Plautus Epidicus


Heus, adulescens! Quis properantem me reprehendit pallio?

Familiaris. Fateor, nam odio es nimium familiariter.

Respice uero, Thesprio. Oh,

Epidicumne ego conspicor?

5

Satis recte oculis uteris.

Salue. Di dent quae uelis.

Venire saluom gaudeo. Quid ceterum? Quod eo adsolet:

Cena tibi dabitur. Spondeo - Quid? Me accepturum, si dabis.

Quid

9a

Tu agis? ut uales?

9b

Exemplum adesse intellego. Eugae!

10

Corpulentior uidere atque habitior. Huic gratia.

Quam quidem te iam diu

11a

Perdidisse oportuit.

Minus iam furtificus sum quam antehac. Quid ita? Rapio propalam.

Di inmortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus!

Nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:

15

Vix adipiscendi potestas modo fuit. Scurra es. Scio

Te esse equidem hominem militarem. Audacter quam uis dicito.

Quid agis? perpetuen ualuisti? Varie. Qui uarie ualent,

Capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus.

Quid tibi uis dicam nisi quod est? Vt illae res * ? Probe.

20

Quid erilis noster filius? Valet pugilice atque athletice.

Voluptabilem mihi nuntium tuo aduentu adportas, Thesprio.

Sed ubist is? Aduenit simul. Vbi is ergost? nisi si in uidulo

Aut si in mellina attulisti. di te perdant? Te uolo -

Percontari: operam da, opera reddetur tibi.

25

Ius

25a

Dicis. Me decet. Iam tu autem

25b

Nobis praeturam geris? Quem

Dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?

At unum a praetura tua,

27a

Epidice, abest. Quidnam? Scies:

27b

Lictores duo, duo ulmei

Fasces uirgarum. Vae tibi!

Sed quid ais? Quid rogas? Vbi arma sunt Stratippocli?

30

Pol illa ad hostis transfugerunt. Armane? Atque quidem cito.

30a

Serione dicis tu?

Serio, inquam: hostes habent.

Edepol facinus inprobum! At iam ante alii fecerunt idem.

Erit illi illa res honori. Qui? Quia ante aliis fuit.

Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles:

35

Trauolauerunt ad hostis. Tum ille prognatus Theti

Sine perdat: alia adportabunt ei Neri filiae.

Id modo uidendum est, ut materies suppetat scutariis,

Si in singulis stipendiis is ad hostis exuuias dabit.

Supersede istis rebus iam. Tu ipse ubi lubet finem face.

40

Desiste percontarier. Loquere ipse: ubist Stratippocles?

Est caussa qua caussa simul mecum ire ueritust. Quidnam id est?

Patrem uidere se neuolt etiamnunc. Quapropter? Scies.

Quia forma lepida et liberali captiuam adulescentulam

De praeda mercatust. Quid ego ex te audio? Hoc quod fabulor.

45

Qur eam emit? Animi caussa. Quot illic homo animos habet?

Nam certo, priu, quam hinc ad legionem abiit domo,

Ipse mandauit mihi ab lenone ut fidicina,

Quam amabat, emeretur sibi. Id ei impetratum reddidi.

Vtquomque in alto uentust, Epidice, exim uelum uortitur.

50

Vae misero mihi, male perdidit me! Quid istuc? quidnam est?

Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Vili. Haud istuc te rogo.

Quid igitur? Quot minis?

52a

Tot: quadraginta minis.

Id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore

In dies minasque argenti singulas nummis. Papae!

55

Et is danista aduenit una cum eo, qui argentum petit.

Di inmortales, ut ego interii basilice! Quid iam? aut quid est,

Epidice? Perdidit me. Quis? Ille qui arma perdidit.

Nam quid ita? Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas

Mittebat - sed taceam optumum est,

60

Plus scire satiust quam loqui seruom hominem. Ea sapientia est.

Nescio edepol quid timidus, trepidas, Epidice, ita uoltum tuom

Videor uidere commeruisse hic me apsente in te aliquid mali.

Potin ut molestus ne sies? Abeo. Asta, abire hinc non sinam.

Quid nunc me retines? Amatne istam quam emit de praeda? Rogas?

65

Deperit. Deagetur corium de tergo meo.

Plusque amat quam te umquam amauit. Iuppiter te perduit!

Mitte nunciam,

67a

Nam ille me uotuit domum ue-

Nire, ad Chaeribulum iussit

68a

Huc in proxumum;

Ibi manere iussit, eo uenturust ipsus. Quid ita? Dicam:

70

Quia patrem prius conuenire se non uolt neque conspicari,

Quam id argentum, quod debetur pro illa, dinumerauerit.

Eu edepol res turbulentas! Mitte me ut eam nunciam.

Haecine ubi scibit senex,

Puppis pereunda est probe.

75

Quid istuc ad me attinet,

Quo tu intereas modo?

Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum,

Beneuolens cum beneuolente. Abi in malam rem maxumam a me

Cum istac condicione. I sane, - siquidem festinas magis.

