Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
Si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
Si mihi di faciles et sunt in amore secundi,
Inuitis oculis haec mea uerba leges.
5
Sed non sunt faciles. nam cur mea uota morantur,
Currere me nota nec patiuntur aqua?
Ipsa uides caelum pice nigrius et freta uentis
Turbida perque cauas uix adeunda rates.
Vnus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
10
Redditur, e portu nauita mouit, iter.
Ascensurus eram, nisi quod, cum uincula prorae
Solueret, in speculis omnis Abydos erat.
Non poteram celare meos, uelut ante, parentes,
Quemque tegi uolumus, non latuisset amor.
15
Protinus haec scribens: "felix, i, littera, dixi;
Iam tibi formosam porriget illa manum.
Forsitan admotis etiam tangere labellis,
Rumpere dum niueo uincula dente uolet."
Talibus exiguo dictis mihi murmure uerbis
20
Cetera cum charta dextra locuta mea est.
At quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
Meque per adsuetas sedula ferret aquas!
Aptior illa quidem placido dare uerbera ponto;
Est tamen et sensus apta ministra mei.
25
Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
Sollicitum raucis ut mare feruet aquis.
His ego si uidi mulcentem pectora somnum
Noctibus, insani sit mora longa freti!
Rupe sedens aliqua specto tua litora tristis,
30
Et, quo non possum corpore, mente feror.
Lumina quin etiam summa uigilantia turre
Aut uidet aut acies nostra uidere putat.
Ter mihi deposita est in sicca uestis harena;
Ter graue temptaui carpere nudus iter;
35
Obstitit inceptis tumidum iuuenalibus aequor,
Mersit et aduersis ora natantis aquis.
At tu, de rapidis immansuetissime uentis,
Quid mecum certa proelia mente geris?
In me, si nescis, Borea, non aequora, saeuis.
40
Quid faceres, esset ni tibi notus amor?
Tam gelidus quod sis, num te tamen, improbe, quondam
Ignibus Actaeis incaluisse negas?
Gaudia rapturo siquis tibi claudere uellet
Aerios aditus, quo paterere modo?
45
Parce, precor, facilemque moue moderatius auram.
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil.
Vana peto, precibusque meis obmurmurat ipse,
Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas,
50
Icarium quamuis hic prope litus adest.
Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
Interea, dum cuncta negant uentique fretumque,
Mente agito furti tempora prima mei.
55
Nox erat incipiens (namque est meminisse uoluptas),
Cum foribus patriis egrediebar amans.
Nec mora, deposito pariter cum ueste timore,
Iactabam liquido bracchia lenta mari.
Luna fere tremulum praebebat lumen eunti
60
Vt comes in nostras officiosa uias.
Hanc ego suspiciens: "Faueas, dea candida" dixi,
"Et subeant animo Latmia saxa tuo.
Non sinit Endymion te pectoris esse seueri;
Flecte, precor, uultus ad mea furta tuos.
65
Tu, dea, mortalem caelo delapsa petebas.
Vera loqui liceat, quam sequor ipsa dea est;
Neu referam mores caelesti pectore dignos;
Forma nisi in ueras non cadit illa deas.
A Veneris facie non est prior ulla tuaque;
70
Neue meis credas uocibus, ipsa uide.
Quantum, cum fulges radiis argentea puris,
Concedunt flammis sidera cuncta tuis
Tanto formosis formosior omnibus illa est;
Si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes."
75
Haec ego, uel certe non his diuersa, locutus
Per mihi cedentes usque ferebar aquas;
Vnda repercussae radiabat imagine lunae,
Et nitor in tacita nocte diurnus erat;
Nullaque uox usquam, nullum ueniebat ad aures
80
Praeter dimotae corpore murmur aquae;
Alcyones solae, memores Ceycis amati,
Nescio quid uisae sunt mihi dulce queri.
Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
Fortiter in summas erigor altus aquas.
85
Vt procul aspexi lumen: "meus ignis in illo est;
Illa meum, dixi, litora numen habent",
Et subito lassis uires rediere lacertis,
Visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.
Frigora ne possim gelidi sentire profundi,
90
Qui calet in cupido pectore, praestat amor.
Quo magis accedo propioraque litora fiunt
Quoque minus restat, plus libet ire mihi.
Cum uero possum cerni quoque, protinus addis
Spectatrix animos, ut ualeamque facis.
95
Nunc etiam nando dominae placuisse laboro
Atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
Te tua uix prohibet nutrix descendere in altum
(Hoc quoque enim uidi nec mihi uerba dabas)
Nec tamen effecit, quamuis retinebat euntem,
100
Ne fieret prima pes tuus udus aqua.
Excipis amplexu feliciaque oscula iungis,
Oscula, di magni, trans mare digna peti,
Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus
Et madidam siccas aequoris imbre comam.
105
Cetera nox et nos et turris conscia nouit
Quodque mihi lumen per uada monstrat iter.
Non magis illius numerari gaudia noctis
Hellespontiaci quam maris alga potest.
