Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:
"Bella mihi, uideo, bella parantur" ait.
"Parce tuum uatem sceleris damnare, Cupido,
Tradita qui toties te duce signa tuli.
5
Non ego Tydides, a quo tua saucia mater
In liquidum rediit aethera Martis equis.
Saepe tepent alii iuuenes; ego semper amaui,
Et si, quid faciam nunc quoque, quaeris, amo.
Quin etiam docui qua possis arte parari,
10
Et, quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,
Nec noua praeteritum Musa retexit opus.
Si quis amat quod amare iuuat, feliciter ardens
Gaudeat et uento nauiget ille suo;
15
At si quis male fert indignae regna puellae,
Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.
Cur aliquis laqueo collum nodatus amator
A trabe sublimi triste pependit onus?
Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?
20
Inuidiam caedis pacis amator habes.
Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,
Desinat, et nulli funeris auctor eris.
Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:
Lude; decent annos mollia regna tuos.
25
Nam poteras uti nudis ad bella sagittis,
Sed tua mortifero sanguine tela carent.
Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta
Et uictor multa caede cruentus eat;
Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes
30
Et quarum uitio nulla fit orba parens:
Effice, nocturna frangatur ianua rixa
Et tegat ornatas multa corona fores;
Fac coeant furtim iuuenes timidaeque puellae
Verbaque dent cauto qualibet arte uiro,
35
Et modo blanditias rigido, modo iurgia, posti
Dicat et exclusus flebile cantet amans.
His lacrimis contentus eris sine crimine mortis:
Non tua fax auidos digna subire rogos."
Haec ego; mouit Amor gemmatas aureus alas
40
Et mihi "propositum perfice" dixit "opus."
Ad mea, decepti iuuenes, praecepta uenite,
Quos suus ex omni parte fefellit amor.
Discite sanari per quem didicistis amare;
Vna manus uobis uulnus opemque feret.
45
Terra salutares herbas eademque nocentes
Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est;
Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,
Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.
Sed quaecumque uiris, uobis quoque dicta, puellae,
50
Credite: diuersis partibus arma damus.
E quibus ad uestros si quid non pertinet usus,
At tamen exemplo multa docere potest.
Vtile propositum est saeuas exstinguere flammas
Nec seruum uitii pectus habere sui.
55
Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro,
Et per quod nouies, saepius isset iter.
Nec moriens Dido summa uidisset ab arce
Dardanias uento uela dedisse rates,
Nec dolor armasset contra sua uiscera matrem,
60
Quae socii damno sanguinis ulta uirumst.
Arte mea Tereus, quamuis Philomela placeret,
Per facinus fieri non meruisset auis.
Da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem;
Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.
65
Redde Parin nobis, Helenen Menelaus habebit
Nec manibus Danais Pergama uicta cadent.
Impia si nostros legisset Scylla libellos,
Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.
Me duce damnosas, homines, compescite curas,
70
Rectaque cum sociis me duce nauis eat.
Naso legendus erat tum cum didicistis amare;
Idem nunc uobis Naso legendus erit.
Publicus assertor dominis suppressa leuabo
Pectora: uindictae quisque fauete suae.
75
Te precor incipiens; adsit tua laurea nobis,
Carminis et medicae Phoebe repertor opis;
Tu pariter uati, pariter succurre medenti:
Vtraque tutelae subdita cura tuaest.
Dum licet et modici tangunt praecordia motus,
80
Si piget, in primo limine siste pedem:
Opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi
Et tuus incipiens ire resistat equus.
Nam mora dat uires: teneras mora percoquit uuas
Et ualidas segetes, quae fuit herba, facit.
85
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primum tempore, uirga fuit;
Tum poterat manibus summa tellure reuelli;
Nunc stat in immensum uiribus aucta suis.
Quale sit id quod amas, celeri circumspice mente,
90
Et tua laesuro subtrahe colla iugo.
Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas conualuere moras.
Sed propera nec te uenturas differ in horas:
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
95
Verba dat omnis amor reperitque alimenta morando;
Optima uindictae proxima quaeque dies.
Flumina pauca uides de magnis fontibus orta;
Plurima collectis multiplicantur aquis.
Si cito sensisses quantum peccare parares,
100
Non tegeres uultus cortice, Myrrha, tuos.
Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, uulnus
Dilatum longae damna tulisse morae.
Sed, quia delectat Veneris decerpere fructum,
Dicimus assidue "cras quoque fiet idem."
105
Interea tacitae serpunt in uiscera flammae
Et mala radices altius arbor agit.
