Ouidius epistulae heroides 11

Altre sezioni


<>

      <>

Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris,

      Oblitus a dominae caede libellus erit.

5

Dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum,

      Et iacet in gremio charta soluta meo.

Haec est Aeolidos fratri scribentis imago;

      Sic uideor duro posse placere patri.

Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset

10

      Auctorisque oculis exigeretur opus.

Vt ferus est multoque suis truculentior Euris,

      Spectasset siccis uulnera nostra genis.

Scilicet est aliquid cum saeuis uiuere uentis;

      Ingenio populi conuenit ille sui.

15

Ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni

      Imperat et pinnis, Eure proterue, tuis;

Imperat heu! uentis, tumidae non imperat irae,

      Possidet et uitiis regna minora suis.

Quid iuuat admotam per auorum nomina caelo

20

      Inter cognatos posse referre Iouem?

Num minus infestum, funebria munera, ferrum

      Feminea teneo, non mea tela, manu?

O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,

      Venisset leto serior hora meo!

25

Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,

      Et tibi, non debet quod soror esse, fui?

Ipsa quoque incalui qualemque audire solebam,

      Nescio quem sensi corde tepente deum.

Fugerat ore color, macies adduxerat artus,

30

      Sumebant minimos ora coacta cibos;

Nec somni faciles et nox erat annua nobis,

      Et gemitum nullo laesa dolore dabam;

Nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam

      Nec noram quid amans esset; at illud erat.

35

Prima malum nutrix animo praesensit anili,

      Prima mihi nutrix "Aeoli, dixit, amas."

Erubui gremioque pudor deiecit ocellos;

      Haec satis in tacita signa fatentis erant.

Iamque tumescebant uitiati pondera uentris

40

      Aegraque furtiuum membra grauabat onus.

Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix

      Attulit audaci supposuitque manu,

Vt penitus nostris (hoc te celauimus unum)

      Visceribus crescens excuteretur onus!

45

A! nimium uiuax admotis restitit infans

      Artibus et tecto tutus ab hoste fuit.

Iam nouiens erat orta soror pulcherrima Phoebi.

      Denaque luciferos Luna mouebat equos.

Nescia quae faceret subitos mihi causa dolores.

50

      Et rudis ad partus et noua miles eram;

Nec tenui uocem. "Quid" ait "tua crimina prodis?"

      Oraque clamantis conscia pressit anus.

Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,

      Sed timor et nutrix et pudor ipse uetant.

55

Contineo gemitus elapsaque uerba reprendo

      Et cogor lacrimas combibere ipsa meas.

Mors erat ante oculos et opem Lucina negabat

      Et graue, si moriar, mors quoque crimen erat,

Cum super incumbens scissa tunicaque comaque

60

      Pressa refouisti pectora nostra tuis

Et mihi: "Viue, soror, soror o carissima," aisti,

      "Viue nec unius corpore perde duos!

Spes bona det uires; fratri es nam nupta futura;

      Illius, de quo mater, et uxor eris."

65

Mortua, crede mihi, tamen ad tua uerba reuixi,

      Et positum est uteri crimen onusque mei.

Quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;

      Crimina sunt oculis surripienda patris.

Frugibus infantem ramisque albentis oliuae

70

      Et leuibus uittis sedula celat anus

Fictaque sacra facit dicitque precantia uerba;

      Dat populus sacris, dat pater ipse uiam.

Iam prope limen erat; patrias uagitus ad auris

      Venit et indicio proditur ille suo.

75

Eripit infantem mentitaque sacra reuelat

      Aeolus; insana regia uoce sonat.

Vt mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura

      Vt quatitur tepido fraxinus acta noto,

Sic mea uibrari pallentia membra uideres;

80

      Quassus ab imposito corpore lectus erat.

Irruit et nostrum uulgat clamore pudorem

      Et uix a misero continet ore manus;

Ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi;

      Torpuerat gelido lingua retenta metu.

85

Iamque dari paruum canibusque auibusque nepotem

      Iusserat in solis destituique locis.

Vagitus dedit ille miser (sensisse putares)

      Quaque suum poterat uoce rogabat auum.

Quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse

90

      (Nam potes ex animo colligere ipse tuo),

Cum mea me coram siluas inimicus in altas

      Viscera montanis ferret edenda lupis?

Exierat thalamo; tunc demum pectora plangi

      Contigit inque meas unguibus ire genas.

95

Interea patrius uultu maerente satelles

      Venit et indignos edidit ore sonos:

"Aeolus hunc ensem mittit tibi (tradidit ensem)

      Et iubet ex merito scire quid iste uelit."

Scimus et utemur uiolento fortiter ense;

100

      Pectoribus condam dona paterna meis.

His mea muneribus, genitor, conubia donas?

      Hac tua dote, pater, filia diues erit!

Tolle procul de caede faces, Hymenaee, maritas

      Et fuge turbato tecta nefanda pede.

105

Ferte faces in me, quas fertis, Erinyes atrae,

      Et meus ex isto luceat igne rogus.

Nubite felices Parca meliore sorores,

      Amissae memores sed tamen este mei.

Quid puer admisit tam paucis editus horis?

110

      Quo laesit facto uix bene natus auum?

Si potuit meruisse necem, meruisse putetur.

      A! miser admisso plectitur ille meo.

Nate, dolor matris, rapidarum praeda ferarum,

      Ei mihi! natali dilacerate tuo,

115

Nate, parum fausti miserabile pignus amoris,

      Haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit.

Non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis,

      In tua non tonsas ferre sepulcra comas,

Non super incubui, non oscula frigida carpsi.

120

      Diripiunt auidae uiscera nostra ferae.

Ipsa quoque infantis cum uulnere prosequar umbras

      Nec mater fuero dicta nec orba diu.

Tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,

      Sparsa, precor, nati collige membra tui

125

Et refer ad matrem socioque impone sepulcro,

      Vrnaque nos habeat quamlibet arta duos.

Viue memor nostri lacrimasque in uulnere funde

      Neue reformida corpus amantis amans;

Tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis

130

      Perfer; mandatum persequar ipsa patris.