tendens
420
Obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram
Terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
Contortum ualido sceptrum regale lacerto
Condidit. icta uiam tellus in Tartara fecit
Et pronos currus medio cratere recepit.
425
At Cyane raptamque deam contemptaque fontis
Iura sui maerens, inconsolabile uulnus
Mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
Extenuatur aquas: molliri membra uideres,
430
Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem,
Primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
Caerulei crines digitique et crura pedesque:
Nam breuis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est; post haec umeri tergusque latusque
435
Pectoraque in tenues abeunt euanida riuos;
Denique pro uiuo uitiatas sanguine uenas
Lympha subit, restatque nihil, quod prendere posses.
Interea pauidae nequiquam filia matri
Omnibus est terris, omni quaesita profundo:
440
Illam non udis ueniens Aurora capillis
Cessantem uidit, non Hesperus; illa duabus
Flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
Perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
445
Solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
Fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
Conluerant fontes, cum tectam stramine uidit
Forte casam paruasque fores pulsauit; at inde
Prodit anus diuamque uidet lymphamque roganti
450
Dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
Constitit ante deam risitque auidamque uocauit.
Offensa est neque adhuc epota parte loquentem
Cum liquido mixta perfudit diua polenta;
455
Conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
Crura gerit, cauda est mutatis addita membris,
Inque breuem formam, ne sit uis magna nocendi,
Contrahitur, paruaque minor mensura lacerta est.
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
460
Fugit anum latebramque petit aptumque colori
Nomen habet uariis stellatus corpora guttis.
Quas dea per terras et quas errauerit undas,
Dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
465
Venit et ad Cyanen; ea ni mutata fuisset,
Omnia narrasset, sed et os et lingua uolenti
Dicere non aderant, nec qua loqueretur habebat;
Signa tamen manifesta dedit notamque parenti
Illo forte loco delapsam in gurgite sacro
470
Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnouit, tamquam tunc denique raptam
Scisset, inornatos laniauit diua capillos
Et repetita suis percussit pectora palmis.
Nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
475
Ingratasque uocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias, in qua uestigia damni
Repperit. ergo illic saeua uertentia glaebas
Fregit aratra manu parilique irata colonos
Ruricolasque boues leto dedit aruaque iussit
480
Fallere depositum uitiataque semina fecit.
Fertilitas terrae latum uulgata per orbem
Falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber,
Sideraque uentique nocent, auidaeque uolucres
485
Semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
Triticeas messes et inexpugnabile gramen.
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
Rorantesque comas a fronte remouit ad aures
Atque ait: "o toto quaesitae uirginis orbe
490
Et frugum genetrix, inmensos siste labores,
Neue tibi fidae uiolenta irascere terrae!
Terra nihil meruit patuitque inuita rapinae;
Nec sum pro patria supplex: huc hospita ueni.
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;
495
Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
Haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
Hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serua!
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas
Aduehar Ortygiam, ueniet narratibus hora
500
Tempestiua meis, cum tu curaque leuata
Et uultus melioris eris. mihi peruia tellus
Praebet iter subterque imas ablata cauernas
Hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
505
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
Illa quidem tristis neque adhuc interrita uultu,
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni".
Mater ad auditas stupuit ceu saxea uoces
510
Attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
Pulsa graui grauis est amentia, curribus auras
Exit in aetherias. ibi toto nubila uultu
Ante Iouem passis stetit inuidiosa capillis,
"Pro" que "meo ueni supplex tibi, Iuppiter," inquit
515
"Sanguine proque tuo. si nulla est gratia matris,
Nata patrem moueat, neu sit tibi cura precamur
Vilior illius, quod nostro est edita partu.
En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
Si reperire uocas amittere certius, aut si
520
Scire, ubi sit, reperire uocas. quod rapta, feremus,
Dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
Filia digna tua est, si iam mea filia non est."
Iuppiter excepit: "commune est pignus onusque
Nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
525
Addere uera placet, non hoc iniuria factum,
Verum amor est, neque erit nobis gener ille pudori,
Tu modo, diua, uelis. ut desint cetera, quantum est
Esse Iouis fratrem! quid quod non cetera desunt
Nec cedit nisi sorte mihi! sed tanta cupido
530
Si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
Lege tamen certa, si nullos contigit illic
Ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est."
Dixerat, at Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia uirgo
535
Soluerat et, cultis dum simplex errat in hortis,
Puniceum curua decerpserat arbore pomum
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo; solusque ex omnibus illud
Ascalaphus uidit, quem quondam dicitur Orphne,
540
Inter Auernales haud ignotissima nymphas,
Ex Acheronte suo siluis peperisse sub atris;
Vidit et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi testemque profanam
Fecit auem sparsumque caput Phlegethontide lympha
545
In rostrum et plumas et grandia lumina uertit.
Ille sibi ablatus fuluis amicitur in alis
Inque caput crescit longosque reflectitur ungues
Vixque mouet natas per inertia bracchia pennas
Foedaque fit uolucris, uenturi nuntia luctus,
550
Ignauus bubo, dirum mortalibus omen.
Hic tamen indicio poenam linguaque uideri
Commeruisse potest: uobis, Acheloides, unde
Pluma pedesque auium, cum uirginis ora geratis?