Si tamen auxilii perierunt tempora primi
Et uetus in capto pectore sedit amor,
Maius opus superest; sed non, quia serior aegro
110
Aduocor, ille mihi destituendus erit.
Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros
Certa debuerat praesecuisse manu;
Post tamen hic multos sanatus creditur annos
Supremam bellis imposuisse manum.
115
Qui modo nascentis properabam pellere morbos,
Admoueo tardam nunc tibi lentus opem.
Aut noua, si possis, sedare incendia temptes
Aut ubi per uires procubuere suas.
Dum furor in cursu est, currenti cede furori:
120
Difficiles aditus impetus omnis habet.
Stultus, ab obliquo, qui, cum descendere possit,
Pugnat in aduersas ire natator aquas.
Impatiens animus nec adhuc tractabilis arte
Respuit atque odio uerba monentis habet.
125
Aggrediar melius tum cum sua uulnera tangi
Iam sinet et ueris uocibus aptus erit.
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere uetet? non hoc illa monenda loco est;
Cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum,
130
Ille dolor uerbis emoderandus erit.
Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt
Et data non apto tempore uina nocent.
Quin etiam accendas uitia irritesque uetando,
Temporibus si non aggrediare suis.
135
Ergo ubi uisus eris nostrae medicabilis arti,
Fac monitis fugias otia prima meis.
Haec ut ames faciunt; haec, ut fecere, tuentur;
Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus
140
Contemptaeque iacent et sine luce faces.
Quam platanus uino gaudet, quam populus unda
Et quam limosa canna palustris humo,
Tam Venus otia amat: qui finem quaeris amoris,
(Cedit amor rebus) res age, tutus eris.
145
Languor et immodici sub nullo uindice somni
Aleaque et multo tempora quassa mero
Eripiunt omnes animo sine uulnere neruos;
Affluit incautis insidiosus Amor.
Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes:
150
Da uacuae menti, quo teneatur, opus.
Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici:
Vade per urbanae splendida castra togae.
Vel tu sanguinei iuuenalia munera Martis
Suscipe: deliciae iam tibi terga dabunt.
155
Ecce fugax Parthus, magni noua causa triumphi,
Iam uidet in campis Caesaris arma suis.
Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas
Et refer ad patrios bina tropaea deos.
Vt semel Aetola Venus est a cuspide laesa,
160
Mandat amatori bella gerenda suo.
Quaeritis, Aegisthus quare sit factus adulter?
In promptu causa est: desidiosus erat.
Pugnabant alii tardis apud Ilion armis;
Transtulerat uires Graecia tota suas.
165
Siue operam bellis uellet dare, nulla gerebat,
Siue foro, uacuum litibus Argos erat.
Quod potuit, ne nil illic ageretur, amauit.
Sic uenit ille puer, sic puer ille manet.
Rura quoque oblectant animos studiumque colendi;
170
Quaelibet huic curae cedere cura potest.
Colla iube domitos oneri supponere tauros,
Sauciet ut duram uomer aduncus humum;
Obrue uersata Cerealia semina terra,
Quae tibi cum multo fenore reddat ager;
175
Aspice curuatos pomorum pondere ramos,
Vt sua quod peperit uix ferat arbor onus;
Aspice labentes iucundo murmure riuos;
Aspice tondentes fertile gramen oues.
Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae:
180
Iam referent haedis ubera plena suis.
Pastor inaequali modulatur harundine carmen,
Nec desunt comites, sedula turba, canes.
Parte sonant alia siluae mugitibus altae
Et queritur uitulum mater abesse suum.
185
Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos,
Vt releuent dempti uimina curua faui?
Poma dat autumnus; formosa est messibus aestas;
Ver praebet flores; igne leuatur hiems.
Temporibus certis maturam rusticus uuam
190
Deligit, et nudo sub pede musta fluunt;
Temporibus certis desectas alligat herbas
Et tonsam raro pectine uerrit humum.
Ipse potes riguis plantam deponere in hortis;
Ipse potes riuos ducere lenis aquae.
195
Venerit insitio, fac ramum ramus adoptet
Stetque peregrinis arbor operta comis.
Cum semel haec animum coepit mulcere uoluptas,
Debilibus pinnis irritus exit Amor.
Vel tu uenandi studium cole: saepe recessit
200
Turpiter a Phoebi uicta sorore Venus.
Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci,
Nunc tua frondosis retia tende iugis;
Aut pauidos terre uaria formidine ceruos,
Aut cadat aduersa cuspide fossus aper.
205
Nocte fatigatum somnus, non cura puellae,
Excipit et pingui membra quiete leuat.
