Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris;
Victorem uictae succubuisse queror.
Fama Pelasgiadas subito peruenit in urbes
Decolor et factis infitianda tuis,
5
Quem numquam Iuno seriesque immensa laborum
Fregerit, huic Iolen imposuisse iugum.
Hoc uelit Eurystheus, uelit hoc germana Tonantis,
Laetaque sit uitae labe nouerca tuae,
At non ille uelit, cui nox (sic creditur) una
10
Non tanti ut tantus conciperere fuit.
Plus tibi quam Iuno nocuit Venus; illa premendo
Sustulit, haec humili sub pede colla tenet.
Respice uindicibus pacatum uiribus orbem,
Qua latam Nereus caerulus ambit humum;
15
Se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent;
Implesti meritis solis utramque domum;
Quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti;
Hercule supposito sidera fulsit Atlans.
Quid nisi notitia est misero quaesita pudori,
20
Si maculas stupri facta priora nota?
Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Cum tener in cunis iam Ioue dignus eras?
Coepisti melius quam desinis; ultima primis
Cedunt; dissimiles hic uir et ille puer.
25
Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis,
Non potuit Iuno uincere, uincit Amor.
At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor
Sitque socer rapidis qui tonat altus equis.
Quam male inaequales ueniunt ad aratra iuuenci,
30
Tam premitur magno coniuge nupta minor;
<>
<>
Vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes
Monstraque terribiles persequiturque feras;
35
Ipsa domo uidua uotis operata pudicis
Torqueor, infesto ne uir ab hoste cadat;
Inter serpentes aprosque auidosque leones
Iactor et hausuros terna per ora canes.
Me pecudum fibrae simulacraque inania somni
40
Omniaque arcana nocte petita mouent.
Aucupor infelix incertae murmura famae,
Speque timor dubia spesque timore cadit.
Mater abest queriturque deo placuisse potenti,
Nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest;
45
Arbiter Eurystheus irae Iunonis iniquae
Sentitur nobis iraque longa deae.
Haec mihi ferre parum. peregrinos addis amores
Et mater de te quaelibet esse potest.
Non ego Partheniis temeratam uallibus Augen,
50
Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos;
Non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores,
Quarum de populo nulla relicta tibi est;
Vna, recens crimen, referetur adultera nobis,
Vnde ego sum Lydo facta nouerca Lamo.
55
Maeandros, terris totiens errator in isdem,
Qui lassas in se saepe retorquet aquas,
Vidit in Herculeo suspensa monilia collo,
Illo, cui caelum sarcina parua fuit.
Non puduit fortis auro cohibere lacertos,
60
Et solidis gemmas opposuisse toris.
Nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
Edidit, unde umerus tegmina laeuus habet!
Ausus es hirsutos mitra redimire capillos.
Aptior Herculeae populus alba comae.
65
Nec te Maeonia lasciuae more puellae
Incingi zona dedecuisse putes?
Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humana qui dape pauit equas?
Si te uidisset cultu Busiris in isto,
70
Sic uictor uicto nempe pudendus eras.
Detrahat Antaeus duro redimicula collo,
Ne pigeat molli succubuise uiro.
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Diceris et dominae pertimuisse minas.
75
Non fugis, Alcide, uictricem mille laborum
Rasilibus calathis supposuisse manum
Crassaque robusto deducis pollice fila
Aequaque formosae pensa rependis erae!
A! quotiens, digitis dum torques stamina duris,
80
Praeualidae fusos comminuere manus!
<>
Ante pedes dominae pertimuisse minas.
<>
Factaque narrabas dissimulanda tibi,
85
Scilicet immanes elisis faucibus hydros
Infantem caudis inuoluisse manum,
Vt Tegeaeus aper cupressifero Erymantho
Incubet et uasto pondere laedat humum.
Non tibi Threiciis affixa penatibus ora,
90
Non hominum pingues caede tacentur equae
Prodigiumque triplex, armenti diues Hiberi
Geryones, quamuis in tribus unus erat,
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos implicitis angue minante comis,
95
Quaeque redundabat fecundo uulnere serpens
Fertilis et damnis diues ab ipsa suis,
Quique inter laeuumque latus laeuumque lacertum
Praegraue compressa fauce pependit onus,
Et male confisum pedibus formaque bimembri
100
Pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
Se quoque nympha tuis ornauit Iardanis armis
Et tulit e capto nota tropaea uiro.
105
I nunc, tolle animos et fortia gesta recense;
Quom tu non esses, iure uir illa fuit.
Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
Quam quos uicisti, uincere maius erat.
Illi procedit rerum mensura tuarum;
110
Cede bonis, heres laudis amica tuae.
O pudor! hirsuti costis exuta leonis
Aspera texerunt uellera molle latus.
Falleris et nescis; non sunt spolia illa leonis,
Sed tua, tuque feri uictor es, illa tui.
115
Femina tela tulit Lernaeis atra uenenis,
Ferre grauem lana uix satis apta colum,
Instruxitque manum claua domitrice ferarum
Vidit et in speculo coniugis arma sui.
Haec tamen audieram; licuit non credere famae.
120
En uenit ad uisus mollis ab aure dolor.
Ante meos oculos adducitur aduena paelex,
Nec mihi, quae patior, dissimulare licet.
Non sinis auerti; mediam captiua per urbem
Inuitis oculis aspicienda uenit,
125
Nec uenit incultis captarum more capillis,
Fortunam uultu fassa iacente suam;
Ingreditur late lato spectabilis auro,
Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras;
Dat uultum populo sublimis, ut Hercule uicto
130
Oechaliam uiuo stare parente putes.
Forsitan et pulsa Aetolide Deianira
Nomine deposito paelicis uxor erit
Eurytidosque Ioles atque insani Alcidae
Turpia famosus corpora iunget Hymen.
135
Mens fugit admonitu frigusque perambulat artus
Et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti;
Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
Cornua flens legit ripis Achelous in udis
140
Truncaque limosa tempora mersit aqua;
Semiuir occubuit in lotifero Eueno
Nessus, et infecit sanguis equinus aquas.
Sed quid ego haec refero? scribenti nuntia uenit
Fama, uirum tunicae tabe perire meae.
145
Ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem?
Impia quid dubitas Deianira mori?
An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,
Tu sceleris tanti causa superstes eris?
Ecquid adhuc habeo facti cur Herculis uxor
150
Credar? coniugii mors mea pignus erit!
Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia quid dubitas Deianira mori?
Heu deuota domus! solio sedet Agrios alto,
Oenea desertum nuda senecta premit;
155
Exulat ignotis Tydeus germanus in oris;
Alter fatali uiuus in igne fuit;
Exegit ferrum sua per praecordia mater.
Impia quid dubitas Deianira mori?
Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,
160
Ne uidear fatis insidiata tuis.
Nessus, ut est auidum percussus arundine pectus,
"Hic" dixit "uires sanguis amoris habet."
Illita Nesseo misi tibi texta ueneno.
Impia quid dubitas Deianira mori?
165
Iamque uale, seniorque pater germanaque Gorge
Et patria et patriae frater adempte tuae,
Et tu lux oculis hodierna nouissima nostris
Virque (sed o possis!) et puer Hylle, uale.