Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
Haemonis Haemonio Laodamia uiro.
Aulide te fama est uento retinente morari;
A me cum fugeres, hic ubi uentus erat?
5
Tum freta debuerant uestris obsistere remis;
Illud erat saeuis utile tempus aquis.
Oscula plura uiro mandataque plura dedissem,
Et sunt quae uolui dicere multa tibi.
Raptus es hinc praeceps, et qui tua uela uocaret,
10
Quem cuperent nautae, non ego, uentus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Soluor ab amplexu, Protesilae, tuo,
Linguaque mandantis uerba imperfecta reliquit;
Vix illud potui dicere triste "uale."
15
Incubuit Boreas abreptaque uela tetendit,
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare uirum, spectare iuuabat
Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Vt te non poteram, poteram tua uela uidere,
20
Vela diu uultus detinuere meos.
At postquam nec te nec uela fugacia uidi,
Et quod spectarem, nil nisi pontus erat,
Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exsanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.
25
Vix socer Iphiclus, uix me grandaeuus Acastus,
Vix mater gelida maesta refecit aqua;
Officium fecere pium, sed inutile nobis;
Indignor miserae non licuisse mori.
Vt rediit animus, pariter rediere dolores;
30
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est praebere capillos,
Nec libet aurata corpora ueste tegi.
Vt quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
Creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
35
Conueniunt matres Phylleides et mihi clamant:
"Indue regales, Laodamia, sinus."
Scilicet ipsa geram saturatas murice uestes,
Bella sub Iliacis moenibus ille geret;
Ipsa comas pectar, galea caput ille prematur;
40
Ipsa nouas uestes, dura uir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores
Dicar et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
Tam sis hostis iners quam malus hospes eras.
45
Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi uellem displicuisse tuam.
Tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
Ei mihi! quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen remouete sinistrum
50
Et sua det reduci uir meus arma Ioui.
Sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
More niuis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
55
Nec rapere ausurus, nisi si defendere posset,
Hospes erat; uires nouerat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
Quique suo Phrygias corpore ferret opes,
<>
60
<>
His ego te, uictam, consors Ledaea gemellis,
Suspicor; haec Danais posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo; Paris Hectora dixit
Ferrea sanguinea bella mouere manu.
65
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caueto;
Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi uitaris, alios uitare memento
Et multos illic Hectoras esse puta
Et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis:
70
"Parcere me iussit Laodamia sibi."
Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
Te quoque non ullum uulnus habente cadat.
Pugnet et aduersos tendat Menelaus in hostis;
Hostibus e mediis nupta petenda uiro est.
75
Causa tua est dispar; tu tantum uiuere pugna
Inque pios dominae posse redire sinus.
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Non est quem deceat nudo concurrere ferro;
80
Saeuaque in oppositos pectora ferre uiros;
Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare;
Bella gerant alii, Protesilaus amet.
Nunc fateor; uolui reuocare animusque ferebat;
Substitit auspicii lingua timore mali.
85
Cum foribus uelles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit;
Vt uidi, ingemui tacitoque in pectore dixi:
"Signa reuersuri sint, precor, ista uiri!"
Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis.
90
Fac meus in uentos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaum Troada tangat humum;
Infelix, quae prima uirum lugebit ademptum!
Di faciant ne tu strenuus esse uelis.
95
Inter mille rates tua sit millensima puppis
Iamque fatigatas ultima uerset aquas.
Hoc quoque praemoneo, de naue nouissimus exi.
Non est, quo properes, terra paterna tibi.
Cum uenies, remoque moue ueloque carinam
100
Inque tuo celerem litore siste gradum.
Siue latet Phoebus seu terris altior exstat,
Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte uenis,
Nocte tamen quam luce magis; nox grata puellis.
Quarum suppositus colla lacertus habet.
105
Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
Dum careo ueris, gaudia falsa iuuant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
Cur uenit a uobis multa querela latens?
Excutior somno simulacraque noctis adoro;
110
Nulla caret fumo Thessalis ara meo;
Tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
Vt solet affuso surgere flamma mero.
Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,
Languida laetitia soluar ab ipsa mea?
115
Quando erit ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiae referas splendida facta tuae?
Quae mihi dum referes, quamuis audire iuuabit,
Multa tamen capies oscula, multa dabis;
Semper in his apte narrantia uerba resistunt;
120
Promptior est dulci lingua refecta mora.
Sed cum Troia subit, subeunt uentique fretumque,
Spes bona sollicito uicta timore cadit.
Hoc quoque, quod uenti prohibent exire carinas,
Me mouet; inuitis ire paratis aquis.
125
Quis uelit in patriam uento prohibente reuerti?
A patria pelago uela uetante datis!
Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
Quo ruitis? uestras quisque redite domos.
Quo ruitis, Danai? uentos audite uetantis.
130
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
Dum licet, Inachiae uertite uela rates.
Sed quid ago? reuoco? reuocaminis omen abesto,
Blandaque compositas aura secundet aquas!
135
Troasin inuideo, quae si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit;
Ipsa suis manibus forti noua nupta marito
Imponet galeam Dardanaque arma dabit;
Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet
140
(Hoc genus officii dulce duobus erit).
Producetque uirum, dabit et mandata reuerti
Et dicet "referas ista fac arma Ioui!"
Ille ferens dominae mandata recentia secum
Pugnabit caute respicietque domum;
145
Exuet haec reduci clipeum galeamque resoluet
Excipietque suo corpora lassa sinu.
Nos sumus incertae, nos anxius omnia cogit,
Quae possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diuerso miles in orbe,
150
Quae referat uultus est mihi cera tuos;
Illi blanditias, illi tibi debita uerba
Dicimus, amplexus accipit illa meos.
Crede mihi, plus est quam quod uideatur, imago;
Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
155
Hanc specto teneoque sinu pro coniuge uero
Et, tamquam possit uerba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro
Perque pares animi coniugiique faces
Perque, quod ut uideam canis albere capillis,
160
Mox tutum possis ipse referre, caput,
Me tibi uenturam comitem, quocumque uocaris,
Siue- quod heu! timeo, siue superstes eris.
Vltima mandato claudetur epistula paruo.
Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.