Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
Quo Venus Cupidoque imperat, suadetque Amor:
Si media nox est siue est prima uespera,
5
Si status, condictus cum hoste intercedit dies,
Tamen est eundum quo imperant ingratiis.
At tandem, tandem - Tandem es odiosus mihi.
Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
Tute tibi puer es, lautus luces cereum.
10
Egon apicularum opera congestum non feram
Ex dulci oriundum melculo dulci meo?
Nam quo te dicam ego ire? Si tu me roges,
Dicam ut scias. Si rogitem, quid respondeas?
Hoc Aesculapi fanum est. Plus iam anno scio.
15
Huic proxumum illud ostiumst oculissumum.
Salue, ualuistin? Ostium occlusissumum,
Caruitne febris te heri uel nudiustertius
Et heri cenauistine? Deridesne me?
Quid tu ergo, insane, rogitas ualeatne ostium?
20
Bellissumum hercle uidi et taciturnissumum,
Numquam ullum uerbum muttit: quom aperitur tacet,
Quom illa noctu clanculum ad me exit, tacet.
Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
Facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
25
Num tu pudicae quoipiam insidias locas
Aut quam pudicam oportet esse? Nemini;
Nec me ille sirit Iuppiter! Ego item uolo.
Ita tuom conferto amare semper, si sapis,
Ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
30
Semper curato ne sis intestabilis.
32
Quid istuc est uerbi? Caute ut incedas uia:
31
Quod amas amato testibus praesentibus.
33
Quin leno hic habitat. Nemo hinc prohibet nec uotat
Quin quod palam est uenale, si argentum est, emas.
35
Nemo ire quemquam publica prohibet uia;
Dum ne per fundum saeptum facias semitam,
Dum ted apstineas nupta, uidua, uirgine,
Iuuentute et pueris liberis, ama quidlubet.
Lenonis hae sunt aedes. Male istis euenat!
40
Qui? Quia scelestam seruitutem seruiunt.
Obloquere. Fiat maxume. - Etiam taces?
Nempe obloqui me iusseras. At nunc uoto.
Ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Nempe huic lenoni qui hic habitat? Recte tenes.
45
Minus formidabo, ne excidat. Odiosus es.
Eam uolt meretricem facere. Ea me deperit,
Ego autem cum illa facere nolo mutuom.
Quid ita? Quia proprium facio: amo pariter simul.
Malus clandestinus est amor, damnumst merum.
50
Est hercle ita ut tu dicis. Iamne ea fert iugum?
Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
Si est osculando quippiam inpudicior.
Semper tu scito, flamma fumo est proxuma;
Fumo comburi nil potest, flamma potest.
55
Qui e nuce nuculeum esse uolt, frangit nucem
Qui uolt cubare, pandit saltum sauiis.
At illa est pudica neque dum cubitat cum uiris.
Credam, pudor si quoiquam lenoni siet.
Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost
60
Surrupere se ad me, ubi sauium oppegit, fugit.
Id eo fit, quia hic leno, <hic qui> aegrotus incubat
In Aesculapi fano, is me excruciat. Quid est?
Alias me poscit pro illa triginta minas,
Alias talentum magnum; neque quicquam queo
65
Aequi bonique ab eo impetrare. Iniurius
Qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
Petitum argentum a meo sodali mutuom.
Quod si non adfert, quo me uortam nescio.
70
Si deos salutas, dextrouorsum censeo.
Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
Me inferre Veneri uoui iaientaculum.
Quid? te antepones Veneri iaientaculo?
Me, te atque hosce omnis. Tum tu Venerem uomere uis.
75
Cedo, puere, sinum. Quid facturus? Iam scies.
Anus hic solet cubare custos ianitrix,
Nomen Leaenaest, multibiba atque merobiba.
Quasi tu lagoenam dicas, ubi uinum Chium
Solet esse. Quid opust uerbis? uinosissuma est;
80
Eaque extemplo ubi <ubi> uino has conspersi fores,
De odore adesse me scit, aperit ilico.
Eine hic cum uino sinus fertur? Nisi neuis.
Nolo hercle, nam istunc qui fert adflictum uelim;
Ego nobis ferri censui. Quin tu taces?
85
Si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
Quisnam istic fluuiust quem non recipiat mare?
Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi opsequens.
Ita faciam. Agite bibite, festiuae fores;
Potate, fite mihi uolentes propitiae.
90
Voltisne oliuas, pulpamentum, capparim?
Exsuscitate uostram huc custodem mihi.
Profundis uinum: quae te res agitant? Sine
Viden ut aperiuntur aedes festiuissumae?
Num muttit cardo? est lepidus. Quin das sauium?
95
Tace, occultemus lumen et uocem. Licet.