Lenius est studium, studium tamen, alite capta
Aut lino aut calamis praemia parua sequi,
Vel, quae piscis edax auido male deuoret ore,
210
Abdere sub paruis aera recurua cibis.
Aut his aut aliis, donec dediscis amare,
Ipse tibi furtim decipiendus eris.
Tu tantum, quamuis firmis retinebere uinclis,
I procul, et longas carpere perge uias.
215
Flebis, et occurret desertae nomen amicae,
Stabit et in media pes tibi saepe uia.
Sed quanto minus ire uoles, magis ire memento;
Perfer, et inuitos currere coge pedes.
Nec pluuias opta, nec te peregrina morentur
220
Sabbata nec damnis Allia nota suis;
Nec quot transieris, sed quot tibi, quaere, supersint
Milia nec, maneas ut prope, finge moras;
Tempora nec numera nec crebro respice Romam,
Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est.
225
Dura aliquis praecepta uocet mea; dura fatemur
Esse, sed ut ualeas multa dolenda feres.
Saepe bibi sucos quamuis inuitus amaros
Aeger, et oranti mensa negata mihi;
Vt corpus redimas, ferrum patieris et ignes
230
Arida nec sitiens ora leuabis aqua:
Vt ualeas animo, quicquam tolerare negabis?
At pretium pars haec corpore maius habet.
Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae,
Et labor est unus tempora prima pati.
235
Aspicis ut prensos urant iuga prima iuuencos
Et noua uelocem cingula laedat equum?
Forsitan a laribus patriis exire pigebit;
Sed tamen exibis; deinde redire uoles.
Nec te lar patrius, sed amor reuocabit amicae
240
Praetendens culpae splendida uerba tuae.
Cum semel exieris, centum solacia curae
Et rus et comites et uia longa dabit.
Nec satis esse putes discedere; lentus abesto,
Dum perdat uires sitque sine igne cinis.
245
Quod nisi firmata properaris mente reuerti,
Inferet arma tibi saeua rebellis Amor,
Quidquid et afueris, auidus sitiensque redibis
Et spatium damno cesserit omne tuo.
Viderit, Haemoniae si quis mala pabula terrae
250
Et magicas artes posse iuuare putat.
Ista ueneficii uetus est uia; noster Apollo
Innocuam sacro carmine monstrat opem.
Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra,
Non anus infami carmine rumpet humum,
255
Non seges ex aliis alios transibit in agros
Nec subito Phoebi pallidus orbis erit;
Vt solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas;
Vt solet, in niueis Luna uehetur equis.
Nulla recantatas deponent pectora curas,
260
Nec fugiet uiuo sulphure uictus Amor.
Quid te Phasiacae iuuerunt gramina terrae,
Cum cuperes patria, Colchi, manere domo?
Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbae,
Cum sua Neritias abstulit aura rates?
265
Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret:
Ille dedit certae lintea plena fugae;
Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis:
Longus et inuito pectore sedit Amor.
Vertere tu poteras homines in mille figuras;
270
Non poteras animi uertere iura tui.
Diceris his etiam, cum iam discedere uellet,
Dulichium uerbis detinuisse ducem:
"Non ego, quod primo, memini, sperare solebam,
Iam precor, ut coniunx tu meus esse uelis.
275
Et tamen, ut coniunx essem tua, digna uidebar,
Quod dea, quod magni filia Solis eram.
Ne properes, oro: spatium pro munere posco;
Quid minus optari per mea uota potest?
Et freta mota uides, et debes illa timere:
280
Vtilior uelis postmodo uentus erit.
Quae tibi causa fugae? non hic noua Troia resurgit,
Non aliquis socios rursus ad arma uocat.
Hic amor et pax est, in qua male uulneror una,
Totaque sub regno terra futura tuo est."
285
Illa loquebatur, nauem soluebat Vlixes;
Irrita cum uelis uerba tulere Noti.
Ardet et assuetas Circe decurrit ad artes;
Nec tamen est illis attenuatus amor.
Ergo, quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,
290
Deme ueneficiis carminibusque fidem.
Si te causa potens domina retinebit in urbe,
Accipe consilium quod sit in urbe meum.
Optimus ille sui uindex, laedentia pectus
Vincula qui rupit dedoluitque semel;
295
Sicui tantum animi est, illum mirabor et ipse
Et dicam "monitis non eget iste meis."
Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare
Nec potes et uelles posse, docendus eris.
Saepe refer tecum sceleratae facta puellae
300
Et pone ante oculos omnia damna tuos:
"Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
Sub titulum nostros misit auara lares.
Sic mihi iurauit, sic me iurata fefellit,
Ante suas quotiens passa iacere fores!
