Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
Quae tribui sola te mihi dante potest.
Eloquar an flammae non est opus indice notae
Et plus quam uellem iam meus exstat amor?
5
Ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
Laetitiae mixtos non habitura metus.
Sed male dissimulo; quis enim celauerit ignem,
Lumine qui semper proditur ipse suo?
Si tamen expectas uocem quoque rebus ut addam,
10
Vror; habes animi nuntia uerba mei.
Parce, precor, fasso nec uultu cetera duro
Perlege sed formae conueniente tuae.
Iamque illud gratum est, quod epistula nostra recepta
Spem facit hoc recipi me quoque posse modo.
15
Quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto,
Hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.
Namque ego diuino monitu (ne nescia pecces)
Aduehor et coepto non leue numen adest.
Praemia magna quidem sed non indebita posco;
20
Pollicita est thalamo te Cytherea meo.
Hac duce Sigeo dubias a litore feci
Longa Phereclea per freta puppe uias;
Illa dedit faciles auras uentosque secundos;
In mare nimirum ius habet orta mari.
25
Perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuuet aestum;
Deferat in portus et mea uota suos.
Attulimus flammas, non hic inuenimus, illas;
Hae mihi tam longae causa fuere uiae.
Nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error;
30
Taenaris est classi terra petita meae.
Nec me crede fretum merces portante carina
Findere (quas habeo, di tueantur opes!)
Nec uenio Graias ueluti spectator ad urbes
(Oppida sunt regni diuitiora mei);
35
Te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
Te prius optaui quam mihi nota fores;
Ante tuos animo uidi quam lumine uultus;
Prima fuit uultus nuntia fama tui.
Nec tamen est mirum, si, sicut oportet, ab arcu
40
Missilibus telis eminus ictus amo;
Sic placuit fatis; quae ne conuellere temptes,
Accipe cum uera dicta relata fide.
Matris adhuc utero partu remorante tenebar
(Iam grauidus iusto pondere uenter erat);
45
Illa sibi ingentem uisa est sub imagine somni
Flammiferam pleno reddere uentre facem.
Territa consurgit metuendaque noctis opacae
Visa seni Priamo, uatibus ille refert;
Arsurum Paridis uates canit Ilion igni;
50
Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.
Forma uigorque animi, quamuis de plebe uidebar,
Indicium tectae nobilitatis erat.
Est locus in mediis nemorosae uallibus Idae
Deuius et piceis ilicibusque frequens,
55
Qui nec ouis placidae nec amantis saxa capellae,
Nec patulo tardae carpitur ore bouis.
Hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
Et freta prospiciens arbore nixus eram.
Ecce pedum pulsu uisa est mihi terra moueri
60
(Vera loquar ueri uix habitura fidem);
Constitit ante oculos actus uelocibus alis
Atlantis magni Pleionesque nepos
(Fas uidisse fuit, fas sit mihi uisa referre)
Inque dei digitis aurea uirga fuit,
65
Tresque simul diuae, Venus et cum Pallade Iuno,
Graminibus teneros imposuere pedes.
Obstupui, gelidusque comas erexerat horror,
Cum mihi: "Pone metum, nuntius ales ait;
Arbiter es formae; certamina siste dearum,
70
Vincere quae forma digna sit una duas;"
Neue recusarem, uerbis Iouis imperat et se
Protinus aetheria tollit in astra uia.
Mens mea conualuit subitoque audacia uenit
Nec timui uultu quamque notare meo.
75
Vincere erant omnes dignae iudexque querebar
Non omnes causam uincere posse suam;
Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
Hanc esse ut scires, unde mouetur amor
Tantaque uincendi cura est. ingentibus ardent
80
Iudicium donis sollicitare meum.
Regna Iouis coniunx, uirtutem filia iactat:
Ipse potens dubito fortis an esse uelim.
Dulce Venus risit: "Ne te, Pari, munera tangant
Vtraque suspensi plena timoris, ait;
85
Nos dabimus quod ames et pulchrae filia Ledae
Ibit in amplexus pulchrior illa tuos."
Dixit et ex aequo donis formaque probata
Victorem caelo rettulit illa pedem.
