Quam mihi misisti uerbis, Leandre, salutem,
Vt possim missam rebus habere, ueni.
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt;
Da ueniam fassae; non patienter amo.
5
Vrimur igne pari, sed sum tibi uiribus impar;
Fortius ingenium suspicor esse uiris;
Vt corpus, teneris ita mens infirma puellis;
Deficiam, parui temporis adde moram.
Vos modo uenando, modo rus geniale colendo,
10
Ponitis in uaria tempora longa mora;
Aut fora uos retinent aut unctae dona palaestrae,
Flectitis aut freno colla sequacis equi;
Nunc uolucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
Diluitur posito serior hora mero.
15
At mihi summotae, uel si minus acriter urar,
Quod faciam, superest praeter amare nihil.
Quod superest, facio, teque, o mea sola uoluptas,
Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
Aut ego cum cara de te nutrice susurro,
20
Quaeque tuum, miror, causa moretur iter,
Aut mare prospiciens odioso concita uento
Corripio uerbis aequora paene tuis,
Aut, ubi saeuitiae paulum grauis unda remisit,
Posse quidem, sed te nolle uenire, queror,
25
Dumque queror, lacrimae per amantia lumina manant,
Pollice quas tremulo conscia siccat anus.
Saepe tui specto si sint in litore passus,
Impositas tamquam seruet harena notas,
Vtque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
30
Venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat;
Quid referam, quotiens dem uestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua?
Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
Exhibuit pulso sidera clara die,
35
Protinus in summo uigilantia lumina tecto
Ponimus, adsuetae signa notamque uiae,
Tortaque uersato ducentes stamina fuso
Feminea tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris.
40
Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
"Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
An uigilant omnes et timet ille suos?
Iamne suas umeris illum deponere uestes,
Pallade iam pingui tinguere membra putas? "
45
Adnuit illa fere, non nostra quod oscula curet,
Sed mouet obrepens somnus anile caput;
Postque morae minimum: "Iam certe nauigat" inquit
"Lentaque dimotis bracchia iactat aquis"
Paucaque cum tacta perfeci stamina terra,
50
An medio possis, quaerimus, esse freto,
Et modo prospicimus, timida modo uoce precamur,
Vt tibi det faciles utilis aura uias.
Auribus intentis uoces captamus et omnem
Aduentus strepitum credimus esse tui.
55
Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
Forsitan inuitus, mecum tamen, improbe, dormis,
Et, quamquam non uis ipse uenire, uenis;
Nam modo te uideor prope iam spectare natantem,
60
Bracchia nunc umeris umida ferre meis,
Nunc dare, quae soleo, madidis uelamina membris,
Pectora nunc iuncto nostra fouere sinu
Multaque praeterea lingua reticenda modesta,
Quae fecisse iuuat, facta referre pudet.
65
Me miseram! breuis est haec et non uera uoluptas;
Nam tu cum somno semper abire soles.
Firmius o cupidi tandem coeamus amantes,
Nec careant uera gaudia nostra fide!
Cur ego tot uiduas exegi frigida noctes?
70
Cur totiens a me, lente natator, abes?
Est mare, confiteor, nondum tractabile nanti;
Nocte sed hesterna lenior aura fuit.
Cur ea praeterita est? cur non uentura timebas?
Tam bona cur periit, nec tibi rapta uia est?
75
Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
Hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
At cito mutata est iactati forma profundi;
Tempore, cum properas, saepe minore uenis.
Hic, puto, deprensus, nil, quod querereris, haberes,
80
Meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.
Certe ego tum uentos audirem laeta sonantis
Et numquam placidas esse precarer aquas.
Quid tamen euenit cur sis metuentior undae
Contemptumque prius nunc uereare fretum?
85
Nam memini, cum te saeuum ueniente minaxque
Non minus, aut multo non minus, aequor erat,
Cum tibi clamabam: "sic tu temerarius esto,
Ne miserae uirtus sit tua flenda mihi!"
Vnde nouus timor hic, quoque illa audacia fugit?
90
Magnus ubi est spretis ille natator aquis?
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
Et facias placidum per mare cautus iter,
Dummodo sis idem, dum sic ut scribis amemur,
Flammaque non fiat frigidus illa cinis.
95
Non ego tam uentos timeo mea uota morantes,
Quam similis uento ne tuus erret amor,
Ne non sim tanti, superentque pericula causam,
Et uidear merces esse labore minor.
Interdum metuo patria ne laedar et impar
100
Dicar Abydeno Thressa puella toro;
Ferre tamen possum patientius omnia, quam si
Otia nescio qua paelice captus agis,
In tua si ueniunt alieni colla lacerti,
Fitque nouus nostri finis amoris amor.
