At tibi Colchorum, memini, regina uacaui,
Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
Tunc, quae dispensant mortalia fata, sorores
Debuerant fusos euoluisse meos.
5
Tum potui Medea mori bene. Quidquid ab illo
Produxi uitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuuenalibus acta lacertis
Phrixeam petiit Pelias arbor ouem?
Cur umquam Colchi Magnetida uidimus Argon
10
Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?
Cur mihi plus aequo flaui placuere capilli
Et decor et linguae gratia ficta tuae?
Aut, semel in nostras quoniam noua puppis harenas
Venerat audacis attuleratque uiros,
15
Isset anhelatos non praemedicatus in ignes
Inmemor Aesonides aeraque adunca boum;
Semina iecisset, totidem quot seuerat [et] hostes,
Vt caderet cultu cultor ab ipse suo.
Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset!
20
Dempta forent capiti quam mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare uoluptas;
Hac fruar, haec de te gaudia sola feram.
Iussus inexpertam Colchos aduertere puppim
Intrasti patriae regna beata meae.
25
Hoc illic Medea fui noua nupta quod hic est;
Quam pater est illi, tam mihi diues erat;
Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille niuosa
Omne tenet, Ponti qua plaga laeua iacet.
Accipit hospitio iuuenes Aeeta Pelasgos,
30
Et premitis pictos, corpora Graia, toros.
Tunc ego te uidi; tunc coepi scire quis esses;
Illa fuit mentis prima ruina meae.
Et uidi et perii nec notis ignibus arsi,
Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
35
Et formosus eras et me mea fata trahebant;
Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti. Quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum
40
Insolito premeres uomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saeui,
Quorum terribilis spiritus ignis erat,
Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
Nigra per adflatus haec quoque facta suos;
45
Semina praeterea populos genitura iuberis
Spargere deuota lata per arua manu,
Qui peterent natis secum tua corpora telis;
Illa est agricolae messis iniqua suo;
Lumina custodis succumbere nescia somno
50
Vltimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
Mensaque purpureos deserit alta toros.
Quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
Et socer et magni nata Creontis erat?
55
Tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,
Et dixit tenui murmure lingua "uale."
Vt positum tetigi thalamo male saucia lectum,
Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;
Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
60
Ante meos oculos peruigil anguis erat.
Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
Mane erat et thalamo cara recepta soror
Disiectamque comas auersaque in ora iacentem
Inuenit et lacrimis omnia plena meis.
65
Orat opem Minyis. Petit altera, et altera habebat:
Aesonio iuueni, quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
Vix illuc radiis solis adire licet.
Sunt in eo (fuerant certe) delubra Dianae;
70
Aurea barbarica stat dea facta manu.
Noscis an exciderunt mecum loca? Venimus illuc;
Orsus es infido sic prior ore loqui:
"Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
Tradidit inque tua est uitaque morsque manu.
75
Perdere posse sat est, siquem iuuet ista potestas:
Sed tibi seruatus gloria maior ero.
Per mala nostra precor, quorum potes esse leuamen,
Per genus et numen cuncta uidentis aui,
Per triplicis uultus arcanaque sacra Dianae
80
Et si forte aequos gens habet ista deos,
O uirgo, miserere mei, miserere meorum;
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quodsi forte uirum non dedignare Pelasgum
(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?),
85
Spiritus ante meus tenues uanescet in auras
Quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo.
Conscia sit Iuno sacris praefecta maritis
Et dea, marmorea cuius in aede sumus."
Haec animum (et quota pars haec sunt?) mouere puellae
90
Simplicis et dextrae dextera iuncta meae.
Vidi etiam lacrimas (an et ars est fraudis in illis?);
Sic cito cum uerbis capta puella tuis.
Iungis et aeripedes inadusto corpore tauros
Et solidam iusso uomere findis humum.
95
Arua uenenatis pro semine dentibus imples;
Nascitur et gladios scutaque miles habet;
Ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
Cum uidi subitos arma tenere uiros,
Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
100
Inter se strictas conseruere manus.
Insopor ecce draco squamis crepitantibus horrens
Sibilat et torto pectore uerrit humum.
Dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx
Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
105
Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
Nunc tibi sum pauper, nunc tibi uisa nocens,
Flammea subduxi medicato lumina somno
Et tibi, quae raperes, uellera tuta dedi.
Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
112
Optima cum cara matre relicta soror;
111
Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
110
Munus, in exilio quodlibet esse, tuli.
113
At non te fugiens sine me, germane, reliqui;
Deficit hoc uno littera nostra loco;
115
Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra;
Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem?)
Credere me pelago, femina iamque nocens.
Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto
120
Tu fraudis poenas, credulitatis ego.
Complexos utinam Symplegades elisissent
Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis,
Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos
(Debuit ingratis Scylla nocere uiris),
125
Quaeque uomit totidem fluctus totidemque resorbet,
Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
Sospes ad Haemonias uictorque reuerteris urbes;
Ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Pellae natas pietate nocentes
130
Caesaque uirginea membra paterna manu?
[Vt culpent alii, tibi me laudare necesse est,
Pro quo sum totiens esse coacta nocens.]
Ausus es (o! iusto desunt sua uerba dolori),
Ausus es "Aesonia, dicere, cede domo."
135
Iussa domo cessi natis comitata duobus
Et, qui me sequitur semper, amore tui.
Vt subito nostras Hymen cantatus ad aures
Venit et accenso lampades igne micant
Tibiaque effundit socialia carmina uobis,
140
Ei mihi funerea flebiliora tuba,
Pertimui nec adhuc tantum scelus esse putabam;
Sed tamen in toto pectore frigus erat.
Turba ruunt et "Hymen" clamant "Hymenaee" frequenter;
Quo propior uox haec, hoc mihi peius erat.
145
Diuersi flebant serui lacrimasque tegebant
(Quis uellet tanti nuntius esse mali?);
Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuuabat,
Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
Cum minor e pueris casu studioue uidendi
150
Adstitit ad geminae limina prima foris:
"Huc mihi, mater, adi! pompam pater, inquit, Iason
Ducit et adiunctos aureus urget equos."
Protinus abscissa planxi mea pectora ueste
Tuta nec a digitis ora fuere meis.
155
Ire animus mediae suadebat in agmina turbae
Sertaque compositis demere rapta comis;
Vix me continui quin sic laniata capillos
Clamarem "meus est" iniceremque manus.
Laese pater, gaude; Colchi gaudete relicti;
160
Inferias umbrae fratris habete mei;
Deseror amissis regno patriaque domoque
Coniuge, qui nobis omnia solus erat.
Serpentis igitur potui taurosque furentes,
Vnum non potui perdomuisse, uirum;
165
Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
Non ualeo flammas effugere ipsa meas.
Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
Non mihi grata dies; noctes uigilantur amarae,
170
Et tener a misero pectore somnus abit;
Quae me non possum, potui sopire draconem;
Vtilior cuius quam mihi cura mea est.
Quos ego seruaui, paelex amplectitur artus
Et nostri fructus illa laboris habet.
175
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
Quaeris et infestis auribus apta loqui,
In faciem moresque meos noua crimina fingas.
Rideat et uitiis laeta sit illa meis;
Rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro.
180
Flebit et ardores uincet adusta meos.
Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque ueneni,
Hostis Medeae nullus inultus erit.
Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,
Nunc animis audi uerba minora meis.
185
Tam tibi sum supplex quam tu mihi saepe fuisti,
Nec moror ante tuos procubuisse pedes.
Si tibi sum uilis, communis respice natos:
Saeuiet in partus dira nouerca meos.
Et nimium similes tibi sunt et imagine tangor
190
Et quotiens uideo lumina nostra madent.
Per superos oro, per auitae lumina flammae,
Per meritum et natos, pignora nostra, duos,
Redde torum, pro quo tot res insana reliqui.
Adde fidem dictis auxiliumque refer.
195
Non ego te imploro contra taurosque uirosque,
Vtque tua serpens uicta quiescat ope.
Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
Cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? Campo numerauimus illo
200
Qui tibi laturo uellus arandus erat;
Arduus ille aries uillo spectabilis auro
Dos mea, quam, dicam si tibi "redde", neges.
Dos mea tu sospes, dos est mea Graia iuuentus.
I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes.
205
Quod uiuis, quod habes nuptam socerumque potentis,
Hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
Quos equidem actutum ... Sed quid praedicere poenam
Attinet? Ingentis parturit ira minas.
Quo feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit;
210
Et piget infido consuluisse uiro.
Viderit ista deus, qui nunc mea pectora uersat.
Nescio quid certe mens mea maius agit.