Interea, sero uersis ad prospera fatis,
90
Regius adgnoscor per rata signa puer.
Laeta domus nato post tempora longa recepto est,
Addit et ad festos hunc quoque Troia diem;
Vtque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
Multarum uotum sola tenere potes.
95
Nec tantum regum natae petiere ducumque,
Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
<>
<>
Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
100
Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
Te uigilans oculis, animo te nocte uidebam,
Lumina cum placido uicta sopore iacent.
Quid facies praesens quae nondum uisa placebas?
Ardebam, quamuis hinc procul ignis erat.
105
Nec potui debere mihi spem longius istam,
Caerulea peterem quin mea uota uia.
Troia caeduntur Phrygia pineta securi
Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
Ardua proceris spoliantur Gargara siluis
110
Innumerasque mihi longa dat Ida trabes
Fundatura citas flectuntur robora naues,
Texitur et costis panda carina suis;
Addimus antennas et uela sequentia malis,
Accipit et pictos puppis adunca deos;
115
Qua tamen ipse uehor, comitata Cupidine paruo
Sponsor coniugii stat dea picta sui.
Imposita est factae postquam manus ultima classi
Protinus Aegaeis ire lubebat aquis.
At pater et genetrix inhibent mea uota rogando
120
Propositumque pia uoce morantur iter,
Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,
Cum uellent nostrae iam dare uela rates:
"Quo ruis? exclamat; referes incendia tecum.
Quanta per has nescis flamma petatur aquas!"
125
Vera fuit uates; dictos inuenimus ignes,
Et ferus in molli pectore flagrat amor!
Portubus egredior uentisque ferentibus usus
Applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
Excipit hospitio uir me tuus; hoc quoque factum
130
Non sine consilio numinibusque deum.
Ille quidem ostendit quidquid Lacedaemone tota
Ostendi dignum conspicuumque fuit,
Sed mihi laudatam cupienti cernere formam
Lumina nil aliud quo caperentur erat.
135
Vt uidi, obstupui praecordiaque intima sensi
Attonitus curis intumuisse nouis.
His similes uultus, quantum reminiscor, habebat
Venit in arbitrium cum Cytherea meum;
Si tu uenisses pariter certamen in illud,
140
In dubium Veneris palma futura fuit.
Magna quidem de te rumor praeconia fecit,
Nullaque de facie nescia terra tua est
Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
Inter formosas altera nomen habet.
145
Credis et hoc nobis, minor est tua gloria uero,
Famaque de forma paene maligna tua est;
Plus hic inuenio quam quod promiserat illa
Et tua materia gloria uicta sua est.
Ergo arsit merito, qui nouerat omnia, Theseus,
150
Et uisa es tanto digna rapina uiro,
More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
Ludis et es nudis femina mixta uiris.
Quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam;
Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
155
Ante recessisset caput hoc ceruice cruenta
Quam tu de thalamis abstraherere meis.
Tene manus umquam nostrae dimittere uellent!
Tene meo paterer uiuus abire sinu!
Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
160
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners;
Vel mihi uirginitas esset libata uel illud
Quod poterat salua uirginitate rapi.
Da modo te; quae sit Paridi constantia nosces;
Flamma rogi flammas finiet una meas.
165
Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
Pollicita est nobis nupta sororque Iouis,
Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
Contempta est uirtus Pallade dante mihi.
Nec piget aut umquam stulte legisse uidebor;
170
Permanet in uoto mens mea firma suo.
Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
Deprecor, o tanto digna labore peti!
Non ego coniugium generosae degener opto,
Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris:
175
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iouemque
Inuenies, medios ut taceamus auos.
Sceptra parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
Finibus immensis uix obeunda tenet.
Innumeras urbes atque aurea tecta uidebis
180
Quaeque suos dices templa decere deos.
Ilion aspicies firmataque turribus altis
Moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
Quid tibi de turba narrem numeroque uirorum?
Vix populum tellus sustinet illa suum.
185
Occurrent denso tibi Troades agmine matres
Nec capient Phrygias atria nostra nurus.
O quotiens dices "quam pauper Achaia nostra est!"