Quo breuius spatium nobis ad furta dabatur,
110
Hoc magis est cautum ne foret illud iners.
Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
Praeuius Aurorae Lucifer ortus erat.
Oscula congerimus properata sine ordine raptim
Et querimur paruas noctibus esse moras.
115
Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
Frigida deserta litora turre peto.
Digredimur flentes repetoque ego uirginis aequor,
Respiciens dominam, dum licet, usque meam.
Siqua fides uero est, ueniens hinc esse natator,
120
Cum redeo, uideor naufragus esse mihi;
Hoc quoque, si credis; ad te uia prona uidetur;
A te cum redeo, diuus inertis aquae.
Inuitus repeto patriam (quis credere possit?),
Inuitus certe nunc moror urbe mea.
125
Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,
Vnaque mens, tellus non habet una duos?
Vel tua me Sestus, uel te mea sumat Abydos;
Tam tua terra mihi quam tibi nostra placet.
Cur ego confundor quotiens confunditur aequor?
130
Cur mihi causa leuis, uentus, obesse potest?
Iam nostros curui norunt delphines amores,
Ignotum nec me piscibus esse reor;
Iam patet attritus solitarum limes aquarum,
Non aliter multa quam uia pressa rota.
135
Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
At nunc per uentos hoc quoque deesse queror.
Fluctibus immodicis Athamantidos aequora canent
Vixque manet portu tuta carina suo.
Hoc mare, cum primum de uirgine nomina mersa,
140
Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto;
Et satis amissa locus hic infamis ab Helle est,
Vtque mihi parcat, nomine crimen habet.
Inuideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
Aurea lanigero uellere uexit ouis;
145
Nec tamen officium pecoris nauisue requiro,
Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae;
Arte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
Idem nauigium, nauita, uector ero.
Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
150
Publica non curat sidera noster amor;
Andromedan alius spectet claramque Coronam,
Quaeque micat gelido Parrhasis Vrsa polo;
At mihi, quod Perseus et cum Ioue Liber amarunt,
Indicium dubiae non placet esse uiae.
155
Est aliud lumen, multo mihi certius istis,
Non errat tenebris quo duce noster amor;
Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
Quaque uiam fecit Thessala pinus, eam
Et iuuenem possim superare Palaemona nando
160
Miraque quem subito reddidit herba deum.
Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus
Vixque per immensas fessa trahuntur aquas;
His ego cum dixi: "pretium non uile laboris,
Iam dominae uobis colla tenenda dabo",
165
Protinus illa ualent atque ad sua praemia tendunt,
Vt celer Eleo carcere missus equus.
Ipse meos igitur seruo, quibus uror, amores
Teque, magis caelo digna puella, sequor.
Digna quidem caelo es, sed nunc tellure morare
170
Aut dic ad superos et mihi qua sit iter.
Hic es, et exigue misero contingis amanti,
Cumque mea fiunt turbida mente freta.
Quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
Num minus haec nobis tam breuis obstat aqua?
175
An malim dubito toto procul orbe remotus
Cum domina longe spem quoque habere meam.
Quo propius nunc es, flamma propiore calesco,
Et res non semper, spes mihi semper adest.
Paene manu, quod amo (tanta est uicinia) tango,
180
Saepe sed heu! lacrimas hoc mihi paene mouet.
Velle quid est aliud fugientia prendere poma
Spemque suo refugi fluminis ore sequi?
Ergo ego te numquam, nisi cum uolet unda, tenebo,
Et me felicem nulla uidebit hiemps,
185
Cumque minus firmum nil sit quam uentus et unda,
In uentis et aqua spes mea semper erit?
Aestus adhuc tamen est; quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
Aut ego non noui quam sim temerarius, aut me
190
In freta non cautus tum quoque mittet Amor.
Neue putes id me, quod abest, promittere tempus,
Pignora polliciti non tibi tarda dabo.
Sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,
Ire per inuitas experiemur aquas;
195
Aut mihi continget felix audacia saluo,
Aut mors solliciti finis amoris erit.
Optabo tamen ut partis expellar in istas
Et teneant portus naufraga membra tuos.
Flebis enim tactuque meum dignabere corpus
200
Et "mortis" dices "huic ego causa fui."
Scilicet interitus offenderis omine nostri,
Litteraque inuisa est hac mea parte tibi.
Desino; parce queri. sed uti mare finiat iram,
Accedant, quaeso, fac tua uota meis.
205
Pace breui nobis opus est, dum transferor isto;
Cum tua contigero litora, perstet hiemps.
Istic est aptum nostrae nauale carinae
Et melius nulla stat mea puppis aqua.
Illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est.
210
Tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero
Nec faciam surdis conuicia fluctibus ulla
Triste nataturo nec querar esse fretum.
Me pariter uenti teneant tenerique lacerti,
Per causas istic impediarque duas.
215
Cum patietur hiemps, remis ego corporis utar;
Lumen in aspectu tu modo semper habe.
Interea pro me pernoctet epistula tecum,
Quam precor ut minima prosequar ipse mora.