<>
<>
Nunc oculos tua cum uiolarit epistula nostros,
Non rescribendi gloria uisa leuis.
5
Ausus es hospitii temeratis, aduena, sacris
Legitimam nuptae sollicitare fidem.
Scilicet idcirco uentosa per aequora uectum
Excepit portu Taenaris ora suo,
Nec tibi, diuersa quamuis et gente uenires,
10
Oppositas habuit regia nostra fores,
Esset ut officii merces iniuria tanti?
Qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
Nec dubito quin haec, cum sit tam iusta, uocetur
Rustica iudicio nostra querela tuo.
15
Rustica sim sane, dum non oblita pudoris,
Dumque tenor uitae sit sine labe meae.
Si non est ficto tristis mihi uultus in ore
Nec sedeo duris torua superciliis,
Fama tamen clara est et adhuc sine crimine lusi
20
Et laudem de me nullus adulter habet.
Quo magis admiror quae sit fiducia coepti,
Spemque tori dederit quae tibi causa mei.
An, quia uim nobis Neptunius attulit heros,
Rapta semel uideor bis quoque digna rapi?
25
Crimen erat nostrum, si delinita fuissem;
Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
Non tamen a facto fructum tulit ille petitum;
Excepto redii passa timore nihil.
Oscula luctanti tantummodo pauca proteruus
30
Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset;
Di melius! similis non fuit ille tui.
Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
Et iuuenem facti paenituisse patet.
35
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
Ne quando nomen non sit in ore meum?
Nec tamen irascor (quis enim succenset amanti?)
Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
Hoc quoque enim dubito, non quod fiducia desit,
40
Aut mea sit facies non bene nota mihi,
Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
Verbaque dicuntur uestra carere fide.
"At peccant aliae matronaque rara pudica est."
Quis prohibet raris nomen inesse meum?
45
Nam mea quod uisa est tibi mater idonea cuius
Exemplo flecti me quoque posse putes,
Matris in admisso falsa sub imagine lusae
Error inest; pluma tectus adulter erat;
Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
50
Error, qui facti crimen obumbret, erit;
Illa bene errauit uitiumque auctore redemit;
Felix in culpa quo Ioue dicar ego?
Et genus et proauos et regia nomina iactas.
Clara satis domus haec nobilitate sua est
55
Iuppiter ut soceri proauus taceatur et omne
Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,
Dat mihi Leda Iouem cygno decepta parentem,
Quae falsam gremio credula fouit auem.
I nunc et Phrygiae late primordia gentis
60
Cumque suo Priamum Laomedonte refer.
Quos ego suspicio, sed qui tibi gloria magna est
Quintus, is a nostro nomine primus erit.
Sceptra tuae quamuis rear esse potentia terrae,
Non tamen haec illis esse minora puto.
65
Si iam diuitiis locus hic numeroque uirorum
Vincitur, at certe barbara terra tua est.
Munera tanta quidem promittit epistula diues,
Vt possint ipsas illa mouere deas.
Sed si iam uellem fines transire pudoris
70
Tu melior culpae causa futurus eras.
Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
Aut ego te potius quam tua dona sequar,
Vtque ea non sperno, sic acceptissima semper
Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
75
Plus multo est quod amas, quod sum tibi causa laboris,
Quod tam per longas spes tua uenit aquas.
Illa quoque, apposita quae nunc facis, improbe, mensa,
Quamuis experiar dissimulare, noto,
Cum modo me spectas oculis, lasciue, proteruis,
80
Quos uix instantes lumina nostra ferunt,
Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
A! quotiens digitis, quotiens ego tecta notaui
Signa supercilio paene loquente dari!
85
Et saepe extimui ne uir meus illa uideret,
Non satis occultis erubuique notis.
Saepe uel exiguo uel nullo murmure dixi:
"Nil pudet hunc" nec uox haec mea falsa fuit.
Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
90
Quod deducta mero littera fecit, AMO.
Credere me tamen hoc oculo renuente negaui.
Ei mihi! iam didici sic ego posse loqui.
His ego blanditiis, si peccatura fuissem,
Flecterer; his poterant pectora nostra capi.
95
Est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque
Velle sub amplexus ire puella tuos;
Altera uel potius felix sine crimine fiat,
Quam cadat externo noster amore pudor.
Disce meo exemplo formosis posse carere;
100
Est uirtus placitis abstinuisse bonis.
Quam multos credis iuuenes optare quod optas
Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?
Non tu plus cernis sed plus temerarius audes,
Nec tibi plus cordis sed magis oris adest.
105
Tunc ego te uellem celeri uenisse carina,
Cum mea uirginitas mille petita procis;
Si te uidissem, primus de mille fuisses.
Iudicio ueniam uir dabit ipse meo.
Ad possessa uenis praeceptaque gaudia serus;
110
Spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
<>
<>
Desine molle, precor, uerbis conuellere pectus
Neue mihi, quam te dicis amare, noce,
115
Me sine, quam tribuit sortem fortuna, tueri
Nec spolium nostri turpe pudoris aue.
At Venus hoc pacta est et in altae uallibus Idae
Tres tibi se nudas exhibuere deae,
Vnaque cum regnum, belli daret altera laudem,
120
"Tyndaridis coniunx" tertia dixit "eris"?
Credere uix equidem caelestia corpora possum
Arbitrio formam supposuisse tuo,
Vtque sit hoc uerum, certe pars altera ficta est,
Iudicii pretium qua data dicor ego.
125
Non est tanta mihi fiducia corporis ut me
Maxima teste dea dona fuisse putem.
Contenta est oculis hominum mea forma probari;
Laudatrix Venus est inuidiosa mihi.
Sed nihil infirmo, faueo, quoque laudibus istis;
130
Nam mea uox quare, quod cupit, esse neget?
Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse uoluptas,
Proxima me uisam praemia summa tibi,
135
Nec te Palladios nec te Iunonis honores
Auditis Helenae praeposuisse bonis.
Ergo ego sum uirtus, ego sum tibi nobile regnum.
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum, sed amare repugno
140
Illum, quem fieri uix puto posse meum.
Quid bibulum curuo proscindere litus aratro
Spemque sequi coner, quam locus ipse negat?
Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem
(Di mihi sunt testes) lusimus arte uirum;
145
Nunc quoque, quod tacito mando mea uerba libello,
Fungitur officio littera nostra nouo.
Felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
Difficilem culpae suspicor esse uiam.
Ipse malo metus est; iam nunc confundor et omnes
150
In nostris oculos uultibus esse reor.
Nec reor hoc falso; sensi mala murmura uulgi,
Et quasdam uoces rettulit Aethra mihi.
At tu dissimula, nisi si desistere mauis.
Sed cur desistas? dissimulare potes.
155
Lude, sed occulte. maior, non maxima, nobis
Est data libertas, quod Menelaus abest.
Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
Magna fuit subitae iustaque causa uiae;
Aut mihi sic uisum est. Ego, cum dubitaret an iret:
160
"Quam primum" dixi "fac rediturus eas."
Omine laetatus dedit oscula, "resque domusque
Et tibi sit curae Troicus hospes" ait.
Vix tenui risum, quem dum compescere luctor,
Nil illi potui dicere praeter "erit."
165
Vela quidem Creten uentis dedit ille secundis;
Sed tu non ideo cuncta licere puta.
Sic meus hinc uir abest, ut me custodiat absens.
An nescis longas regibus esse manus?
Fama quoque est oneri; nam quo constantius ore
170
Laudamur uestro, iustius ille timet.
Quae iuuat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
Et melius famae uerba dedisse fuit.
Nec quod abest hic me tecum mirare relictam;
Moribus et uitae credidit ille meae.
175
De facie metuit, uitae confidit, et illum
Securum probitas, forma timere facit.
Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
Simplicis utamur commoditate uiri.
Et libet et timeo, nec adhuc exacta uoluntas
180
Est satis; in dubio pectora nostra labant.
Et uir abest nobis et tu sine coniuge dormis,
Inque uicem tua me, te mea forma capit;
Et longae noctes, et iam sermone coimus,
Et tu, me miseram! blandus, et una domus.
185
Ah! peream, si non inuitant omnia culpam;
Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu.
Quod male persuades, utinam bene cogere posses!
Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Vtilis interdum est ipsis iniuria passis;
190
Sic certe felix esse coacta forem.
Dum nouus est, potius coepto pugnemus amori;
Flamma recens parua sparsa resedit aqua.
Certus in hospitibus non est amor: errat, ut ipsi,
Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
195
Hypsipyle testis, testis Minoia uirgo est,
In non exhibitis utraque lusa toris.
Tu quoque dilectam multos, infide, per annos
Diceris Oenonen destituisse tuam;
Nec tamen ipse negas, et nobis omnia de te
200
Quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
Adde quod, ut cupias constans in amore manere,
Non potes; expediunt iam tua uela Phryges.
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriam iam tibi uentus erit.
205
Cursibus in mediis nouitatis plena relinques
Gaudia; cum uentis noster abibit amor.
An sequar, ut suades, laudataque Pergama uisam
Pronurus et magni Laomedontis ero?
Non ita contemno uolucris praeconia famae,
210
Vt probris terras impleat illa meis.
Quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
Quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor,
Totque tui fratres Dardanidesque nurus?
215
Tu quoque qui poteris fore me sperare fidelem
Et non exemplis anxius esse tuis?
Quicumque Iliacos intrauerit aduena portus,
Is tibi solliciti causa timoris erit.
Ipse mihi quotiens iratus 'adultera' dices,
220
Oblitus nostro crimen inesse tuum!
Delicti fies idem reprensor et auctor.
Terra, precor, uultus obruat ante meos!
At fruar Iliacis opibus cultuque beato
Donaque promissis uberiora feram,
225
Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
Congestoque auri pondere diues ero.
Da ueniam fassae. non sunt tua munera tanti;
Nescio quo tellus me tenet ipsa modo.
Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
230
Vnde petam fratres, unde parentis opem?
Omnia Medeae fallax promisit Iason;
Pulsa est Aesonia num minus illa domo?
Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
Non Idyia parens Chalciopeque soror.
235
Tale nihil timeam. sed nec Medea timebat.
Fallitur augurio spes bona saepe suo.
Omnibus inuenies, quae nunc iactantur in alto,
Nauibus a portu lene fuisse fretum.
Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
240
Ante diem partus est tua uisa parens,
Et uatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
Vtque fauet Cytherea tibi, quia uicit, habetque
Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
245
Sic illas uereor, quae, si tua gloria uera est,
Iudice te causam non tenuere duae.
Nec dubito quin, te si prosequar, arma parentur;
Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
An fera Centauris indicere bella coegit
250
Atracis Haemonios Hippodamia uiros;
Tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
Et geminos fratres Tyndareumque putas?
Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
A uerbis facies dissidet ista tuis;
255
Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
Bella gerant fortes; tu Pari, semper ama.
Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem pauloque audacior essem,
260
Vterer; utetur, siqua puella sapit.
Ast ego deposito faciam fortasse pudore
Et dabo cunctatas tempore uicta manus.
Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
Scimus quid captes colloquiumque uoces;
265
Sed nimium properas et adhuc tua messis in herba est;
Haec mora sit uoto forsan amica tuo.
Hactenus arcanum furtiuae conscia mentis
Littera iam lasso pollice sistat opus.
Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
270
Quae mihi sunt comites consiliumque duae.