Vna domus quaeuis urbis habebit opes.
Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere uestram;
190
In qua tu nata es, terra beata mihi est;
Parca sed est Sparte, tu cultu diuite digna;
Ad talem formam non facit iste locus;
Hanc faciem largis sine fine paratibus uti
Deliciisque decet luxuriare nouis.
195
Cum uideas cultus nostra de gente uirorum,
Qualem Dardanias credis habere nurus?
Da modo te facilem nec dedignare maritum,
Rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
200
Cum dis potando nectare miscet aquas.
Phryx erat Aurorae coniunx; tamen abstulit illum
Extremum Noctis quae dea finit iter.
Phryx etiam Anchises, uolucrum cui mater Amorum
Gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
205
Nec, puto, collatis forma Menelaus et annis
Iudice te nobis anteferendus erit.
Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
Lumina, qui trepidos a dape uertat equos,
Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
210
Et qui Myrtoas crimine signat aquas,
Nec proauo Stygia nostro captantur in unda
Poma nec in mediis quaeritur umor aquis.
Quid tamen hoc refert? si te tenet ortus ab illis,
Cogitur huic domui Iuppiter esse socer.
215
Heu facinus! totis indignus noctibus ille
Te tenet amplexu perfruiturque tuo;
At mihi conspiceris posita uix denique mensa,
Multaque, quae laedant, hoc quoque tempus habet.
Hostibus eueniant conuiuia talia nostris,
220
Experior posito qualia saepe mero.
Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
Imponit collo rusticus iste tuo.
Rumpor et inuidia (quidni tandem omnia narrem?)
Membra superiecta cum tua ueste fouet.
225
Oscula cum uero coram non dura daretis,
Ante oculos posui pocula sumpta meos;
Lumina demitto, cum te tenet artius ille,
Crescit et inuito lentus in ore cibus.
Saepe dedi gemitus et te, lasciua, notaui
230
In gemitu risum non tenuisse meo;
Saepe mero uolui flammam compescere, at illa
Creuit et ebrietas ignis in igne fuit,
Multaque ne uideam, uersa ceruice recumbo,
Sed reuocas oculos protinus ipsa meos.
235
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa uidere
Sed dolor a facie maior abesse tua.
Qua licet et possum, luctor celare furorem,
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
Nec tibi uerba damus; sentis mea uulnera, sentis.
240
Atque utinam soli sint ea nota tibi!
A! quotiens lacrimis uenientibus ora reflexi,
Ne causam fletus quaereret ille mei.
A! quotiens aliquem narraui potus amorem,
Ad uultus referens singula uerba tuos,
245
Indiciumque mei ficto sub nomine feci!
Ille ego, si nescis, uerus amator eram.
Quin etiam, ut possem uerbis petulantius uti,
Non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
250
Atque oculis aditum nuda dedere meis,
Pectora uel puris niuibus uel lacte tuamque
Complexo matrem candidiora Ioue;
Dum stupeo uisis (nam pocula forte tenebam),
Tortilis a digitis excidit ansa meis.
255
Oscula si natae dederas, ego protinus illa
Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
Et modo cantabam ueteres resupinus amores,
Et modo per nutum signa tegenda dabam;
Et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum
260
Ausus sum blandis nuper adire sonis,
Quae mihi non aliud quam formidare locutae
Orantis medias deseruere preces.
Di facerent pretium magni certaminis esses,
Teque suo posset uictor habere toro,
265
Vt tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
Vt ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
Dum petit amplexus, Deianira, tuos;
Nostra per has leges audacia fortior isset,
270
Teque mei scires esse laboris opus.
Nunc mihi nil superest, nisi te, formosa, precari
Amplectique tuos, si patiare, pedes.
O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
O Ioue digna uiro, ni Ioue nata fores,
275
Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,
Aut hic Taenaria contegar exul humo.
Non mea sunt summa leuiter districta sagitta
Pectora; descendit uulnus ad ossa meum.
Hoc mihi (nam repeto) fore ut a caeleste sagitta
280
Figar, erat uerax uaticinata soror.
Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem.
Sic habeas faciles in tua uota deos!