305
Diligit ipsa alios, a me fastidit amari:
Institor heu noctes, quas mihi non dat, habet."
Haec tibi per totos inacescant omnia sensus,
Haec refer, hinc odii semina quaere tui.
Atque utinam possis etiam facundus in illis
310
Esse: dole tantum, sponte disertus eris.
Haeserat in quadam nuper mea cura puella;
Conueniens animo non erat illa meo.
Curabar propriis aeger Podalirius herbis
(Et, fateor, medicus turpiter aeger eram):
315
Profuit assidue uitiis insistere amicae,
Idque mihi factum saepe salubre fuit.
"Quam mala" dicebam "nostrae sunt crura puellae"
(Nec tamen, ut uere confiteamur, erant);
"Bracchia quam non sunt nostrae formosa puellae"
320
(Et tamen, ut uere confiteamur, erant);
"Quam breuis est" (nec erat), "quam multum poscit amantem"
Haec odio uenit maxima causa meo.
Et mala sunt uicina bonis: errore sub illo
Pro uitio uirtus crimina saepe tulit.
325
Qua potes, in peius dotes deflecte puellae
Iudiciumque breui limite falle tuum.
"Turgida", si plena est, si fusca est, "nigra" uocetur;
In gracili "macies" crimen habere potest.
Et poterit dici "petulans", quae rustica non est;
330
Et poterit dici "rustica", si qua proba est.
Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
Hanc moueat, blandis usque precare sonis:
Exige uti cantet, si qua est sine uoce puella;
Fac saltet, nescit si qua mouere manum;
335
Barbara sermone est, fac tecum multa loquatur;
Non didicit chordas tangere, posce lyram;
Durius incedit, fac inambulet; omne papillae
Pectus habent, uitium fascia nulla tegat;
Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
340
Mollibus est oculis, quod fleat illa, refer.
Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
345
Saepe, ubi sit, quod ames, inter tam multa, requiras:
Decipit hac oculos aegide diues Amor.
Improuisus ades: deprendes tutus inermem;
Infelix uitiis excidet illa suis.
Non tamen huic nimium praecepto credere tutumst:
350
Fallit enim multos forma sine arte decens.
Tum quoque, compositis sua cum linit ora uenenis,
Ad dominae uultus, nec pudor obstet, eas:
Pyxidas inuenies et rerum mille colores
Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
355
Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas;
Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
Nunc tibi, quae medio Veneris praestemus in usu,
Eloquar: ex omni est parte fugandus Amor.
Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere, sed tu
360
Ingenio uerbis concipe plura meis.
Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,
Quorum censura Musa proterua mea est.
Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
Qui uolet, impugnent unus et alter opus.
365
Ingenium magni liuor detractat Homeri;
Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,
Pertulit huc uictos quo duce Troia deos.
Summa petit liuor: perflant altissima uenti,
370
Summa petunt dextra fulmina missa Iouis.
At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit,
Si sapis, ad numeros exige quidque suos.
Fortia Maeonio gaudent pede bella referri:
Deliciis illic quis locus esse potest?
375
Grande sonant tragici: tragicos decet ira cothurnos;
Vsibus e mediis soccus habendus erit.
Liber in aduersos hostes stringatur iambus,
Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
Blanda pharetratos Elegia cantet Amores
380
Et leuis arbitrio ludat amica suo.
Callimachi numeris non est dicendus Achilles;
Cydippe non est oris, Homere, tui.
Quis ferat Andromaches peragentem Thaida partes?
Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat.
385
Thais in arte mea est: lasciuia libera nostra est;
Nil mihi cum uitta; Thais in arte mea est.
Si mea materiae respondet Musa iocosae,
Vicimus, et falsi criminis acta rea est.
Rumpere, Liuor edax: magnum iam nomen habemus;
390
Maius erit, tantum, quo pede coepit, eat.
Sed nimium properas: uiuam modo, plura dolebis,
Et capiunt anni carmina multa mei.
Nam iuuat et studium famae mihi creuit honore;
Principio cliui noster anhelat equus.
395
Tantum se nobis elegi debere fatentur,
Quantum Vergilio nobile debet epos.
Hactenus inuidiae respondimus: attrahe lora
Fortius et gyro curre, poeta, tuo.
Ergo, ubi concubitus et opus iuuenale petetur
400
Et prope promissae tempora noctis erunt,
Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes,
Te capiant, ineas quamlibet ante uelim;
Quamlibet inuenias, in qua tua prima uoluptas
Desinat: a prima proxima segnis erit.
405
Sustentata Venus gratissima: frigore soles,
Sole iuuant umbrae, grata fit unda siti.