80

Numquam hominem quemquam conueni unde abierim lubentius. -

Illic hinc abiit. Solus nunc es. Quo in loco haec res sit uides

Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, apsumptus es.

Tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,

Non potes supsistere: itaque in te inruont montes mali.

85

Neque ego nunc quo modo

Me expeditum ex impedito faciam, consilium placet.

Ego miser perpuli

Meis dolis senem ut censeret suam sese emere filiam:

Is suo filio

90

Fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandauit mihi.

90a

Si sibi nunc alteram

Ab legione abduxit animi caussa, corium perdidi.

Nam ubi senex

92a

Senserit

Sibi data esse uerba, uirgis dorsum dispoliet meum.

At enim tu

94a

Praecaue.

95

At enim - bat enim! nihil est istuc. Plane hoc corruptumst caput.

Nequam homo es,

96a

Epidice.

Qui lubidost male loqui? quia tute tete deseris.

Quid faciam?

98a

Men rogas?

Tuquidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.

100

Aliquid aliqua reperiundumst. Sed ego cesso ire obuiam

Adulescenti, ut quid negoti sit sciam. Atque ipse illic est.

Tristis est. Cum Chaeribulo incedit aequali suo.

Huc concedam, orationem unde horum placide persequar.

Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum

105

Meorum maerorum atque amorum summam edictaui tibi.

Praeter aetatem et uirtutem stultus es, Stratippocles.

Idne pudet te, quia captiuam genere prognatam bono

In praeda es mercatus? quis erit uitio qui id uortat tibi?

Qui inuident omnis inimicos mihi illoc facto repperi;

110

At pudicitiae eiius numquam nec uim nec uitium attuli.

Iam istoc probior meo quidem animo, quom in amore temperes.

Nihil agit qui diffidentem uerbis solatur suis;

Is est amicus, qui in re dubia re iuuat, ubi rest opus.

Quid tibi me uis facere? Argenti dare quadraginta minas,

115

Quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.

Si hercle haberem <pollicerer>. Nam quid te igitur retulit

Beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?

Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.

Malim istiusmodi mi amicos forno occensos quam foro.

120

Sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso uelim.

Quem quidem ego hominem inrigatum plagis pistori dabo,

Nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas

Quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.

Salua res est: bene promittit, spero seruabit fidem.

125

Sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.

Adgrediar hominem. Aduenientem peregre erum suom Stratippoclem

Impertit salute seruos Epidicus? Vbi is est? Adest.

Saluom huc aduenisse - Tam tibi istuc credo quam mihi.

Benene usque ualuisti? A morbo ualui, ab animo aeger fui.

130

Quod ad me attinuit, ego curaui: quod mandasti <tu> mihi

Impetratum est. Empta ancillast, quod tute ad me litteras

Missiculabas. Perdidisti omnem operam. Nam qui perdidi?

Quia meo neque cara est cordi neque placet. Quid retulit

Mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?

135

Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.

Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene.

Ego quod bene feci male feci, quia amor mutauit locum.

Desipiebam mentis quom illa scripta mittebam tibi.

Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,

140

Vt meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?

Quid istic uerba facimus? huic homini opust quadraginta minis

Celeriter calidis, danistae quas resoluat, et cito.

Dic modo: unde auferre me uis? quo a tarpezita peto?

Vnde lubet. Nam ni ante solem occasum e loculis adferes

145

Meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum conferas.

Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero

Fabulare; noui ego nostros: mihi dolet quom ego uapulo.

Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? Ne feceris.

Ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.

150

Nunc places, nunc ego te laudo. Patiar ego istuc quod lubet.

Quid illa fiet fidicina igitur? Aliqua res reperibitur,

Aliqua ope exsoluam, extricabor aliqua. Plenus consili es.

Noui ego te. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,

Qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,

155

Continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.

Sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? Iam faxo hic erit.

Quid hic nunc agimus? Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem

Luculente habeamus. Ite intro, ego de re argentaria

Iam senatum conuocabo in corde consiliarium,

160

Quoi potissumum indicatur bellum, unde argentum auferam.

Epidice, uide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;

Non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est.

Adeundum. Senem oppugnare certumst consilium mihi.

Ibo intro atque adulescenti dicam nostro erili filio,

165

Ne hinc foras exambulet neue obuiam ueniat seni. -

Plerique homines, quos quom nil refert pudet,

166a

Vbi pudendum est ibi eos deserit pudor,

Quom usust ut pudeat.

Is adeo tu es. Quid est quod pudendum siet,

Genere gnatam bono pauperem domum

170

Ducere te uxorem?

172

Praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist filiam prognatam.

Reuereor filium. At pol ego te credidi ux-

Orem, quam tu extulisti, pudore exsequi,

175

Quoiius quotiens sepulcrum uides, sacruficas

Ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria,

Quia licitumst eam tibi uiuendo uincere. Oh!

Hercules ego fui, dum illa mecum fuit;

Neque sexta aerumna acerbior Herculi quam illa mihi obiectast.

180

Pulchra edepol dos pecuniast. Quae quidem pol non maritast.

St!

Tacete, habete animum bonum.

184

Liquido exeo foras auspicio, aui sinistera;

185

Acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.

