Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
Vltra promissum tempus abesse queror.
Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
Litoribus nostris ancora pacta tua est.
5
Luna quater latuit, toto quater orbe recreuit,
Nec uehit Actaeas Sithonis unda rates.
Tempora si numeres quae nos numeramus amantes,
Non uenit ante suam nostra querela diem.
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
10
Credimus. inuita nunc et amante nocent.
Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putaui
Alba procellosos uela referre notos;
Thesea deuoui, quia te dimittere nollet;
Nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
15
Interdum timui ne, dum uada tendis ad Hebri,
Mersa foret cana naufraga puppis aqua.
Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, ualeres,
Cum prece turicremis sum uenerata sacris;
Saepe, uidens uentos caelo pelagoque lauentes,
20
Ipsa mihi dixi: "si ualet ille, uenit."
Denique fidus amor quidquid properantibus obstat
Finxit et ad causas ingeniosa fui.
At tu lentus abes, nec te iurata reducunt
Numina, nec nostro motus amore redis.
25
Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti;
Vela queror reditu, uerba carere fide.
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui?
Crimine te potui demeruisse meo.
Vnum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi,
30
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
Iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae,
Quique erat in falso plurimus ore deus?
Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
Qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
35
Per mare, quod totum uentis agitatur et undis,
Per quod saepe ieras, per quod iturus eras,
Perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et ille est,
Concita qui uentis aequora mulcet, auum,
Per Venerem nimiumque mihi facientia tela,
40
Altera tela arcus, altera tela faces,
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
Et per taediferae mystica sacra deae.
Si de tot laesis sua numina quisque deorum
Vindicet, in poenas non satis unus eris.
45
At laceras etiam puppes furiosa refeci,
Vt, qua desererer, firma carina foret,
Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires.
Heu! patior telis uulnera facta meis!
Credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis,
50
Credidimus generi nominibusque tuis,
Credidimus lacrimis; an et hae simulare docentur
Hae quoque habent artes quaque iubentur eunt?
Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
Parte satis potui qualibet inde capi.
55
Nec moueor quod te iuui portuque locoque.
Debuit haec meriti summa fuisse mei.
Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
Paenitet et lateri conseruisse latus.
Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
60
Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
Speraui melius, quia me meruisse putaui;
Quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit.
Fallere credentem non est operosa puellam
Gloria; simplicitas digna fauore fuit.
65
Sum decepta tuis et amans et femina uerbis;
Di faciant laudis summa sit ista tuae.
Inter et Aegidas media statuaris in urbe,
Magnificus titulis stet pater ante suis.
Cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes
70
Et Sinis et tauri mixtaque forma uiri
Et domitae bello Thebae fusique bimembres
Et pulsata nigri regia caeca dei,
Hoc tua post illos titulo signetur imago:
"Hic est, cuius amans hospita capta dolo est."
75
De tanta rerum turba factisque parentis
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo;
Quod solum excusat, solum miraris in illo;
Heredem patriae, perfide, fraudis agis.
Illa (nec inuideo) fruitur meliore marito
80
Inque capistratis tigribus alta sedet.
At mea despecti fugiunt conubia Thraces,
Quod ferar externum praeposuisse meis.
Atque aliquis "iam nunc doctas eat" inquit "Athenas;
Armiferam Thracen qui regat, alter erit."
85
Exitus acta probat? careat successibus, opto,
Quisquis ab euentu facta notanda putat.
At si nostra tuo spumescant aequora remo
Iam mihi, iam dicar consuluisse meis.
Sed neque consului, nec te mea regia tanget
90
Fessaque Bistonia membra lauabis aqua.
Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
Cum premeret portus classis itura meos.
Ausus es amplecti colloque infusus amantis
Oscula per longas iungere pressa moras
95
Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
Quodque foret uelis aura secunda queri
Et mihi discedens suprema dicere uoce:
"Phylli, face exspectes Demophoonta tuum."
Exspectem, qui me numquam uisurus abisti?
100
Exspectem pelago uela negante tamen?
Et tamen exspecto. redeas modo serus amanti,
Vt tua sit solo tempore lapsa fides.
Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
Forsitan et, nobis qui male fauit, Amor
105
Vtque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.
Ei mihi, si quae sim Phyllis et unde rogas,
Quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threicios portus hospitiumque dedi,
Cuius opes auxere meae, cui diues egenti
110
Munera multa dedi, multa datura fui,
Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
Nomine femineo uix satis apta regi,
Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
115
Cui mea uirginitas auibus libata sinistris
Castaque fallaci zona recincta manu.
Pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis
Et cecinit maestum deuia carmen auis.
Affuit Allecto breuibus torquata colubris,
120
Suntque sepulcrali lumina mota face.
Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
Quaque patent oculis aequora lata meis,
Siue die laxatur humus, seu frigida lucent
Sidera, prospicio quis freta uentus agat,
125
Et quaecumque procul uenientia lintea uidi,
Protinus illa meos auguror esse deos.
In freta procurro, uix me retinentibus undis,
Mobile qua primas porrigit aequor aquas.
Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto:
130
Linquor et ancillis excipienda cado.
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
Vltima praerupta cornua mole rigent;
Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas
Mens fuit, et, quoniam fallere pergis, erit.
135
Ad tua me fluctus proiectam litora portent
Occurramque oculis intumulata tuis.
Duritia ferrum ut superes adamantaque teque:
"Non tibi sic" dices "Phylli, sequendus eram."
Saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta
140
Traiectam gladio morte perire iuuat;
Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
Praebuerunt, laqueis implicuisse iuuat.
Stat nece matura tenerum pensare pudorem;
In necis electu parua futura mora est.
145
Inscribere meo causa inuidiosa sepulcro;
Aut hoc aut simili carmine notus eris:
"Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem
Ille necis causam praebuit, ipsa manum."