Et pudet, et dicam: Venerem quoque iunge figura,
Qua minime iungi quamque decere putas.
Nec labor efficere est: rarae sibi uera fatentur,
410
Et nihil est, quod se dedecuisse putent.
Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras
Turpiaque admisso membra notare die.
At simul ad metas uenit finita uoluptas
Lassaque cum tota corpora mente iacent,
415
Dum piget, ut malles nullam tetigisse puellam
Tacturusque tibi non uideare diu,
Tunc animo signa, quodcumque in corpore mendumst,
Luminaque in uitiis illius usque tene.
Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parua uocabit,
420
Sed, quae non prosunt singula, multa iuuant.
Parua necat morsu spatiosum uipera taurum;
A cane non magno saepe tenetur aper.
Tu tantum numero pugna praeceptaque in unum
Contrahe: de multis grandis aceruus erit.
425
Sed quoniam totidem mores totidemque figurae,
Non sunt iudiciis omnia danda meis.
Quo tua non possunt offendi pectora facto,
Forsitan hoc alio iudice crimen erit.
Ille quod obscenas in aperto corpore partes
430
Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor;
Ille quod a Veneris rebus surgente puella
Vidit in immundo signa pudenda toro.
Luditis, o si quos potuerunt ista mouere:
Afflarant tepidae pectora uestra faces.
435
Attrahet ille puer contentos fortius arcus,
Saucia maiorem turba petetis opem.
Quid, qui clam latuit reddente obscena puella
Et uidit quae mos ipse uidere uetat?
Di melius, quam nos moneamus talia quemquam;
440
Vt prosint, non sunt expedienda tamen.
Hortor et ut pariter binas habeatis amicas
(Fortior est, plures si quis habere potest):
Secta bipertito cum mens discurrit utroque,
Alterius uires subtrahit alter amor.
445
Grandia per multos tenuantur flumina riuos,
Laesaque diducto stipite flamma perit;
Non satis una tenet ceratas ancora puppes,
Nec satis est liquidis unicus hamus aquis:
Qui sibi iam pridem solacia bina parauit,
450
Iam pridem summa uictor in arce fuit.
At tibi, qui fueris dominae male creditus uni,
Nunc saltem nouus est inueniendus amor.
Pasiphaes Minos in Prognide perdidit ignes:
Cessit ab Idaea coniuge uicta prior;
455
Amphilochi frater ne Phegida semper amaret,
Callirhoe fecit parte recepta tori;
Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos,
Si non Oebalia paelice laesa foret;
Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno,
460
Sed melior clausae forma sororis erat.
Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?
Successore nouo uincitur omnis amor.
Fortius e multis mater desiderat unum
Quam quem flens clamat "tu mihi solus eras."
465
Et, ne forte putes noua me tibi condere iura
(Atque utinam inuenti gloria nostra foret!),
Vidit id Atrides: quid enim non ille uideret,
Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?
Marte suo captam Chryseida uictor amabat;
470
At senior stulte flebat ubique pater.
Quid lacrimas, odiose senex? bene conuenit illis;
Officio natam laedis inepte tuo.
Quam postquam reddi Calchas ope tutus Achillis
Iusserat et patria est illa recepta domo,
475
"Est" ait Atrides "illius proxima forma
Et, si prima sinat syllaba, nomen idem:
Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles;
Si minus, imperium sentiet ille meum.
Quod si quis uestrum factum hoc accusat, Achiui,
480
Est aliquid ualida sceptra tenere manu.
Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla,
In mea Thersites regna licebit eat."
Dixit et hanc habuit solacia magna prioris,
Et posita est cura cura repulsa noua.
485
Ergo adsume nouas auctore Agamemnone flammas,
Vt tuus in biuio distineatur amor.
Quaeris ubi inuenias? artes tu perlege nostras:
Plena puellarum iam tibi nauis erit.
Quod si quid praecepta ualent mea, si quid Apollo
490
Vtile mortales perdocet ore meo,
Quamuis infelix media torreberis Aetna,
Frigidior dominae fac uideare tuae.
Et sanum simula nec, si quid forte dolebis,
Sentiat, et ride, cum tibi flendus eris.
495
Non ego te iubeo medias abrumpere curas:
Non sunt imperii tam fera iussa mei.
Quod non es, simula positosque imitare furores:
Sic facies uere, quod meditatus eris.
Saepe ego, ne biberem, uolui dormire uideri:
500
Dum uideor, somno lumina uicta dedi.
Deceptum risi, qui se simulabat amare,
In laqueos auceps decideratque suos.