Sed eccum ipsum ante aedis conspicor <cum> Apoecide

Qualis uolo uetulos duo.

Iam ego me conuortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem,

Senati qui columen cluent.

190

Continuo ut maritus flat. Laudo consilium tuom.

Nam ego illum audiui in amorem haerere apud nescioquam fidicinam,

Id ego excrucior. Di hercle omnes me adiuuant, augent, amant:

Ipsi hi quidem mihi dant uiam, quo pacto ab se argentum auferam.

Age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice

195

Itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiueris.

Age, si quid agis. Di inmortales! utinam conueniam domi

Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:

Per medicinas, per tostrinas, in gymnasio atque in foro,

Per myropolia et lanienas circumque argentarias.

200

Rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.

Epidice! Epidicum quis est qui reuocat? Ego sum, Periphanes.

Et ego Apoecides sum. Et egoquidem sum Epidicus. Sed, ere, optuma

Vos uideo opportunitate ambo aduenire. Quid rei est?

Mane, mane, sine respirem quaeso. Immo adquiesce. Animo malest.

205

Recipe anhelitum. Clementer, requiesce. Animum aduortite.

A legione omnes remissi sunt domum Thebis. <Quis hoc>

Scit factum? Ego ita dico factum esse. Scin tu istuc? Scio.

Qui tu scis? Quia ego ire uidi milites plenis uiis;

Arma referunt et iumenta ducunt. Nimis factum bene!

210

Tum captiuorum quid ducunt secum! pueros, uirgines,

Binos, ternos, alius quinque; fit concursus per uias,

Filios suos quisque uisunt. Hercle rem gestam bene!

Tum meretricum numerus tantus quantum in urbe omni fuit

Obuiam ornatae occurrebant suis quaequae amatoribus,

215

Eos captabant. Id adeo qui maxume animum aduorterim?

Pleraeque eae sub uestimentis secum habebant retia.

Quom ad portam uenio, atque ego illam illi uideo praestolarier

Et cum ea tibicinae ibant quattuor. Quicum, Epidice?

Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,

220

Vbi fidemque remque seque teque properat perdere;

Ea praestolabatur illum apud portam. Viden ueneficam?

Sed uestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut noue!

Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?

Impluuiatam, ut istaec faciunt uestimentis nomina.

225

Vtin impluuium induta fuerit? Quid istuc tam mirabile est?

Quasi non fundis exornatae multae incedant per uias.

At tributus quom imperatus est, negant pendi potis:

Illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.

Quid istae quae uestei quotannis nomina inueniunt noua?

230

Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,

Indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,

Subparum aut - subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,

Cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae!

Cani quoque etiam ademptumst nomen. Qui? Vocant Laconicum.

235

Haec uocabula auctiones subigunt ut faciant uiros.

Quin tu ut occepisti loquere? Occepere aliae mulieres

Duae sic post me fabulari inter sese - ego apscessi sciens

Paullum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;

Nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,

240

Quae loquerentur. Id lubidost scire. Ibi illarum altera

Dixit illi quicum ipsa ibat - Quid? Tace ergo, ut audias -

Postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:

"Quam facile et quam fortunate euenit illi, opsecro,

Mulieri quam liberare uolt amator"! "Quisnam is est?"

245

Inquit altera illi. Ibi illa nominat Stratippoclem

Periphanei filium. Perii hercle! quid ego ex te audio?

Hoc quod actumst. Egomet postquam id illas audiui loqui,

Coepi rusum uorsum ad illas pauxillatim accedere,

Quasi retruderet hominum me uis inuitum. Intellego.

250

Ibi illa interrogauit illam: "qui scis? quis id dixit tibi?"

"Quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,

Eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore,

Id paratum et sese ob eam rem id ferre". Certo ego occidi!

Haec sic aibat: sic audiuisse ex eapse atque epistula.

255

Quid ego faciam? Nunc consilium a te expetesso, Apoecides.

Reperiamus aliquid calidi, conducibilis consili.

Nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. Si aequom siet

Me plus sapere quam uos, dederim uobis consilium catum

Quod laudetis, ut ego opino, uterque - Ergo ubi id est, Epidice?

260

Atque ad eam rem conducibile. Quid istuc dubitas dicere?

Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,

Qui plus sapitis. Heia uero! age dice. At deridebitis.

Non edepol faciemus. Immo si placebit utitor,

Consilium si non placebit, reperitote rectius.

265

Mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu uis uolo.

Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.

Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam

Illam quam is uolt liberare, quae illum corrumpit tibi,

Vlciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut seruiat.

270

Fieri oportet. Facere cupio quiduis dum id fiat modo. Em!

Nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem aduenerit,

Sicut cras hic aderit, hodie non uenit. Qui scis? scio.

Quia mihi alius dixit qui illinc uenit mane hic adfore.

Quin tu eloquere, quid faciemus? Sic faciundum censeo,

275

Quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia

Quasique ames uehementer tu illam. Quam ad rem istuc refert? Rogas?

Vt enim praestines argento, prius quam ueniat filius,

Atque ut eam te in libertatem dicas emere - Intellego.

Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoueas; nisi quid tuast

280

Secus sententia. Immo docte! Quid tu autem, Apoecides?

Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?

Iam igitur amota ei fuerit omnis consultatio

Nuptiarum, ne grauetur quod uelis. Viue sapis

Et placet. Tum tu igitur calide quidquid acturus age.

285

Rem hercle loquere. Et repperi haec te qui apscedat suspicio.

Sine me scire. Scibis, audi. Sapit hic pleno pectore.

Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;

Nam te nolo neque opus factost. Quid iam? Ne te censeat

Fili caussa facere - Docte! Quo illum ab illa prohibeas:

290

Ne qua ob eam suspicionem difficultas euenat.

Quem hominem inueniemus ad eam rem utilem? Hic erit optumus,

Hic poterit cauere recte, iura qui et leges tenet.

Epidico habeas gratiam. Sed ego istuc faciam sedulo:

Ego illum conueniam atque adducam huc ad te, quoiiast fidicina,

295

Atque argentum ego cum hoc feram. Quanti emi potest minimo? Illane?

Ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.

Verum si plus dederis referam, nihil in ea re captiost.

Atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.

Quidum? Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,

300

Auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,

Gloriosus: hic emet illam de te et dabit aurum lubens.

Face modo, est lucrum hic tibi amplum. Deos quidem oro. Impetras.

Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego uisam ad forum.

Epidice, eo ueni. Ne abitas prius quam ego ad te uenero.

305

Vsque opperiar. - Sequere tu intro. - I numera, nil ego te moror.

Nullum esse opinor ego agrum in agro Attico

Aeque feracem quam hic est noster Periphanes:

Quin ex occluso atque opsignato armario

Decutio argenti tantum quantum mihi lubet.

310

Quod pol ego metuo si senex resciuerit

Ne ulmos parasitos faciat quae usque attondeant.

Sed me una turbat res ratioque, Apoecidi

Quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.

Atque id quoque habeo: mane me iussit senex

315

Conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,

Dum rem diuinam faceret, cantaret sibi;

Ea conducetur atque ei praemostrabitur

Quo pacto fiat subdola aduorsus senem.

Ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene. -

320

Exspectando exedor miser atque exenteror

Quo modo mi Epidici blanda dicta euenant.

Nimis diu maceror: sitne quid necne sit

Scire cupio. Per illam tibi copiam

Copiam parare aliam licet: sciui equidem in principio ili-

325

-Co nullam tibi esse in illo copiam. Interii hercle ego!

Apsurde facis qui angas te animi; si hercle ego illud semel prendero,

328

Numquam inridere nos illum inultum sinam seruom hominem.

Quid illum ferre uis qui, tibi quoi diuitiae domi maxumae sunt,

330

Is nummum nullum habes nec sodali tuo in te copiast.

Si hercle habeam pollicear lubens, uerum aliquid aliqua aliquo modo

Alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore mecum fortunam.

Vae tibi, muricide homo! Qui tibi lubet mihi male loqui?

Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis

335

Quod nusquamst, neque ego id immitto in auris meas,

Nec mihi plus adiumenti ades quam ille qui numquam etiam natust.

Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.

Per hanc curam quieto tibi licet esse - hoc quidem iam periit:

Ni quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;

340

Crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.

Pro di inmortales, mihi hunc diem dedistis luculentum!

Vt facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,

Vt importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum.

Mihi cesso quom sto. Sed quid hoc? ante aedis duos sodalis

345

Erum et Chaeribulum conspicor. Quid hic agitis? accipe hoc sis.

Quantum hic inest? Quantum sat est et plus satis: superfit.

Decem minis plus attuli quam tu danistae debes.

Dum tibi ego placeam atque opsequar meum tergum flocci facio.

Nam quid ita? Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.

350

Quid istuc est uerbi? Nil moror uetera et uolgata uerba.

"Peratum ductare" †at† ego follitum ductitabo.

Nam leno omne argentum apstulit pro fidicina (ego resolui,

Manibus his denumeraui) pater suam natam quam esse credit;

Nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur

355

Inueni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem

Vt quom rediisses ne tibi eiius copia esset. Eugae!

Ea iam domist pro filia. <Iam> teneo. Nunc auctorem

Dedit mi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me

†quasiquae amaret† caueat. Hau male. Iam ipse cautor captust.

360

Ipse in meo collo tuos pater cruminam collocauit;

Is adornat, adueniens domi extemplo ut maritus fias.

Vno persuadebit modo, si illam quae adducta est mecum

Mihi adempsit Orcus. Nunc ego hanc astutiam institui.

Deueniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,

365

Si quid ad eum adueniam, ut sibi esse datum argentum dicat

Pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta

(Quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeraui

Pro illa tua amica quam pater suam filiam esse retur):

Ibi leno sceleratum caput suom inprudens adligabit,

370

Quasi pro illa argentum acceperit quae tecum adducta nunc est.

Vorsutior es quam rota figularis. Iam ego parabo

Aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,

Quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.

Eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. Vt parate!

375

Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam

Mittam. Sed nimis longum loquor, diu me estis demorati.