Flos ueteris uini meis naribus obiectust,
Eiius amor cupidam me huc prolicit per tenebras.
97a
Vbi ubi est, prope me est. Euax, habeo!
Salue, anime mi, Liberi lepos.
98a
Vt ueteris uetus tui cupida sum!
Nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est,
100
Tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa,
102
Tu crocinum et casia es, tu telinum,
104
Nam ubi tu profusus, ibi ego me peruelim sepultam.
105
Sed quom adhuc naso odos opsecutust meo,
Da uicissim meo gutturi gaudium.
Nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
Tangere, inuergere in me liquores tuos,
Sine, ductim. Sed hac abiit, hac persequar.
110
Sitit haec anus. Quantillum sitit? Modica est, capit quadrantal.
110a
Pol ut praedicas, uindemia haec huic anu non satis est soli.
110b
Canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Amabo.
Quoia uox sonat procul?
Censeo hanc appellandam anum.
Adibo. Redi et respice ad me, Leaena.
113a
Imperator quis est?
Vinipollens lepidus Liber,
115
Tibi qui screanti, siccae, semisomnae,
Adfert potionem et sitim sedatum it.
Quam longe a med abest? Lumen hoc uide.
Grandiorem gradum ergo fac ad me, opsecro.
Salue. Egon salua sim, quae siti sicca sum? At
119a
Iam bibes. Diu fit.
120
Em tibi, anus lepida.
120a
Salue, oculissume homo.
Age, ecfunde hoc cito in barathrum, propere prolue cloacam.
Tace. Nolo huic male dici. Faciam igitur male potius.
Venus, de paullo paullulum hic tibi dabo hau lubenter.
Nam tibi amantes propitiantes uinum dant potantes
125
Omnes, mihi hau saepe ueniunt tales hereditates.
127
Hoc uide ut ingurgitat inpura in se merum auariter, faucibus plenis.
129
Perii hercle! huic quid primum dicam nescio. Em istuc, quod mihi dixti.
130
Quid id est? Periisse ut te dicas. Male tibi di faciant! Dic isti.
Ah! Quid est? ecquid lubet? Lubet. Etiam mihi quoque stimulo fodere lubet te.
131a
Tace. Noli, taceo. Ecce autem bibit arcus, pluet credo hercle hodie.
Iamne ego huic dico? Quid dices? Me periisse. Age dice. Anus, audi.
Hoc uolo scire te: perditus sum miser.
At pol ego oppido seruata.
135
Sed quid est? quid lubet perditum dicere
Te esse? Quia id quod amo careo.
Phaedrome mihi, ne plora, amabo
Tu me curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam.
Tibine ego, si fidem seruas mecum, uineam pro aurea statua statuam,
140
Quae tuo gutturi sit monumentum.
Qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet,
Palinure? Edepol qui amat, si eget, adficitur misera aerumna.
Non ita res est, nam confido parasitum hodie aduenturum
Cum argento ad me. Magnum inceptas, si id exspectas quod nusquamst.
145
Quid si adeam ad fores atque occentem? Si lubet, neque uoto neque iubeo,
Quando ego te uideo immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
Pessuli, heus pessuli, uos saluto lubens,
Vos amo, uos uolo, uos peto atque opsecro,
Gerite amanti mihi morem, amoenissumi,
150
Fite caussa mea ludii barbari,
Sussilite, opsecro, et mittite istanc foras
Quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
Hoc uide ut dormiunt pessuli pessumi
Nec mea gratia commouent se ocius!
155
Re spicio nihili meam uos gratiam facere.
Sed tace, tace! Taceo hercle equidem. Sentio sonitum.
Tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
Ne quae hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
160
Mane, suffundam aquolam. Viden ut anus tremula medicinam facit?
Eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Vbi tu es qui me conuadatus Veneriis uadimoniis?
Sisto ego tibi me et mihi contra itidem ut sistas suadeo.
Adsum; nam si apsim, hau recusem quin mihi male sit, mel meum.
165
Anime mi, procul <a me> amantem abesse hau consentaneumst.
Palinure, Palinure! Eloquere, quid est quod Palinurum uoces?
Est lepida. Nimis lepida. Sum deus. Immo homo hau magni preti.
Quid uidisti aut quid uidebis magis dis aequiparabile?
Male ualere te, quod mi aegrest. Male mi morigerus, tace.
170
Ipsus se excruciat qui homo quod amat uidet nec potitur dum licet.
Recte obiurgat. Sane hau quicquamst magis quod cupiam iam diu.
Tene me, amplectere ergo. Hoc etiam est quam ob rem cupiam uiuere.
Quia te prohibet erus, clam potior. Prohibet? nec prohibere quit
Nec prohibebit, nisi mors meum animum aps te abalienauerit.