Intrat amor mentes usu, dediscitur usu:
Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
505
Dixerit ut uenias: pacta tibi nocte uenito;
Veneris, et fuerit ianua clausa: feres;
Nec dic blanditias nec fac conuicia posti
Nec latus in duro limine pone tuum;
Postera lux aderit: careant tua uerba querelis
510
Et nulla in uultu signa dolentis habe.
Iam ponet fastus, cum te languere uidebit
(Hoc etiam nostra munus ab arte feres).
Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi
Propositus: frenis saepe repugnat equus.
515
Vtilitas lateat; quod non profitebere, fiet:
Quae nimis apparent retia, uitat auis.
Nec sibi tam placeat nec te contemnere possit:
Sume animos, animis cedat ut illa tuis.
Ianua forte patet: quamuis reuocabere, transi;
520
Est data nox: dubita nocte uenire data.
Posse pati facile est, ubi, si patientia desit,
Protinus ex facili gaudia ferre licet.
Et quisquam praecepta potest mea dura uocare?
En, etiam partes conciliantis ago.
525
Nam quoniam uariant animi, uariabimus artes;
Mille mali species, mille salutis erunt.
Corpora uix ferro quaedam sanantur acuto;
Auxilium multis sucus et herba fuit.
Mollior es neque abire potes uinctusque teneris
530
Et tua saeuus Amor sub pede colla premit:
Desine luctari; referant tua carbasa uenti,
Quaque uocant fluctus, hac tibi remus eat.
Explenda est sitis ista tibi, qua perditus ardes:
Cedimus; e medio iam licet amne bibas.
535
Sed bibe plus etiam quam quod praecordia poscunt;
Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.
I, fruere usque tua nullo prohibente puella;
Illa tibi noctes auferat, illa dies.
Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem;
540
Iam quoque, cum credes posse carere, mane,
Dum bene te cumules et copia tollat amorem
Et fastidita non iuuet esse domo.
Fit quoque longus amor quem diffidentia nutrit:
Hunc tu si quaeres ponere, pone metum.
545
Qui timet ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,
Ille Machaonia uix ope sanus erit:
Plus amat e natis mater plerumque duobus,
Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet.
Est prope Collinam templum uenerabile portam,
550
Imposuit templo nomina celsus Eryx.
Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat
Inque suas gelidam lampadas addit aquam;
Illic et iuuenes uotis obliuia poscunt
Et si qua est duro capta puella uiro.
555
Is mihi sic dixit (dubito uerusne Cupido
An somnus fuerit; sed, puto, somnus erat):
"O qui sollicitos modo das, modo demis amores,
Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis.
Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem:
560
Omnibus illa deus plusue minusue dedit.
Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas,
Torqueat hunc aeris mutua summa sui;
Cui durus pater est, ut uoto cetera cedant,
Huic pater ante oculos durus habendus erit;
565
Hic male dotata pauper cum coniuge uiuit:
Vxorem fato credat obesse suo;
Est tibi rure bono generosae fertilis uuae
Vinea: ne nascens usta sit uua, time;
Ille habet in reditu nauem: mare semper iniquum
570
Cogitet et damno litora foeda suo;
Filius hunc miles, te filia nubilis angat;
Et quis non causas mille doloris habet?
Vt posses odisse tuam, Pari, funera fratrum
Debueras oculis substituisse tuis."
575
Plura loquebatur; placidum puerilis imago
Destituit somnum, si modo somnus erat.
Quid faciam? media nauem Palinurus in unda
Deserit: ignotas cogor inire uias.
Quisquis amas, loca sola nocent: loca sola caueto;
580
Quo fugis? in populo tutior esse potes.
Non tibi secretis (augent secreta furores)
Est opus; auxilio turba futura tibi est.
Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae
Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
585
Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi:
Quae releuet luctus, turba sodalis abest.
Nec fuge colloquium nec sit tibi ianua clausa
Nec tenebris uultus flebilis abde tuos;
Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:
590
Hic quoque amicitiae non leuis usus erit.
Quid nisi secretae laeserunt Phyllida siluae?
Certa necis causa est: incomitata fuit.
Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho
Ire solet fusis barbara turba comis,
595
Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor,
Nunc in harenosa lassa iacebat humo;
"Perfide Demophoon" surdas clamabat ad undas,
Ruptaque singultu uerba loquentis erant.
Limes erat tenuis, longa subnubilus umbra,
600
Qua tulit illa suos ad mare saepe pedes.
Nona terebatur miserae uia; "uiderit" inquit
Et spectat zonam pallida facta suam,
Aspicit et ramos: dubitat refugitque quod audet,
Et timet et digitos ad sua colla refert.