Multa quidem subeunt, sed coram ut plura loquamur,
Excipe me lecto nocte silente tuo.
285
An pudet et metuis Venerem temerare maritam
Castaque legitimi fallere iura tori?
A! nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
Hanc faciem culpa posse carere putas?
Aut faciem mutes aut sis non dura necesse est;
290
Lis est cum forma magna pudicitiae.
Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
Haec tibi nempe patrem furta dedere Iouem.
Vix fieri, si sunt uires in semine auorum,
Et Iouis et Ledae filia, casta potes.
295
Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
Et tua sim, quaeso, crimina solus ego;
Nunc ea peccemus, quae corriget hora iugalis,
Si modo promisit non mihi uana Venus.
Sed tibi et hoc suadet rebus, non uoce maritus,
300
Neue sui furtis hospitis obstet, abest.
Non habuit tempus, quo Cresia regna uideret,
Aptius (o mira calliditate uirum!)
Cessit et "Idaei mando tibi, dixit iturus,
Curam pro nobis hospitis, uxor, agas."
305
Neclegis absentis, testor, mandata mariti;
Cura tibi non est hospitis ulla tui.
Huncine tu speras hominem sine pectore dotes
Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
Falleris; ignorat, nec si bona magna putaret,
310
Quae tenet, externo crederet illa uiro.
Vt te nec mea uox nec te meus incitet ardor,
Cogimur ipsius commoditate frui,
Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
Si tam securum tempus abibit iners.
315
Paene suis ad te manibus deducit amantem;
Vtere mandatis simplicitate uiri.
Sola iaces uiduo tam longa nocte cubili,
In uiduo iaceo solus et ipse toro:
Te mihi meque tibi communia gaudia iungant,
320
Candidior medio nox erit illa die.
Tunc ego iurabo quaeuis tibi numina meque
Astringam uerbis in sacra iura tuis;
Tunc ego, si non est fallax fiducia nostra,
Efficiam praesens ut mea regna petas.
325
Si pudet et metuis ne me uideare secuta,
Ipse reus sine te criminis huius ero.
Nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum;
Exemplo tangi non propiore potes.
Te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;
330
Quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troia classis adest armis instructa uirisque;
Iam facient celeres remus et aura uias.
Ibis Dardanias ingens regina per urbes,
Teque nouam credet uulgus adesse deam,
335
Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
Caesaque sanguineam uictima planget humum.
Dona pater fratresque et cum genetrice sorores
Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
Ei mihi! pars a me uix dicitur ulla futuri;
340
Plura feres quam quae littera nostra refert.
Nec tu rapta time ne nos fera bella sequantur,
Concitet et uires Graecia magna suas.
Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
Crede mihi, uanos res habet ista metus.
345
Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,
Et tuta a bello Bistonis ora fuit;
Phasida puppe noua uexit Pagasaeus Iason,
Laesa neque est Colcha Thessala terra manu;
Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
350
Nulla tamen Minos Cretas ad arma uocat.
Terror in his ipso maior solet esse periclo;
Quaeque timere licet pertimuisse pudet.
Finge tamen, si uis, ingens consurgere bellum;
Et mihi sunt uires, et mea tela nocent.
355
Nec minor est Asiae quam uestrae copia terrae;
Illa uiris diues, diues abundat equis.
Nec plus Atrides animi Menelaus habebit
Quam Paris, aut armis anteferendus erit.
Paene puer caesis abducta armenta recepi
360
Hostibus et causam nominis inde tuli;
Paene puer iuuenes uario certamine uici,
In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit.
Neue putes non me nisi comminus esse timendum,
Figitur in iusso nostra sagitta loco.
365
Non potes haec illi primae dare facta iuuentae;
Instruere Atriden non potes arte mea.
Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
Vnus is innumeri militis instar erit.
Quid ualeam nescis, et te mea robora fallunt;
370
Ignoras cui sis nupta futura uiro.
Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
Aut cedent Marti Dorica castra meo.
Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
Coniuge; certamen praemia magna mouent.
375
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
Nomen ab aeterna posteritate feres;
Spe modo non timida dis hinc egressa secundis
Exige cum plena munera pacta fide.