175
Enim uero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
Nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
Verum totum insanum amare, hoc est - quod meus erus facit.
Sibi sua habeant regna reges, sibi diuitias diuites,
Sibi honores, sibi uirtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
180
Dum mi apstineant inuidere, sibi quisque habeant quod suom est.
Quid tu? Venerin peruigilare te uouisti, Phaedrome?
Nam hoc quidem edepol hau multo post luce lucebit. Tace.
Quid, taceam? quin tu is dormitum? Dormio, ne occlamites.
Tuquidem uigilas. At meo more dormio: hic somnust mihi.
185
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Ilicet,
Pariter hos perire amando uideo, uterque insaniunt.
Viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
Etiam dispertimini? Nulli est homini perpetuom bonum;
190
Iam huic uoluptati hoc adiunctum est odium. Quid ais, propudium?
Tun etiam eum noctuinis oculis odium me uocas?
Ebriola, persollae nugae. Tun meam Venerem uituperas?
Quod quidem mihi polluctus uirgis seruos sermonem serat?
At ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
195
Em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
Tuam fidem, Venus noctuuigila. Pergin etiam, uerbero?
Noli, amabo, uerberare lapidem, ne perdas manum.
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
Bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
200
Hoccine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Cedo mihi contra aurichalco quoi ego sano seruiam.
Bene uale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
Aeditumum aperire fanum. quo usque, quaeso, ad hunc modum
205
Inter nos amore utemur? semper surrepticio?
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
Petere argentum, is hodie hic aderit. Nimium consulatas diu.
Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
In domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
210
Facito ut memineris. Tene etiam, prius quam hinc abeo, sauium.
Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
Quando ego te uidebo? Em istoc uerbo uindictam para.
Si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio peruincas tuo.
Bene uale. Iamne ego relinquor? pulchre, Palinure, occidi.
215
Egoquidem, qui et uapulando et somno pereo. Sequere me.
Migrare certumst iam nunc e fano foras,
Quando Aesculapi ita sentio sententiam,
Vt qui me nihili faciat nec saluom uelit.
Valetudo decrescit, adcrescit labor;
220
Nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,
Geminos in uentre habere uideor filios.
Nil metuo nisi ne medius dirrumpar miser.
Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
Atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
225
Paues parasitus quia non rediit Caria:
Adferre argentum credo; nam si non ferat,
Tormento non retineri potuit ferreo
Quin reciperet se huc essum ad praesepem suam.
Quis hic est qui loquitur? Quoiam uocem ego audio?
230
Estne hic Palinurus Phaedromi? Quis hic est homo
Cum conlatiuo uentre atque oculis herbeis?
De forma noui, de colore non queo
Nouisse. Iam iam noui: leno est Cappadox.
Congrediar. Salue, Palinure. O scelerum caput,
235
Salueto. Quid agis? Viuo. Nempe ut dignus es.
Sed quid tibi est? Lien enicat, renes dolent,
Pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
Radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
240
Facile est miserum inridere Quin tu aliquot dies
Perdura, dum intestina exputescunt tibi,
Nunc dum salsura sat bonast. Si id feceris,
Venire poteris intestinis uilius.
Lien dierectust. Ambula, id lieni optumumst.
245
Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
Potin coniecturam facere, si narrem tibi
Hac nocte quod ego somniaui dormiens?
Vah, solus hic homost qui sciat diuinitus.
Quin coniectores a me consilium petunt;
250
Quod eis respondi, ea omnes stant sententia.
Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
Quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium,
Quom ueniat? Mane sis, dum huic conicio somnium.
Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
255
Fateor. Abi, deprome. Age tu interea huic somnium
Narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
Nam quod scio omne ex hoc scio. Operam ut det. Dabit.
Facit hic quod pauci, ut sit magistro opsequens.
Da mi igitur operam. Tam etsi non noui, dabo.
260
Hac nocte in somnis uisus sum uiderier
Procul sedere longe a me Aesculapium,
Neque eum ad me adire neque me magni pendere
Visumst. Item alios deos facturos scilicet;
Sane illi inter se congruont concorditer.
265
Nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
Namque incubare satius te fuerat Ioui,
Qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Siquidem incubare uelint qui peiierauerint,
Locus non praeberi potius est in Capitolio.
270
Hoc animum aduorte: pacem ab Aesculapio
Petas, ne forte tibi eueniat magnum malum,
Quod in quiete tibi portentumst. Bene facis.
Ibo atque orabo. Quae res male uortat tibi.
Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
275
Estne hic parasitus qui missust in Cariam?
Heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius!
Quid istic clamorem tollis? Parasitum tuom
Video currentem ellum usque in platea ultuma.