105
A! potius peream quam crimine uulnerer isto,
Fataque sint culpa nostra priora tua!
Nec quia uenturi dederis mihi signa doloris
Haec loquor aut fama sollicitata noua;
Omnia sed uereor. quis enim securus amauit?
110
Cogit et absentes plura timere locus.
Felices illas, sua quas praesentia nosse
Crimina uera iubet, falsa timere uetat.
Nos tam uana mouet quam facta iniuria fallit,
Incitat et morsus error uterque pares.
115
O! utinam uenias, aut ut uentusue paterue
Causaque sit certe femina nulla morae.
Quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
Iamdudum pecca, si mea fata petis.
Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
120
Quoque minus uenias, inuida pugnat hiemps.
Me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
Et latet obscura condita nube dies!
Forsitan ad pontum mater pia uenerit Helles
Mersaque roratis nata fleatur aquis,
125
An mare ab inuiso priuignae nomine dictum
Vexat in aequoream uersa nouerca deam?
Non fauet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
Hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
At tibi flammarum memori, Neptune, tuarum
130
Nullus erat uentis impediendus amor,
Si neque Amymone nec laudatissima forma
Criminis est Tyro fabula uana tui
Lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata
Et nondum nexis angue Medusa comis
135
Flauaque Laodice caeloque recepta Celaeno,
Et quarum memini nomina lecta mihi,
Has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
Molle latus lateri composuisse tuo.
Cur igitur, totiens uires expertus amoris,
140
Adsuetum nobis turbine claudis iter?
Parce, ferox, latoque mari tua proelia misce.
Seducit terras haec breuis unda duas.
Te decet aut magnas magnum iactare carinas
Aut etiam totis classibus esse trucem;
145
Turpe deo pelagi iuuenem terrere natantem,
Gloriaque est stagno quolibet ista minor.
Nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non
A tibi suspecto ducit Vlixe genus.
Da ueniam seruaque duos; natat ille, sed isdem
150
Corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
Sternuit en lumen (posito nam scribimus illo),
Sternuit et nobis prospera signa dedit.
Ecce merum nutrix fastos instillat in ignes,
"Crasque erimus plures" inquit et ipsa bibit.
155
Effice nos plures, euicta per aequora lapsus,
O penitus toto corde recepte mihi!
In tua castra redi, socii desertor amoris.
Ponuntur medio cur mea membra toro?
Quod timeas, non est; auso Venus ipsa fauebit
160
Sternet et aequoreas aequore nata uias.
Ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
Nam cur hac uectis Phrixo Phrixique sorore
Sola dedit uastis femina nomen aquis?
165
Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
Aut gemini nequeas ferre laboris onus;
At nos diuersi medium coeamus in aequor
Obuiaque in summis oscula demus aquis,
Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes.
170
Exiguum sed plus quam nihil illud erit.
Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
Vel timidus famae cedere uellet amor!
Nunc male res iunctae, calor et reuerentia, pugnant.
Quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuuat.
175
Vt semel intrauit Colchos Pagasaeus Iason,
Impositam celeri Phasida puppe tulit;
Vt semel Idaeus Lacedaemona uenit adulter,
Cum praeda rediit protinus ille sua;
Tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis,
180
Et quotiens graue fit puppibus ire, natas.
Sic tamen, o iuuenis tumidarum uictor aquarum,
Sic facito spernas, ut uereare, fretum.
Arte laboratae merguntur ad aequore naues;
Tu tua plus remis bracchia posse putas?
185
Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
Exitus hic fractis puppibus esse solet.
Me miseram! cupio non persuadere quod hortor,
Sisque, precor, monitis fortior ipse meis,
Dummodo peruenias excussaque saepe per undas
190
Inicias umeris bracchia lassa meis.
Sed mihi, caeruleas quotiens obuertor ad undas,
Nescio quod pauidum pectora frigus habet.
Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
Quamuis est sacris illa piata meis.
195
Namque sub aurora, iam dormitante lucerna,
Somnia quo cerni tempore uera solent,
Stamina de digitis cecidere sopore remissis,
Collaque puluino nostra ferenda dedi.
Hic ego uentosas nantem delphina per undas
200
Cernere non dubia sum mihi uisa fide,
Quem postquam bibulis illisit fluctus harenis,
Vnda simul miserum uitaque deseruit
Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
Nec nisi tranquillo bracchia crede mari.
205
Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
Quae numquam nisi te sospite sospes ero.
Spes tamen est fractis uicinae pacis in undis;
Tum placidas tuto pectore finde uias.
Interea quoniam nanti freta peruia non sunt,
210
Leniat inuisas littera missa moras.