Haec scitis iam ut futura sint. Abeo. - Bene ambulato.

Nimis doctus illic ad male faciendum. Me equidem certo

Seruauit consiliis suis. Abeamus intro hinc ad me.

380

Atque aliquanto lubentius quam aps te sum egressus intus;

Virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo. -

Non oris caussa modo homines aequom fuit

Sibi habere speculum ubi os contemplarent suom,

Sed qui perspicere possent [cor sapientiae, | \(G)\Igitur perspicere ut possint] cordis copiam;

385

Vbi id inspexissent, cogitarent postea

Vitam ut uixissent olim in adulescentia.

Fuit conducibile hoc quidem mea sententia.

Vel ego, qui dudum fili caussa coeperam

Ego me excruciare animi, quasi quid filius

390

Meus deliquisset med erga aut non pluruma

Malefacta mea essent solida in adulescentia.

Profecto deliramus interdum senes.

Sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.

Venire saluom mercatorem gaudeo.

395

Quid fit? Di deaeque te adiuuant. Omen placet.

Quin omini omnes suppetunt res prosperae.

Sed tu †hanc iubes† intro abduci. Heus! foras

Exite huc aliquis. Duce istam intro mulierem.

Atque audin? Quid uis? Caue siris cum filia

400

Mea copulari hanc neque conspicere. Iam tenes?

In aediculam istanc sorsum concludi uolo.

Diuortunt mores uirgini longe ac lupae.

Docte et sapienter dicis. Numquam nimis potest

Pudicitiam quisquam suae seruare filiae.

405

Edepol ne istam * temperi gnato tuo

Sumus praemercati. Quid iam? Quia dixit mihi

Iam dudum se alius tuom uidisse hic filium:

Hanc edepol rem apparabat. Plane hercle hoc quidem est.

Ne tu habes seruom graphicum et quantiuis preti,

410

Non carust auro contra. Vt ille fidicinam

Fecit †nestire† esse emptam tibi!

Ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.

Mirum hoc qui potuit fieri. Te pro filio

Facturum dixit rem esse diuinam domi,

415

Quia Thebis saluos redierit. Recte institit.

Immo ipsus illi dixit conductam esse eam

Quae hic administraret ad rem diuinam tibi.

[Facturum hoc dixit rem esse diuinam tibi domi]

Ego illic med autem sic adsimulabam: quasi

420

Stolidum, combardum me faciebam. Immo ita decet.

Res magna amici apud forum agitur, ei uolo

Ire aduocatus. At quaeso, ubi erit otium,

Reuortere ad me extemplo. Continuo hic ero. -

Nihil homini amicost opportuno amicius:

425

Sine tuo labore quod uelis actumst tamen.

Ego si adlegassem aliquem ad hoc negotium

Minus hominem doctum minuque ad hanc rem callidum,

Os sublitum esset, itaque me albis dentibus

Meus derideret filius meritissumo.

430

Atque haec stultitiast me illi uitio uortere

Egomet quod factitaui in adulescentia,

Quom militabam: pugnis memorandis meis

Eradicabam hominum auris, quando occeperam.

Sed quis illic est quem huc aduenientem conspicor

435

Suam qui undantem chlamydem quassando facit?

Caue praeterbitas ullas aedis quin roges,

Senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.

Incertus tuom caue ad me rettuleris pedem.

Adulescens, si istunc hominem quem tu quaeritas

440

Tibi commostrasso, ecquam aps te inibo gratiam?

Virtute belli armatus promerui ut mihi

Omnis mortalis agere deceat gratias.

Non repperisti, adulescens, tranquillum locum

Vbi tuas uirtutes explices ut postulas.

445

Nam strenuiori deterior si praedicat

Suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.

Sed istum quem quaeris Periphanem Platenium

Ego sum, si quid uis. Nempe quem in adulescentia

Memorant apud reges armis, arte duellica

450

Diuitias magnas indeptum? Immo si audias

Meas pugnas, fugias manibus demissis domum.

Pol ego magis unum quaero meas quoi praedicem

Quam illum qui memoret suas mihi. Hic non est locus;

Proin tu alium quaeras quoi centones sarcias.

455

Animum aduorte ut quod ego ad te aduenio intellegas.

Meam amicam audiui te esse mercatum. Attatae!

Nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus

Mihi praedicauit militem. Adulescens, itast

Vt dicis, emi. Volo te uerbis pauculis

460

Si tibi molestum non est. Non edepol scio

Molestum necne sit, nisi dicis quid uelis.

Mihi illam ut tramittas, argentum accipias. Adest?

Nam quid ego apud te uera parcam proloqui?

Ego illam uolo hodie facere libertam meam

465

Mihi concubina quae sit. Te apsoluam breui:

Argenti quinquaginta mihi illa empta est minis;

Si sexaginta mihi denumerantur minae,

Tuas possidebit mulier faxo ferias;

Atque ita profecto ut eam ex hoc exoneres agro.

470

Estne empta mihi istis legibus? Habeas licet.

Conciliauisti pulchre. Heus! foras educite

Quam introduxistis fidicinam. Atque etiam fides,

Ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.