Hinc auscultemus quid agat. Sane censeo.
280
Date uiam mihi, noti ignoti, dum ego hic officium meum
Facio. Fugite omnes, abite et de uia secedite,
Ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
Ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
Nec <usquam> quisquamst tam opulentus, qui mi opsistat in uia,
285
Nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,
Nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
Quin cadat quin capite sistat in uia de semita.
Tum isti Graeci palliati capite operto qui ambulant,
Qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
290
Constant, conferunt sermones inter sese drapetae,
Opstant, opsistunt, incedunt cum suis sententiis,
Quos semper uideas bibentes esse in thermipolio,
Vbi quid surrupuere - operto capitulo calidum bibunt,
Tristes atque ebrioli incedunt - eos ego si offendero,
295
Ex unoquoque eorum crepitum exciam polentarium.
Tum isti qui ludunt datatim serui scurrarum in uia,
Et datores et factores omnis subdam sub solum.
Proin sese domi contineant, uitent infortunio.
Recte hic monstrat si imperare possit. Nam ita nunc mos uiget,
300
Ita nunc seruitiumst: profecto modus haberi non potest.
Ecquis est qui mihi commostret Phaedromum genium meum?
Ita res subita est, celeriter mihi homine conuento est opus.
Te ille quaerit. Quid si adeamus? heus, Curculio, te uolo.
Quis uocat? quis nominat me? Qui te conuentum cupit.
305
Hau magis cupis quam ego te cupio. O mea opportunitas,
Curculio exoptate, salue. Salue. Saluom gaudeo
Te aduenire. Cedo tuam mi dexteram. Vbi sunt spes meae?
Eloquere, obsecro hercle. Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae?
Quid tibist? Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
310
Lassitudine hercle credo. Retine, retine me, opsecro.
Viden ut expalluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
Et aqualem cum aqua? properatin ocius? Animo male est.
Vin aquam? Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Vae capiti tuo. Obsecro hercle, facite uentum, ut gaudeam.
315
Maxume. Quid facitis, quaeso? Ventum. Nolo equidem mihi
Fieri uentulum. Quid igitur? Esse, ut uentum gaudeam.
Iuppiter te dique perdant. Perii, prospicio parum,
Gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
Ita cibi uaciuitate uenio lassis lactibus.
320
Iam edes aliquid. Nolo hercle aliquid; certum quam aliquid mauolo.
Immo si scias, reliquiae quae sint. Scire nimis lubet
Vbi sient, nam illis conuentis sane opus est meis dentibus.
Pernam, abdomen, sumen suis, glandium - Ain tu omnia haec?
In carnario fortasse dicis. Immo in lancibus,
325
Quae tibi sunt parata, postquam scimus uenturum. Vide
Ne me ludas. Ita me amabit quam ego amo, ut ego hau mentior.
Sed quod te misi, nihilo sum certior. Nihil attuli.
Perdidisti me. Inuenire possum, si mi operam datis.
Postquam tuo iussu profectus sum, perueni in Cariam,
330
Video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
Scires uelle gratiam tuam, noluit frustarier,
Vt decet uelle hominem amicum amico, atque opitularier.
Respondit mihi paucis uerbis, atque adeo fideliter,
Quod tibi est item sibi esse, magnam argenti inopiam.
335
Perdis me tuis dictis. Immo seruo et seruatum uolo.
Postquam mihi responsumst, abeo ab illo maestus ad forum
Med illo frustra aduenisse. Forte aspicio militem.
Adgredior hominem, saluto adueniens. "Salue" inquit mihi,
Prendit dexteram, seducit, rogat quid ueniam Cariam.
340
Dico me illo aduenisse animi causa. Ibi me interrogat,
Ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam nouerim.
Dico me nouisse. "quid? lenonem Cappadocem?" annuo
Visitasse. "Sed quid eum uis?" quia de illo emi uirginem
Triginta minis, uestem, aurum; et pro is decem eo accedunt minae.
345
"Dedisti tu argentum?" inquam. "immo apud trapezitam situm est
Illum quem dixi Lyconem, atque ei mandaui, qui anulo
Meo tabellas opsignatus attulisset, ut daret
Operam, ut mulierem a lenone cum auro et ueste abduceret."
Postquam hoc mihi narrauit, abeo ab illo. Reuocat me ilico,
350
Vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
"Quid si abeamus, decumbamus?" inquit. Consilium placet:
"Neque diem decet demorari, neque nocti nocerier."
"Omnis res paratast." Et nos, quibus paratum est, adsumus."
Postquam cenati atque adpoti, talos poscit sibi in manum,
355
Prouocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
Ille suom anulum opposiuit, inuocat Planesium.
