[Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
Quae legis, a nobis ultima uerba legis.]
Sic ubi fata uocant, udis abiectus in herbis
Ad uada Maeandri concinit albus olor.
5
Nec quia te nostra sperem prece posse moueri,
Adloquor (aduerso mouimus ista deo),
Sed merita et famam corpusque animumque pudicum
Cum male perdiderim, perdere uerba leue est.
Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon,
10
Atque idem uenti uela fidemque ferent?
Certus es, Aenea, cum foedere soluere naues
Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
Nec noua Carthago, nec te crescentia tangunt
Moenia nec sceptro tradita summa tuo?
15
Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
Altera, quaesita est altera terra tibi.
Vt terram inuenias, quis eam tibi tradet habendam?
Quis sua non notis arua tenenda dabit?
Alter amor tibi restat? habenda est altera Dido?
20
Quamque iterum fallas, altera danda fides?
Quando erit ut condas instar Carthaginis urbem
Et uideas populos altus ab arce tuos?
Omnia si ueniant nec di tua uota morentur,
Vnde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
25
Vror, ut inducto ceratae sulpure taedae;
Aenean animo noxque diesque refert.
Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus
Et quo, si non sim stulta, carere uelim.
Non tamen Aenean, quamuis male cogitat, odi,
30
Sed queror infidum questaque peius amo.
Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
Frater Amor! Castris militet ille tuis
Atque ego quem coepi (neque enim dedignor) amare,
Materiam curae praebeat ille meae.
35
Fallor et ista mihi falso iactatur imago;
Matris ab ingenio dissidet ille suae.
Te lapis et montes innataque rupibus altis
Robora, te saeuae progenuere ferae,
Aut mare, quale uides agitari nunc quoque uentis,
40
Quo tamen aduersis fluctibus ire paras.
Quo fugis? obstat hiemps. Hiemis mihi gratia prosit.
Adspice ut euersas concitet Eurus aquas.
Quod tibi malueram, sine me debere procellis;
Iustior est animo uentus et unda tuo.
45
Non ego sum tanti (quamuis merearis, inique)
Vt pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia et constantia magno,
Si, dum me careas, est tibi uile mori.
Iam uenti ponent strataque aequaliter unda
50
Caeruleis Triton per mare curret equis.
Tu quoque cum uentis utinam mutabilis esses!
Et, nisi duritia robora uincis, eris.
Quid, si nescires insana quid aequora possunt?
Expertae totiens tam male credis aquae!
55
Vt, pelago suadente etiam, retinacula soluas,
Multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec uiolasse fidem temptantibus aequora prodest;
Perfidiae poenas exigit ille locus,
Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum
60
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam, timeo, noceamue nocenti,
Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
Viue, precor; sic te melius quam funere perdam;
Tu potius leti causa ferere mei.
65
Finge, age, te rapido (nullum sit in omine pondus)
Turbine deprendi; quid tibi mentis erit?
Protinus occurrent falsae periuria linguae
Et Phrygia Dido fraude coacta mori;
Coniugis ante oculos deceptae stabit imago
70
Tristis et effusis sanguinulenta comis.
Quicquid id est, totum merui; concedite, dicas,
Quaeque cadent, in te fulmina missa putes.
Da breue saeuitiae spatium pelagique tuaeque;
Grande morae pretium tuta futura uia est.
75
Nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo.
Te satis est titulum mortis habere meae.
Quid puer Ascanius, quid commeruere Penates?
Ignibus ereptos obruet unda deos?
Sed neque fers tecum, nec quae mihi perfide, iactas,
80
Presserunt umeros sacra paterque tuos.
Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
Incipit a nobis primaque plector ego.
Si quaeras ubi sit formosi mater Iuli,
Occidit a duro sola relicta uiro.
85
Haec mihi narraras; haec me mouere. Merentem
Vre; minor culpa poena futura mea est.
Nec mihi mens dubia est quin te tua numina damnent;
Per mare, per terras septima iactat hiemps.
Fluctibus eiectum tuta statione recepi
90
Vixque bene audito nomine regna dedi.
His tamen officiis utinam contenta fuissem,
Et mihi concubitus fama sepulta foret!
Illa dies nocuit, qua nos decliue sub antrum
Caeruleus subitis compulit imber aquis.
95
Audieram uocem; nymphas ululasse putaui;
Eumenides fatis signa dedere meis.