Age accipe hanc sis. Quae te intemperiae tenent?

475

Quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam

Produci intus iubes? Haec ergo est fidicina.

Hic alia nullast. Non mihi nugari potes.

Quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?

Haec inquamst. Non haec inquamst. Non nouisse me

480

Meam rere amicam posse? Hanc, inquam, filius

Meus deperibat fidicinam. Haec non est ea.

Quid? non est? Non est. Vnde haec igitur gentiumst?

Equidem hercle argentum pro hac dedi. Stulte datum

Reor, peccatum largiter. Immo haec east.

485

Nam seruom misi qui illum sectari solet

Meum gnatum: is ipse hanc destinauit fidicinam.

Em istic homo te articulatim concidit, senex,

Tuos seruos. Quid "concidit"? Sic suspiciost,

Nam pro fidicina haec cerua supposita est tibi.

490

Senex, tibi os est sublitum plane et probe.

Ego illam requiram iam ubi ubi est. Bellator, uale. -

Eugae, eugae! Epidice, frugi es, pugnasti, homo es,

Qui me emunxisti mucidum, minimi preti.

Mercatus te hodie est de lenone Apoecides?

495

Fando ego istunc hominem numquam audiui ante hunc diem

Neque me quidem emere quisquam ulla pecunia

Potuit: plus iam sum libera quinquennium.

Quid tibi negotist meae domi igitur? Audies.

Conducta ueni ut fidibus cantarem seni,

500

Dum rem diuinam faceret. Fateor me omnium

Hominum esse Athenis Atticis minimi preti.

Sed tu nouistin fidicinam Acropolistidem?

Tam facile quam me. Vbi habitat? Postquam liberast

Vbi habitet dicere admodum incerte scio.

505

Eho an libera illa est? quis eam liberauerit

Volo scire, si scis. Id quod audiui audies.

Stratippoclem aiunt Periphanei filium

Apsentem curauisse ut fieret libera.

Perii hercle si istaec uera sunt; planissume

510

Meum exenterauit Epidicus marsuppium.

Haec sic audiui. Numquid me uis ceterum?

Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.

Fides non reddis? Neque fides neque tibias.

Propera sis fugere hinc si te di amant. Abiero.

515

Flagitio cum maiore post reddes tamen. -

Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis

Eamne ego sinam inpune? immo etiam si alterum

Tantum perdundumst, perdam potius quam sinam

Me inpune inrisum esse, habitum depeculatui.

520

Ei! seic data esse uerba praesenti palam!

Ac me minoris facio prae illo, qui omnium

Legum atque iurum fictor, condictor cluet;

Is etiam sese sapere memorat: malleum

Sapientiorem uidi excusso manubrio.

525

Si quid est homini miseriarum quod miserescat, miser ex animost.

Id ego experior, quoi multa in unum locum confluont quae meum pectus pulsant

Simul: multiplex aerumna exercitam habet,

Paupertas, pauor territat mentem animi,

Neque ubi meas conlocem spes habeo mi usquam munitum locum.

530

Ita gnata mea hostiumst potita neque ea nunc ubi sit scio.

Quis illaec est mulier timido pectore peregre adueniens

Quae ipsa se miseratur? In his dictust locis habitare mihi

Periphanes. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus uenit.

Peruelim mercedem dare qui monstret eum mi hominem ubi habitet.

535

Noscito ego hanc, nam uideor nescio ubi mi uidisse prius.

Estne ea an non east quam animus retur meus?

Di boni! uisitaui * * antidhac?

Certo east * *

540a

Quam in Epidauro

540b

Pauperculam memini comprimere.

Plane hicine est

541a

Qui mi in Epidauro uirgini primus pudicitiam perpulit.

540

Quae meo compressu peperit filiam quam domi nunc habeo.

Quid si adeam - Hau scio an congredias - Si haec east. Sin is est homo,

Sicut anni multi dubia dant. Longa dies meum incertat animum.

Sin east quam incerte autumo, hanc congrediar astu.

Muliebris adhibenda mihi malitia nunc est.

545

Compellabo. Orationis aciem contra conferam.

Salua sies. Salutem accipio mihi et meis. Quid ceterum?

Saluos sis: quod credidisti reddo. Haud accuso fidem.

Nouin ego te? Si ego te noui, animum inducam ut tu noueris.

Vbi te uisitaui? Inique iniurius. Quid iam? Quia

550

Tuae memoriae interpretari me aequom censes. Commode

Fabulata es. Mira memoras, <Periphane.> Em istuc rectius.

Meministin? Memini id quod memini. At in Epidauro - Ah! guttula

Pectus ardens mi aspersisti. Virgini pauperculae

Tuaeque matri me leuare paupertatem? Tun is es

555

Qui per uoluptatem tuam in me aerumnam opseuisti grauem?

Ego sum. Salue. Salua sum quia te esse saluom sentio.

Cedo manum. Accipe. Aerumnosam et miseriarum compotem

Mulierem retines. Quid est quod uoltus †te turbat† tuos?

Filiam quam ex te suscepi - Quid eam? Eductam perdidi.