Meosne amores? Tace parumper. Iacit uolturios quattuor.
Talos arripio, inuoco almam meam nutricem Herculem,
Iacto basilicum; propino magnum poclum. Ille ebibit,
360
Caput deponit, condormiscit. Ego ei subduco anulum,
Deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
Rogant me serui quo eam: dico me ire quo saturi solent.
Ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
Laudo. Laudato quando illud quod cupis ecfecero.
365
Eamus nunc intro ut tabellas consignemus. Num moror?
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium.
Haec sunt uentris stabilimenta, pane et assa bubula,
Poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
Tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
370
Dicam quem ad modum conscribas. Sequere me hac intro. Sequor.
Beatus uideor: subduxi ratiunculam,
Quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
Diues sum, si non reddo eis quibus debeo;
Si reddo illis quibus debeo, plus †alieni† est.
375
Verum hercle uero quom belle recogito,
Si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
Habent hunc morem plerique argentarii
Vt alius alium poscant, reddant nemini,
Pugnis rem soluant, si quis poscat clarius.
380
Qui homo mature quaesiuit pecuniam,
Nisi eam mature parsit, mature essurit.
Cupio aliquem <mi> emere puerum qui usurarius
Nunc mihi quaeratur. Vsus est pecunia.
Nil tu me saturum monueris. Memini et scio.
385
Ego hoc ecfectum lepide tibi tradam. Tace.
Edepol ne ego hic med intus expleui probe,
Et quidem reliqui in uentre cellae uni locum,
Vbi reliquiarum reliquias reconderem.
Quis hic est operto capite qui Aesculapium
390
Salutat? attat, quem quaerebam! sequere me.
Simulabo quasi non nouerim. Heus tu, te uolo!
Vnocule, salue. Quaeso, deridesne me?
De Coculitum prosapia te esse arbitror,
Nam i sunt unoculi. Catapulta hoc ictum est mihi
395
Apud Sicyonem. Nam quid id refert mea,
An aula quassa cum cinere ecfossus siet?
Superstitiosus hicquidem est, uera praedicat;
Nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
Adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
400
Quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
Licetne inforare, si incomitiare non licet?
Non inforabis me quidem, nec mihi placet
Tuom profecto nec forum nec comitium.
Sed hunc quem quaero commostrare si potes,
405
Inibis a me solidam et grandem gratiam.
Lyconem quaero tarpezitam. Dic mihi,
Quid eum nunc quaeris? aut quoiatis? Eloquar.
Ab Therapontigono Platagidoro milite.
Noui edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
410
Dum scribo, expleui totas ceras quattuor.
Sed quid Lyconem quaeris? Mandatumst mihi
Vt has tabellas ad eum ferrem. Quis tu homo es?
Libertus illius, quem omnes Summanum uocant.
Summane, salue. Qui Summanus? Fac sciam.
415
Quia uestimenta, ubi obdormiui ebrius,
Summano, ob eam rem me omnes Summanum uocant.
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
Apud me profecto nihil est Summano loci.
Sed istum quem quaeris ego sum. Quaeso, tune is es,
420
Lyco tarpezita? Ego sum. Multam me tibi
Salutem iussit Therapontigonus dicere,
Et has tabellas dare me iussit. Mihin? Ita.
Cape, signum nosce. Nostin? Quidni nouerim?
Clupeatus elephantum ubi machaera diligit.
425
Quod isti scriptum est, id te orare iusserat
Profecto ut faceres, suam si uelles gratiam.
Concede, inspiciam quid sit scriptum. Maxume,
Tuo arbitratu, dum auferam aps te id quod peto.
"Miles Lyconi in Epidauro hospiti
430
Suo Therapontigonus Platagidorus plurumam
Salutem dicit". Meus hic est, hamum uorat.
"Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
Tibi, ut ei detur quam istic emi uirginem,
Quod te praesente isti egi teque interprete,
435
Et aurum et uestem. Iam scis ut conuenerit:
Argentum des lenoni, huic des uirginem".
Vbi ipsus? qur non uenit? Ego dicam tibi:
Quia nudiusquartus uenimus in Cariam
Ex India; ibi nunc statuam uolt dare auream
440
Solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
Septempedalis, factis monumentum suis.
Quam ob rem istuc? Dicam. Quia enim Persas, Paphlagonas,
Sinopas, Arabes, Caras, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
445
Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
Libyamque oram <omnem,> omnem Conterebromniam,
Dimidiam partem nationum usque omnium
Subegit solus intra uiginti dies.
Vah! Quid mirare? Quia enim in cauea si forent
450
Conclusi, itidem ut pulli gallinacei,
Ita non potuere uno anno circumirier.
Credo hercle te esse ab illo, nam ita nugas blatis.