Exige, laese pudor, poenam et uiolate Sychaeeu
Ad quem, me miseram, plena pudoris eo.
Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus
100
(Oppositae frondes uelleraque alba tegunt);
Hinc ego me sensi noto quater ore citari;
Ipse sono tenui dixit: "Elissa, ueni."
Nulla mora est, uenio, uenio tibi dedita coniunx;
Sum tamen admissi tarda pudore mei.
105
Da ueniam culpae; decepit idoneus auctor;
Inuidiam noxae detrahit ille meae.
Diua parens seniorque pater, pia sarcina nati,
Spem mihi mansuri rite dedere uiri;
Si fuit errandum, causas habet error honestas;
110
Adde fidem, nulla parte pigendus erit.
Durat in extremum uitaeque nouissima nostrae
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.
Occidit Herceas coniunx mactatus ad aras,
Et sceleris tanti praemia frater habet.
115
Exul agor cineresque uiri patriamque relinquo
Et feror in duras hoste sequente uias.
Adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque
Quod tibi donaui, perfide, litus emo;
Vrbem constitui lateque patentia fixi
120
Moenia finitimis inuidiosa locis.
Bella tument; bellis peregrina et femina temptor,
Vixque rudis portas urbis et arma paro;
Mille procis placui, qui in me coiere querentes
Nescio quem thalamis praeposuisse suis.
125
Quid dubitas uinctam Gaetulo tradere Iarbae?
Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.
Est etiam frater, cuius manus impia poscit
Respergi nostro, sparsa cruore uiri.
Pone deos et quae tangendo sacra profanas.
130
Non bene caelestis impia dextra colit;
Si tu cultor eras elapsis igne futurus,
Paenitet elapsos ignibus esse deos.
Forsitan et grauidam Dido, scelerate, relinquas,
Parsque tui lateat corpore clausa meo.
135
Accedet fatis matris miserabilis infans
Et nondum nati funeris auctor eris,
Cumque parente sua frater morietur Iuli,
Poenaque conexos auferet una duos.
Sed iubet ire deus. Vellem uetuisset adire
140
Punica nec Teucris pressa fuisset humus.
Hoc duce nempe deo uentis agitaris iniquis
Et teris in rabido tempora longa freto?
Pergama uix tanto tibi erant repetenda labore,
Hectore si uiuo quanta fuere forent.
145
Non patrium Simoenta petis, sed Thybridas undas;
Nempe ut peruenias quo cupis, hospes eris,
Vtque latet uitatque tuas abstrusa carinas,
Vix tibi continget terra petita seni.
Hos potius populos in dotem, ambage remissa,
150
Accipe et aduectas Pygmalionis opes;
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem
Resque loco regis sceptraque sacra tene.
Si tibi mens auida est belli, si quaerit Iulus
Vnde suo partus Marte triumphus eat,
155
Quem superet, ne quid desit, praebebimus hostem;
Hic pacis leges, hic locus arma capit.
Tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,
Perque fugae comites, Dardana sacra, deos,
(Sic superent quoscumque tua de gente reportas,
160
Mars ferus et damni sit modus ille tui,
Ascaniusque suos feliciter impleat annos,
Et senis Anchisae molliter ossa cubent!)
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam.
Quod crimen dicis praeter amasse meum?
165
Non ego sum Phthia magnisque oriunda Mycenis
Nec steterunt in te uirque paterque meus.
Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
Dum tua sit, Dido quodlibet esse feret.
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
170
Temporibus certis dantque negantque uiam;
Cum dabit aura uiam, praebebis carbasa uentis;
Nunc leuis eiectam continet alga ratem.
Tempus ut obseruem, manda mihi; serius ibis,
Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
175
Et socii requiem poscunt, laniataque classis
Postulat exiguas semirefecta moras.
Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
Pro spe coniugii tempora parua peto;
Dum freta mitescant et amorem temperet usus
180
Fortiter ediscam tristia posse pati.
Si minus, est animus nobis effundere uitam;
In me crudelis non potes esse diu.
Adspicias utinam quae sit scribentis imago;
Scribimus, et gremio Troicus ensis adest,
185
Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,
Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
Quam bene conueniunt fato tua munera nostro!
Instruis impensa nostra sepulcra breui.
Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;
190
Ille locus saeui uulnus amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,
Iam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei;
Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:
195
"Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;
Ipsa sua Dido concidit usa manu."
12
Accipe, ... legis E codd. recc.