560

Hostium est potita. Habe animum lenem et tranquillum. Tace.

Domi meae eccam saluam et sanam. Nam postquam audiui ilico

E meo seruo illam esse captam, continuo argentum dedi

Vt emeretur. Ille eam rem adeo sobrie et frugaliter

Accurauit ut - ut ad alias res est inpense inprobus.

565

Fac uideam, sei mea, sei saluam <me> uis. Eho! istinc, Canthara,

Iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,

Vt suam uideat matrem. Remigrat animus nunc demum mihi.

Quid est, pater, quod me exciuisti ante aedis? Vt matrem tuam

Videas, adeas, aduenienti des salutem atque osculum.

570

Quam meam matrem? Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.

Quis istaec est quam tu osculum mi ferre iubes? Tua filia.

Haecine? Haec. Egone osculum huic dem? Qur non, quae ex te nata sit?

Tu homo insanis. Egone? Tune. Qur? Quia ego hanc quae siet

Neque scio neque noui neque ego hanc oculis uidi ante hunc diem.

575

Scio quid erres: quia uestitum atque ornatum immutabilem

Habet haec, *

* aliter catuli longe olent, aliter sues.

Ne ego me nego nosse hanc quae sit. Pro deum atque hominum fidem!

Quid? ego lenocinium facio qui habeam alienas domi

580

Atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem

Tuom uocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?

Quid loquar uis? Haec negat se tuam esse matrem. Ne fuat

Si non uolt: equidem hac inuita tamen ero matris filia;

Non med istanc cogere aequom est meam esse matrem si neuolt.

585

Qur me igitur patrem uocabas? Tua istaec culpast, non mea.

Non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appelles filiam?

Hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem uocem.

Negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.

Postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;

590

Epidicus mihi fuit magister. Perii! plaustrum perculi.

Numquid ego ibi, pater, peccaui? si hercle te umquam audiuero

Me patrem uocare, uitam tuam ego interimam. Non uoco.

Vbi uoles pater esse ibi esto; ubi noles ne fueris pater.

Quid <si> ob eam rem hanc emisti quia tuam gnatam ratus,

595

Quibus de signis agnoscebas? Nullis. Qua re filiam

Credidisti nostram? Seruos Epidicus dixit mihi.

Quid si seruo aliter uisum est, non poteras nouisse, opsecro?

Quid ego, qui illam ut preimum uidi, numquam uidi postea?

Perii misera! Ne fle, mulier. Intro abi, habe animum bonum;

600

Ego illam reperiam. Hinc Athenis ciuis eam emit Atticus:

Adulescentem equidem dicebant emisse. Inueniam, tace.

Abi modo intro atque hanc adserua Circam Solis filiam.

Ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:

Si inuenio exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem. -

605

Male morigerus mihi est danista, quei a me argentum non petit

Neque illam adducit quam emi ex praeda. Sed eccum incedit Epidicus.

Quid illuc est quod illi caperrat frons seueritudine?

Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,

Ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.

610

Periphanem emere lora uidi, ibi aderat una Apoecides;

Nunc homines me quaeritare credo. Senserunt, sciunt

Sibi data esse uerba. Quid agis, mea Commoditas? Quod miser.

Quid est tibi? Quin tu mihi adornas ad fugam uiaticum

Prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes

615

Quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.

Habe bonum animum. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.

Ego te seruabo. Edepol me illi melius si nancti fuant.

Sed quis haec est muliercula et ille grauastellus qui uenit?

Hic est danista, haec illa est autem quam emi de praeda. Haecinest?

620

Haec est. Estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:

Vsque ab unguiculo ad capillum summumst festiuissuma.

Estne consimilis quasi quom signum pictum pulchre aspexeris?

E tuis uerbis meum futurum corium pulchrum praedicas,

Quem Apelles ac Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.

625

Di inmortales! sicin iussi ad me ires? pedibus plumbeis

Qui perhibetur prius uenisset quam tu aduenisti mihi.

Haec edepol remorata med est. Siquidem istius gratia

Id remoratus quod ista uoluit, nimium aduenisti cito.

Age age, apsolue <me> atque argentum numera, ne comites morer.

630

Pernumeratumst. Tene cruminam: huc inde. Sapienter uenis.

Opperire dum ecfero ad te argentum. Matura. Domist. -

Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?

Videon ego Telestidem te, Periphanei filiam,

Ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?

635

Quis tu homo es qui meum parentum nomen memoras et meum?

Non me nouisti? Quod quidem nunc ueniat in mentem mihi.

Non meministi me auream ad te adferre natali die

Lunulam atque anellum aureolum in digitum? Memini, mi homo.

Tune is es? Ego sum, et istic frater qui te mercatust tuos.

640

* * alia matre, uno patre.

Quid pater meus? uiuost? Animo liquido et tranquillo es, tace.

Di me ex perdita seruatam cupiunt si uera autumas.

Non habeo ullam occasionem ut apud te falsa fabuler.

Accipe argentum hoc, danista. Hic sunt quadraginta minae.

645

Si quid erit dubium immutabo. Bene fecisti, bene uale. -

Nunc enim tu mea es. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.