Immo etiam porro, si uis, dicam. Nil moror.
Sequere hac, te apsoluam qua aduenisti gratia.
455
Atque eccum uideo. Leno, salue. Di te ament.
Quid hoc quod ad te uenio? Dicas quid uelis.
Argentum accipias, cum illo mittas uirginem.
Quid quod iuratus sum? Quid id refert tua,
460
Dum argentum accipias? Qui monet quasi adiuuat.
Sequimini. Leno, caue in te sit mora mihi.
Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nanctust Phaedromus.
Halophantam an sycophantam magis esse dicam nescio.
Ornamenta quae locaui metuo ut possim recipere;
465
Quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
Credidi; tamen adseruabo. Sed dum hic egreditur foras
Commostrabo quo in quemque hominem facile inueniatis loco,
Ne nimio opere sumat operam si quem conuentum uelit,
Vel uitiosum uel sine uitio, uel probum uel inprobum.
470
Qui peiiurum conuenire uolt hominem ito in comitium;
Qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum,
Dites, damnosos maritos sub basilica quaerito.
Ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent;
Symbolarum conlatores apud forum piscarium.
475
In foro infumo boni homines atque dites ambulant;
In medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
Confidentes garrulique et maliuoli supra lacum,
Qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
Et qui ipsi sat habent quod in se possit uere dicier.
480
Sub ueteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
Pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
In Tusco uico, ibi sunt homines qui ipsi sese uenditant.
In Velabro uel pistorem uel lanium uel haruspicem
Vel qui ipsi uortant uel qui aliis ubi uorsentur praebeant.
485
[Dites, damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]
Sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. -
I tu prode, uirgo: non queo quod pone me est seruare.
Et aurum et uestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Nemo it infitias. At tamen meliusculum est monere.
490
Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
Caussa manu adsereret, mihi omne argentum redditum eiri,
Minas triginta. Meminero, de istoc quietus esto.
Et nunc idem dico. †Et† commeminisse ego haec uolam te.
Memini, et mancupio tibi dabo. Egon ab lenone quicquam
495
Mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua
Qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
Alienos manu emittitis alienisque imperatis,
Nec uobis auctor ullus est nec uosmet estis ulli.
Item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
500
Vt muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
Odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
Nec uobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
Qui constitit, culpant eum, conspicitur, uituperatur,
Eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
505
Edepol lenones meo animo nouisti, lusce, lepide.
Eodem hercle uos pono et paro: parissumi estis hibus:
Hi saltem in occultis locis prostant, uos in foro ipso;
Vos faenori, hi male suadendo et lustris lacerant homines.
Rogitationes plurumas propter uos populus sciuit,
510
Quas uos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
Quasi aquam feruentem frigidam esse, ita uos putatis leges.
Tacuisse mauellem. Hau male meditate maledicax es.
Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
Verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
515
Ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
Lyco, numquid uis? Bene uale. Vale. heus tu! tibi ego dico.
Eloquere, quid uis? Quaeso ut hanc cures bene siet isti.
Bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Si huius miseret,
Ecquid das qui bene sit? Malum. Tibi opust qui te procures.
520
Quid stulta ploras? ne time, bene hercle uendidi ego te;
Fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
Summane, numquid nunciam me uis? Vale atque salue,
Nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
Salutem multam dicito patrono. Nuntiabo. -
525
Numquid uis, leno? Istas minas decem, qui me procurem,
Dum melius sit mi, des. Dabuntur, cras peti iubeto. -
Quando bene gessi rem, uolo hic in fano supplicare.
Nam illam minis olim decem puellam paruolam emi,
Sed eum qui mihi illam uendidit numquam postilla uidi;
530
Periisse credo. Quid id mea refert? ego argentum habeo.
Quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
Nunc rei diuinae operam dabo. Certumst bene me curare. -
Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
Sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
535
Nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
Quas ego apud te deposiui, uitam propera ponere.
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
Sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Ne te mihi facias ferocem aut supplicare censeas.
540
Nec tu me quidem umquam subiges redditum ut reddam tibi,
Nec daturus sum. Idem ego istuc quom credebam credidi,
Te nihil esse redditurum. Qur nunc a me igitur petis?
Scire uolo quoi reddidisti. Lusco liberto tuo,
Is Summanum se uocari dixit, ei reddidi.
545
Qui has tabellas opsignatas attulit, quas tu mihi -
Quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
Nec mihi quidem libertus ullust. Facis sapientius
Quam pars lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
Quid nunc? Quod mandasti feci, tui honoris gratia,
550
Tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
Stultior stulto fuisti qui is tabellis crederes.
Quis res publica et priuata geritur, nonne is crederem?