605
Sithoni, tum certe uellem non sola fuisses:
Non flesset positis Phyllida silua comis.
Phyllidis exemplo nimium secreta timete,
Laese uir a domina, laesa puella uiro.
Praestiterat iuuenis, quidquid mea Musa iubebat,
610
Inque suae portu paene salutis erat.
Reccidit, ut cupidos inter deuenit amantes
Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor.
Si quis amas nec uis, facito contagia uites:
Haec etiam pecori saepe nocere solent.
615
Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi,
Multaque corporibus transitione nocent.
In loca nonnumquam siccis arentia glaebis
De prope currenti flumine manat aqua:
Manat amor tectus, si non ab amante recedas,
620
Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus.
Alter item iam sanus erat; uicinia laesit:
Occursum dominae non tulit ille suae.
Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix,
Successumque artes non habuere meae.
625
Proximus a tectis ignis defenditur aegre:
Vtile finitimis abstinuisse locis.
Nec, quae ferre solet spatiantem porticus illam,
Te ferat, officium neue colatur idem.
Quid iuuat admonitu tepidam recalescere mentem?
630
Alter, si possis, orbis habendus erit.
Non facile esuriens posita retinebere mensa
Et multam saliens incitat unda sitim;
Non facile est taurum uisa retinere iuuenca;
Fortis equus uisae semper adhinnit equae.
635
Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas,
Non ipsam satis est deseruisse tibi:
Et soror et mater ualeant et conscia nutrix
Et quisquis dominae pars erit ulla tuae;
Nec ueniat seruus nec flens ancillula fictum
640
Suppliciter dominae nomine dicat "aue".
Nec si scire uoles, quid agat, tamen, illa, rogabis;
Perfer: erit lucro lingua retenta tuo.
Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris
Deque tua domina multa querenda refers,
645
Parce queri: melius sic ulciscere tacendo,
Vt desideriis effluat illa tuis.
Et malim taceas quam te desisse loquaris:
Qui nimium multis "non amo" dicit, amat.
Sed meliore fide paulatim exstinguitur ignis
650
Quam subito: lente desine, tutus eris.
Flumine perpetuo torrens solet altior ire,
Sed tamen haec breuis est, illa perennis aqua.
Fallat et in tenues euanidus exeat auras
Perque gradus molles emoriatur amor.
655
Sed modo dilectam scelus est odisse puellam;
Exitus ingeniis conuenit iste feris.
Non curare sat est: odio qui finit amorem,
Aut amat aut aegre desinet esse miser.
Turpe uir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;
660
Non illas lites Appias ipsa probat.
Saepe reas faciunt et amant: ubi nulla simultas
Incidit, admonitu liber aberrat Amor.
Forte aderam iuueni; dominam lectica tenebat;
Horrebant saeuis omnia uerba minis.
665
Iamque uadaturus "lectica prodeat" inquit;
Prodierat; uisa coniuge mutus erat;
Et manus et manibus duplices cecidere tabellae;
Venit in amplexus atque ita "uincis" ait.
Tutius est aptumque magis discedere pace
670
Nec petere a thalamis litigiosa fora.
Munera quae dederas, habeat sine lite iubeto:
Esse solent magno damna minora bono.
Quod si uos aliquis casus conducet in unum,
Mente memor tota, quae damus, arma tene.
675
Nunc opus est armis; hic o fortissime pugna:
Vincenda est telo Penthesilea tuo.
Nunc tibi riualis, nunc durum limen, amanti,
Nunc subeant mediis irrita uerba deis.
Nec compone comas, quia sis uenturus ad illam,
680
Nec toga sit laxo conspicienda sinu:
Nulla sit ut placeas alienae cura puellae;
Iam facito e multis una sit illa tibi.
Sed quid praecipue nostris conatibus obstet,
Eloquar, exemplo quemque docente suo:
685
Desinimus tarde, quia nos speramus amari;
Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
At tu nec uoces (quid enim fallacius illis?)
Crede nec aeternos pondus habere deos.
Neue puellarum lacrimis moueare, caueto:
690
Vt flerent, oculos erudiere suos.
Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,
Vt lapis aequoreis undique pulsus aquis.
Nec causas aperi quare diuortia malis
Nec dic quid doleas, clam tamen usque dole;
695
Nec peccata refer, ne diluat: ipse fauebis,
Vt melior causa causa sit illa tua.
Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae
Probra, satisfieri postulat ille sibi.
Non ego Dulichio furari more sagittas
700
Nec raptas ausim tinguere in amne faces,
Nec nos purpureas pueri resecabimus alas,
Nec sacer arte mea laxior arcus erit.
Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,
Vtque facis, coeptis, Phoebe saluber, ades.
705
Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;
Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.
Confer Amyclaeis medicatum uellus aenis
Murice cum Tyrio: turpius illud erit.
Vos quoque formosis uestras conferte puellas:
710
Incipiet dominae quemque pudere suae.
Vtraque formosae Paridi potuere uideri,
Sed sibi collatam uicit utramque Venus.
Nec solam faciem, mores quoque confer et artem;
Tantum iudicio ne tuus obsit amor.
715
Exiguum est, quod deinde canam, sed profuit illud
Exiguum multis, in quibus ipse fui.
Scripta caue relegas blandae seruata puellae:
Constantis animos scripta relecta mouent.
Omnia pone feros (pones inuitus) in ignes
720
Et dic "ardoris sit rogus iste mei."
Thestias absentem succendit stipite natum:
Tu timide flammae perfida uerba dabis?
Si potes, et ceras remoue: quid imagine muta
Carperis? hoc periit Laodamia modo.
725
Et loca saepe nocent; fugito loca conscia uestri
Concubitus: causas illa doloris habent.
"Hic fuit, hic cubuit, thalamo dormiuimus illo;
Hic mihi lasciua gaudia nocte dedit."
Admonitu refricatur amor uulnusque nouatum
730
Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet.
Vt, paene exstinctum cinerem si sulphure tangas,
Viuet et e minimo maximus ignis erit,
Sic, nisi uitaris quidquid renouabit amorem,
Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.
735
Argolides cuperent fugisse Capherea puppes
Teque, senex luctus ignibus ulte tuos;
Praeterita cautus Niseide nauita gaudet:
Tu loca, quae nimium grata fuere, caue.
Haec tibi sint Syrtes, haec Acroceraunia uita;
740
Hic uomit epotas dira Charybdis aquas.
Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,
Saepe tamen casu facta leuare solent.
Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
Nec faciet pauidos taurus auitus equos.
745
Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
Diuitiis alitur luxuriosus amor.
Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
Non habet unde suum paupertas pascat amorem;
750
Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse uelis.
At tanti tibi sit non indulgere theatris,
Dum bene de uacuo pectore cedat amor.
Eneruant animos citharae lotosque lyraeque
Et uox et numeris bracchia mota suis.
755
Illic assidue ficti saltantur amantes;
*quid caueas* actor, qua iuuat arte, nocet.
Eloquar inuitus: teneros ne tange poetas;
Summoueo dotes ipsius ipse meas.
Callimachum fugito, non est inimicus amori;
760
Et cum Callimacho tu quoque, Coe, noces.
Me certe Sappho meliorem fecit amicae,
Nec rigidos mores Teia Musa dedit.
Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli
Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?
765
Quis poterit lecto durus discedere Gallo?
Et mea nescio quid carmina tale sonant.
Quod nisi dux operis uatem frustratur Apollo,
Aemulus est nostri maxima causa mali.
At tu riualem noli tibi fingere quemquam
770
Inque suo solam crede iacere toro.
Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,
Esse quod alterius coeperat illa uiri.
Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten
Et poteras nupta lentus abesse tua.
775
Vt Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere
Non potes: alterius creuit amore tuus.
Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,
Illam Plisthenio gaudia ferre uiro.
Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,
780
Quod si non faceret, turpiter esset iners.
Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:
Inuidiae fructus maximus ille fuit.
Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat
Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.
785
Di faciant, possis dominae transire relictae
Limina, proposito sufficiantque pedes.
Et poteris, modo uelle tene; nunc fortiter ire,
Nunc opus est celeri subdere calcar equo.
Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro
790
Esse puta; remis adice uela tuis.
Hunc quoque, quo quondam nimium riuale dolebas,
Vellem desineres hostis habere loco.
At certe, quamuis odio remanente, saluta;
Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.
795
Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni
Munere, quos fugias quosque sequare, dabo.
Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
An ueniat Megaris, noxius omnis erit;
Nec minus erucas aptum uitare salaces
800
Et quicquid Veneri corpora nostra parat.
Vtilius sumas acuentis lumina rutas
Et quidquid Veneri corpora nostra negat.
Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris?
Spe breuius monitis expediere meis.
805
Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas
Vt stupeant multo corda sepulta mero.
Nutritur uento, uento restinguitur ignis;
Lenis alit flammas, grandior aura necat.
Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
810
Eripiat: si qua est inter utrumque, nocet.
Hoc opus exegi: fessae date serta carinae;
Contigimus portus, quo mihi cursus erat.
Postmodo reddetis sacro pia uota poetae,
Carmine sanati femina uirque meo.