Salue, frater. Sanan haec est? Sana, si appellat suom.

Quid? ego <quo> modo huic <sum> frater factus, dum intro eo atque exeo?

Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.

650

Perdidisti et repperisti me, soror. Stultus, tace.

Tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea;

Et sororem in libertatem idem opera concilio mea.

Epidice, fateor - Abi intro ac iube huic aquam calefieri;

Cetera haec posterius faxo scibis ubi erit otium.

655

Sequere hac me, soror. Ego ad uos Thesprionem iussero

Huc transire. Sed memento, si quid saeuibit senex,

Suppetias mihi cum sorore ferre. Facile istuc erit. -

Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,

Magnast res. Minoris multo facio quam dudum senes.

660

Remeabo intro, ut adcurentur aduenientes hospites.

Eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.

Non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi

Pedibus sese prouocatum. Abeo intro, nimis longum loquor. -

Satine illic homo ludibrio nos uetulos decrepitos duos

665

Habet? Immo edepol tuquidem miserum med habe miseris modis.

Tace sis, modo sine me hominem apisci. Dico ego tibi iam, ut scias:

Alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,

Lassitudine inuaserunt misero in genua flemina.

Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,

670

Vt illic autem exenterauit mihi opes argentarias!

Apage illum a me! nam ille quidem Volcani iratist filius:

Quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.

Duodecim dis plus quam in caelo deorumst inmortalium

Mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.

675

Quidquid ego male feci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,

Apolactizo inimicos omnis. Vbi illum quaeram gentium?

Dum sine me quaeras, quaeras mea caussa uel medio in mari.

Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.

Num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?

680

* *

683

Nec tibi supplico. Vincire uis? em, ostendo manus;

Tu habes lora, ego te emere uidi: quid nunc cessas? conliga.

685

Ilicet! uadimonium ultro mihi hic facit. Quin conligas?

Edepol mancupium scelestum! Te profecto, Apoecides, -

Nil moror mihi deprecari. Facile exoras, Epidice.

Ecquid agis? Tuon arbitratu? Meo hercle uero atque hau tuo

Conligandae haec sunt tibi hodie. At non lubet, non conligo.

690

Tragulam in te inicere adornat, nescioquam fabricam facit.

Tibi moram facis quom ego solutus asto. Age, inquam, conliga.

At mihi magis lubet solutum te rogitare. At nihil scies.

Quid ago? Quid agas? mos geratur. Frugi es tu homo, Apoecides.

Cedo manus igitur. Morantur nihil. Atque arte conliga,

695

Nihil uero <hoc> obnoxiose. Facto opere arbitramino.

Bene hoc habet. Age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.

Qua fiducia ausus primum quae emptast nudiustertius

Filiam meam dicere esse? Lubuit: ea fiducia.

Ain tu? lubuit? Aio. Vel da pignus, ni ea sit filia.

700

Quam negat nouisse mater? Ni ergo matris filia est,

In meum nummum, in tuom talentum pignus da. Enim istaec captiost.

Sed quis east mulier? Tui gnati amica, ut omnem rem scias.

Dedin tibi minas triginta ob filiam? Fateor datas

Et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam

705

Pro tua filia: is te †abore† tetigi triginta minis.

Quomodo me ludos fecisti de illa conducticia

Fidicina! Factum hercle uero et recte factum iudico.

Quid postremo argento factum est quod dedi? Dicam tibi:

Neque malo homini neque benigno tuo dedi Stratippocli.

710

Qur dare ausus? Quia mi lubitum est. Quae haec, malum, inpudentiast?

Etiam inclamitor quasi seruos? Quom tu es liber gaudeo.

Merui ut fierem. Tu meruisti? Visse intro: ego faxo scies

Hoc ita esse. Quid est negoti? Iam ipsa res dicet tibi.

Abi modo intro. I, illuc non temerest. Adserua istum, Apoecides. -

715

Quid illuc, Epidice, est negoti? Maxuma hercle iniuria

Vinctus asto, quoius haec hodie opera inuentast filia.

Ain tu te illius inuenisse filiam? Inueni et domi est.

Sed ut acerbum est pro bene factis quoni mali messim metas!

Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?

720

Ego sum defessus reperire, uos defessi quaerere.

Quid isti oratis opere tanto? <me> meruisse intellego

Vt liceat merito huiius facere. Cedo tu ut exsoluam manus.

Ne attigas. Ostende uero. Nolo. Non aequom facis.

Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solui sinam.

725

Optumum atque aequissumum oras. Soccos, tunicam, pallium

Tibi dabo. Quid deinde porro? Libertatem. At postea?

Nouo liberto opus est quod pappet. Dabitur, praebebo cibum.

Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solues. Oro te, Epidice,

Mihi ut ignoscas siquid inprudens culpa peccaui mea.

730

At ob eam rem liber esto. Inuitus do hanc ueniam tibi,

Nisi necessitate cogar. Solue sane si lubet.

Hic is homo est qui libertatem malitia inuenit sua.

Plaudite et ualete. Lumbos porgite atque exsurgite.