Ego abeo, tibi res solutast recte. Bellator, uale.
Quid, ualeam? At tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. -
555
Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
Vt mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
Postquam rem diuinam feci, uenit in mentem mihi,
Ne tarpezita exulatum abierit, argentum ut petam,
560
Vt ego potius comedim quam ille. Iusseram saluere te.
Therapontigone Platagidore, salue; saluos quom aduenis
In Epidaurum, hic hodie apud me - numquam delinges salem.
Bene uocas, uerum locata res est - ut male sit tibi.
Sed quid agit meum mercimonium apud te? Nil apud me quidem,
565
Ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Quid est?
Quod fui iuratus, feci. Reddin an non uirginem,
Prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia?
Vapulare ego te uehementer iubeo: ne me territes.
Illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
570
Male loqui, profecto, quoi ego nisi malum nil debeo.
Mihin malum minitare? Atque edepol non minitabor, sed dabo,
Si perges molestus esse. Leno minitatur mihi,
Meaeque pugnae proeliares plurumae optritae iacent?
At ita me machaera et clupeus * * * meus
575
Bene iuuent pugnantem in acie: nisi mi uirgo redditur,
Iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
At ita me uolsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
Bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
Vt ego tua magnufica uerba neque istas tuas magnas minas
580
Non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lauat.
Ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Quis is est homo?
Tuom libertum sese aiebat esse Summanum. Meum?
Attat! Curculio hercle uerba mihi dedit, quom cogito.
Is mihi anulum surrupuit. Perdidistin tu anulum?
585
Miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
Vbi nunc Curculionem inueniam? In tritico facillume,
Vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
Ego abeo, uale atque salue. - Male uale, male sit tibi!
Quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mihi esse os oblitum?
590
Cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commostret mihi.
Antiquom poetam audiui scripsisse in tragoedia
Mulieres duas peiores esse quam unam. Res itast.
Verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
Non uidi neque audiui, neque pol dici nec fingi potest
595
Peior: quae ubi med hunc habere conspicatast anulum
Rogat unde habeam. "Quid id tu quaeris"? "quia mi quaesitost opus".
Nego me dicere. Vt eum eriperet, manum arripuit mordicus.
Vix foras me abripui atque ecfugi. Apage istanc caniculam!
Phaedrome, propera. Quid properem? Parasitum ne amiseris.
600
Magna res est. Nulla est mihi, nam quam habui apsumpsi celeriter.
Teneo. Quid negotist? Rogita unde istunc habeat anulum.
Pater istum meus gestitauit. At mea - matertera.
Mater ei utendum dederat. Pater uero is rusum tibi.
Nugas garris. Soleo, nam propter eas uiuo facilius.
605
Quid nunc? opsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
Quid ego? sub gemmane apstrusos habeo tuam matrem et patrem?
Libera ego sum nata. Et alii multi qui nunc seruiunt.
Enim uero irascor. Dixi equidem tibi unde ad me hic peruenerit.
Quotiens dicendum est? elusi militem, inquam in alea.
610
Saluos sum, eccum quem quaerebam. Quid agis, bone uir? Audio.
Si uis tribus bolis uel in chlamydem. Quin tu is in malam crucem
Cum bolis, cum bullis? redde etiam argentum aut uirginem.
Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu uirginem
Me reposcis? Quam ab lenone abduxti hodie, scelus uiri.
615
Nullam abduxi. Certe eccistam uideo. Virgo haec libera est.
Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
Quis tibi hanc dedit mancupio? aut unde emisti? fac sciam.
Egoquidem pro istac rem solui ab tarpezita meo:
Quam ego pecuniam quadruplicem aps te et lenone auferam.
620
Qui scis mercari furtiuas atque ingenuas uirgines,
Ambula in ius. Non eo. Licet te antestari? Non licet.
Iuppiter te, †male† perdat, intestatus uiuito;
At ego, quem licet, te. Accede huc. Seruom antestari? Vide.
625
Em ut scias me liberum esse! ergo ambula in ius. Em tibi!
O ciues, ciues! Quid clamas? Quid tibi istum tactio est?
Quia mi lubitum est. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
Phaedrome, opsecro, serua me. Tamquam me et genium meum.
Miles, quaeso uti mihi dicas unde illum habeas anulum,
630
Quem parasitus hic te elusit. Per tua genua te opsecro
Vt nos facias certiores. Quid istuc ad uos attinet?
Quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me peruenerit.
Vt fastidit gloriosus! Mitte istum, ego dicam omnia.
Nihil est quod ille dicit. Fac me certiorem, opsecro.
635
Ego dicam, surge. Hanc rem agite atque animum aduortite.
Pater meus habuit Periplanes †planesium†
Is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
Vt aequom fuerat, filio - Pro Iuppiter!
Et istae me heredem fecit. <O> Pietas mea,
640
Serua me, quando ego te seruaui sedulo.
Frater mi, salue. Qui credam ego istuc? cedo,
Si uera memoras, quae fuit mater tua?
Cleobula. Nutrix quae fuit? Archestrata.
645
Ea me spectatum tulerat per Dionysia.
Postquam illo uentum est, iam, ut me conlocauerat,
Exoritur uentus turbo, spectacla ibi ruont,
Ego pertimesco: ibi me nescioquis arripit
Timidam atque pauidam, nec uiuam nec mortuam.
650
Nec quo me pacto apstulerit possum dicere.
Memini istanc turbam fieri. Sed tu dic mihi,
Vbi is est homo qui te surrupuit? Nescio.
Verum hunc seruaui semper mecum una anulum;
Cum hoc olim perii. Cedo ut inspiciam. Sanan es,
655
Quae isti committas? Sine modo. Pro Iuppiter!
Hic est quem ego tibi misi natali die.
Tam facile noui quam me. Salue, mea soror.
Frater mi, salue. Deos uolo bene uortere
Istam rem uobis. Et ego nobis omnibus:
660
Tu ut hodie adueniens cenam des sororiam,
Hic nuptialem cras dabit. Promittimus.
Tace tu. Non taceo, quando res uortit bene.
Tu istanc desponde huic, miles. Ego dotem dabo.
Quid dotis? Egone? ut semper, dum uiuat, me alat.
665
Verum hercle dico. Me lubente feceris.
Et leno hic debet nobis triginta minas.
Quam ob rem istuc? Quia illic ita repromisit mihi:
Si quisquam hanc liberali adseruisset manu,
Sine controuorsia omne argentum reddere.
670
Nunc eamus ad lenonem. Laudo. Hoc prius uolo,
Meam rem agere. Quid id est? Vt mihi hanc despondeas.
Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
Si haec uolt. Mi frater, cupio. Fiat. Bene facis.
Spondesne, miles, mihi hanc uxorem? Spondeo.
675
Et ego hoc idem unum: spondeo. Lepide facis.
678
Sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum.
Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:
680
Nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
Non male creditur qui numquam reddunt, sed prosum perit.
Velut decem minas dum soluit, omnis mensas transiit.
Postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me uocat;
Pessume metui ne mihi hodie apud praetorem solueret.
685
Verum amici compulerunt: reddit argentum domo.
Nunc domum properare certumst. Heus tu, leno, te uolo!
Et ego te uolo. At ego uos nolo ambos. Sta sis ilico.
Atque argentum propere propera uomere. Quid mecum est tibi?
Aut tibi? Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
690
Atque ita te neruo torquebo, itidem ut catapultae solent.
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
Ferreo ego dico. At ego uos ambo in robusto carcere
Vt pereatis. Collum opstringe, abduce istum in malam crucem.
Quidquid est, ipse ibit potius. Pro deum atque hominum fidem!
695
Hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
Opsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
Frater, opsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
Bene et pudice me domi habuit. Hau uoluntate id sua:
Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
700
Nam si is ualuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
Animum aduortite hoc, si possum hoc inter uos componere.
Mitte istunc. Accede huc, leno. Dicam meam sententiam,
Siquidem uoltis quod decrero facere. Tibi permittimus:
Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
705
Quodne promisti? Qui promisi? Lingua. Eadem nunc nego.
Dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Nihil agit, collum opstringe homini. Iam iam faciam ut iusseris.
Quando uir bonus es, responde quod rogo. Roga quod lubet.
Promistin, si liberali quisquam hanc adsereret manu,
710
Te omne argentum redditurum? Non commemini dicere.
Quid? negas? Nego hercle uero. Quo praesente? quo in loco?
Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Non taces?
Non taceo. Non ego te flocci facio; ne me territes.
Me ipso praesente et Lycone factum est. Satis credo tibi.
715
Nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
Libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror,
Haec mihi nubet: tu huic argentum redde. Hoc iudicium meum est.
Tu autem in neruo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
720
Et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
Tu me sequere. Quo sequar te? Ad tarpezitam meum
Ad praetorem. Nam inde rem soluo omnibus quibus debeo.
Ego te in neruom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
Ego te uehementer perire cupio, ne tu nescias.
725
Itane uero? Ita hercle uero. Noui ego hos pugnos meos.
Quid tum? "Quid tum" rogitas? hisce ego, si tu me inritaueris,
Placidum te hodie reddam. Age ergo, recipe. <At> actutum. Licet.
Tu, miles, apud me cenabis. Hodie fient nuptiae;
Quae res bene uortat mi et uobis! spectatores, plaudite.