An quia, cum legeret uernos Proserpina flores,
555
In comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
Protinus, ut uestram sentirent aequora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optastis facilesque deos habuistis et artus
560
Vidistis uestros subitis flauescere pennis;
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
Tantaque dos oris linguae deperderet usum,
Virginei uultus et uox humana remansit.
At medius fratrisque sui maestaeque sororis
565
Iuppiter ex aequo uoluentem diuidit annum:
Nunc dea, regnorum numen commune duorum,
Cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris;
Nam, modo quae poterat Diti quoque maesta uideri,
570
Laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
Nubibus ante fuit, uictis e nubibus exit.
Exigit alma Ceres, nata secura recepta,
Quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
Conticuere undae, quarum dea sustulit alto
575
Fonte caput uiridesque manu siccata capillos
Fluminis Elei ueteres narrauit amores.
"Pars ego nympharum, quae sunt in Achaide," dixit,
"Vna fui: nec me studiosius altera saltus
Legit nec posuit studiosius altera casses.
580
Sed quamuis formae numquam mihi fama petita est,
Quamuis fortis eram, formosae nomen habebam.
Nec mea me facies nimium laudata iuuabat,
Quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
Corporis erubui crimenque placere putaui.
585
Lassa reuertebar (memini) Stymphalide silua:
Aestus erat, magnumque labor geminauerat aestum.
Inuenio sine uertice aquas, sine murmure euntes,
Perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
Calculus omnis erat, quas tu uix ire putares;
590
Cana salicta dabant nutritaque populus unda
Sponte sua natas ripis decliuibus umbras:
Accessi primumque pedis uestigia tinxi,
Poplite deinde tenus neque eo contenta recingor
Molliaque inpono salici uelamina curuae
595
Nudaque mergor aquis; quas dum ferioque trahoque
Mille modis labens excussaque bracchia iacto,
Nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
Territaque insisto propiori margine fontis.
"Quo properas, Arethusa?" suis Alpheus ab undis,
600
"Quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
Sicut eram, fugio sine uestibus: altera uestes
Ripa meas habuit. tanto magis instat et ardet,
Et, quia nuda fui, sum uisa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
605
Vt fugere accipitrem penna trepidante columbae,
Vt solet accipiter trepidas urgere columbas.
Vsque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elim
Currere sustinui, nec me uelocior ille;
610
Sed tolerare diu cursus ego uiribus inpar
Non poteram, longi patiens erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos arbore montes
Saxa quoque et rupes et, qua uia nulla, cucurri.
Sol erat a tergo: uidi praecedere longam
615
Ante pedes umbram, nisi si timor illa uidebat;
Sed certe sonitusque pedum terrebat, et ingens
Crinalis uittas adflabat anhelitus oris.
Fessa labore fugae "fer opem, deprendimur" inquam,
"Armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
620
Ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra."
Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
Me super iniecit: lustrat caligine tectam
Amnis et ignarus circum caua nubila quaerit
Bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
625
Et bis "io Arethusa, io Arethusa!" uocauit.
Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
Siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
Aut lepori, qui uepre latens hostilia cernit
Ora canum nullosque audet dare corpore motus?
630
Non tamen abscedit; neque enim uestigia cernit
Longius ulla pedum: seruat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus
Caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
Quaque pedem moui, manat locus, eque capillis
635
Ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
In latices mutor. sed enim cognoscit amatas
Amnis aquas positoque uiri, quod sumpserat, ore
Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rupit humum, caecisque ego mersa cauernis
640
Aduehor Ortygiam, quae me cognomine diuae
Grata meae superas eduxit prima sub auras."
Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
Curribus admouit frenisque coercuit ora
Et medium caeli terraeque per aera uecta est
645
Atque leuem currum Tritonida misit in urbem
Triptolemo partimque rudi data semina iussit
Spargere humo, partim post tempora longa recultae.
Iam super Europen sublimis et Asida terram
Vectus erat iuuenis: Scythicas aduertitur oras.
650
Rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
Qua ueniat causamque uiae nomenque rogatus
Et patriam "patria est clarae mihi" dixit "Athenae,
Triptolemus nomen; ueni nec puppe per undas,
Nec pede per terras: patuit mihi peruius aether.
655
Dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
Frugiferas messes alimentaque mitia reddant."
Barbaras inuidit, tantique ut muneris auctor
Ipse sit, hospitio recipit somnoque grauatum
Adgreditur ferro. conantem figere pectus
660
Lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
Mopsopium iuuenem sacros agitare iugales".
Finierat doctos e nobis maxima cantus;
At nymphae uicisse deas Helicona colentes
Concordi dixere sono; conuicia uictae
665
Cum iacerent, "quoniam" dixit "certamine uobis
Supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
Additis et non est patientia libera nobis,
Ibimus in poenas et, qua uocat ira, sequemur."
Rident Emathides spernuntque minacia uerba
670
Conantesque oculis magno clamore proteruas
Intentare manus pennas exire per ungues
Adspexere suos, operiri bracchia plumis,
Alteraque alterius rigido concrescere rostro
Ora uidet uolucresque nouas accedere siluis,
675
Dumque uolunt plangi, per bracchia mota leuatae
Aere pendebant, nemorum conuicia, picae.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
Raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi."