Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
Ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione
Fauerit et, toto qui uolat orbe, puer.
5
Non erat armatis aequum concurrere nudas;
Sic etiam uobis uincere turpe, uiri.
Dixerit e multis aliquis "quid uirus in anguis
Adicis et rabidae tradis ouile lupae?"
Parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
10
Spectetur meritis quaeque puella suis.
Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
Quo premat Atrides crimine maior habet,
Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
Viuus et in uiuis ad Styga uenit equis,
15
Est pia Penelope lustris errante duobus
Et totidem lustris bella gerente uiro;
Respice Phylaciden, et quae comes isse marito
Fertur et ante annos occubuisse suos;
Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit
20
Proque uiro est uxor funere lata uiri.
"Accipe me, Capaneu: cineres miscebimur" inquit
Iphias in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
Non mirum, populo si placet illa suo.
25
Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte;
Conueniunt cumbae uela minora meae.
Nil nisi lasciui per me discuntur amores:
Femina praecipiam quo sit amanda modo.
Femina nec flammas nec saeuos discutit arcus;
30
Parcius haec uideo tela nocere uiris.
Saepe uiri fallunt, tenerae non saepe puellae
Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent:
Phasida, iam matrem, fallax dimisit Iaso;
Venit in Aesonios altera nupta sinus.
35
Quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna marinas
Pauit in ignoto sola relicta loco.
Quaere, nouem cur una uiae dicatur, et audi
Depositis siluas Phyllida flesse comis.
Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
40
Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
Quid uos perdiderit, dicam: nescistis amare;
Defuit ars uobis: arte perennat amor.
Nunc quoque nescirent! sed me Cytherea docere
Iussit et ante oculos constitit ipsa meos.
45
Tum mihi "quid miserae" dixit "meruere puellae?
Traditur armatis uulgus inerme uiris.
Illos artifices gemini fecere libelli;
Haec quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
50
Mox cecinit laudes prosperiore lyra.
Si bene te noui, cultas ne laede puellas:
Gratia, dum uiues, ista petenda tibi est."
Dixit et e myrto (myrto nam uincta capillos
Constiterat) folium granaque pauca dedit;
55
Sensimus acceptis numen quoque: purior aether
Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
Venturae memores iam nunc estote senectae:
60
Sic nullum uobis tempus abibit iners.
Dum licet et ueros etiam nunc editis annos,
Ludite: eunt anni more fluentis aquae.
Nec, quae praeteriit, iterum reuocabitur unda
Nec, quae praeteriit, hora redire potest.
65
Vtendum est aetate: cito pede labitur aetas
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent, frutices uiolaria uidi;
Hac mihi de spina grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
70
Frigida deserta nocte iacebis anus,
Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
Sparsa nec inuenies limina mane rosa.
Quam cito, me miserum, laxantur corpora rugis
Et perit, in nitido qui fuit ore, color,
75
Quasque fuisse tibi canas a uirgine iures
Sparguntur subito per caput omne comae!
Anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas,
Nec faciunt ceruos cornua iacta senes;
Nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem,
80
Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
Adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae
Tempora: continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae;
85
Vt Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis,
Vnde habet Aenean Harmoniamque suos?
Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
Gaudia nec cupidis uestra negate uiris.
Vt iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
90
Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu;
Sufficit et damni pars caret illa metu.
Quis uetet apposito lumen de lumine sumi
Quisue cauo uastas in mare seruet aquas?
95
Et tamen ulla uiro mulier "non expedit" inquit?
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis, aquam?
Nec uos prostituit mea uox, sed uana timere
Damna uetat: damnis munera uestra carent.
Sed me flaminibus uenti maioris iturum,
100
Dum sumus in portu, prouehat aura leuis.
Ordior a cultu: cultis bene Liber ab uuis
Prouenit, et culto stat seges alta solo.
Forma dei munus; forma quota quaeque superbit?
Pars uestrum tali munere magna caret.
105
Cura dabit faciem; facies neclecta peribit,
Idaliae similis sit licet illa deae.
Corpora si ueteres non sic coluere puellae,
Nec ueteres cultos sic habuere uiros:
Si fuit Andromache tunicas induta ualentes,
110
Quid mirum? duri militis uxor erat;
Scilicet Aiaci coniunx ornata uenires,
Cui tegimen septem terga fuere boum!
Simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est,
Et domiti magnas possidet orbis opes.
115
Aspice, quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt:
Alterius dices illa fuisse Iouis.
Curia consilio nunc est dignissima tanto,
De stipula Tatio regna tenente fuit;
Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
120
Quid nisi araturis pascua bubus erant?
Prisca iuuent alios, ego me nunc denique natum
Gratulor: haec aetas moribus apta meis,
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum
Lectaque diuerso litore concha uenit,
125
Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
Sed quia cultus adest nec nostros mansit in annos
Rusticitas priscis illa superstes auis.
Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
130
Quos legit in uiridi decolor Indus aqua,
Nec prodite graues insuto uestibus auro:
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
Munditiis capimur: non sint sine lege capilli;
Admotae formam dantque negantque manus.
135
Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit,
Elegat et speculum consulat ante suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri:
Sic erat ornatis Laodamia comis.
Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
140
Vt pateant aures, ora rotunda uolunt.
Alterius crines umero iactentur utroque:
Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra;
Altera succinctae religetur more Dianae,
Vt solet, attonitas cum petit illa feras;
145
Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos,
Illa sit astrictis impedienda comis;
Hanc placet ornari testudine Cyllenaea,
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
150
Nec quot apes Hybla nec quot in Alpe ferae,
Nec mihi tot positus numero comprendere fas est:
Adicit ornatus proxima quaeque dies.
Et neclecta decet multas coma: saepe iacere
Hesternam credas, illa repexa modost.
155
Ars casu similis: sic capta uidit ut urbe
Alcides Iolen, "hanc ego" dixit "amo."
Talem te Bacchus Satyris clamantibus "euhoe"
Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
O quantum indulget uestro natura decori,
160
Quarum sunt multis damna pianda modis!
Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
Vt Borea frondes excutiente, cadunt;
Femina canitiem Germanis inficit herbis,
Et melior uero quaeritur arte color,
165
Femina procedit densissima crinibus emptis
Proque suis alios efficit aere suos.
Nec rubor est emisse: palam uenire uidemus
Herculis ante oculos uirgineumque chorum.
Quid de ueste loquar? nec nunc segmenta requiro
170
Nec quae de Tyrio murice, lana, rubes.
Cum tot prodierint pretio leuiore colores,
Quis furor est census corpore ferre suos?
Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer
Nec tepidus pluuias concitat Auster aquas;
175
Ecce tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
Diceris Inois eripuisse dolis;
Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
Crediderim Nymphas hac ego ueste tegi;
Ille crocum simulat (croceo uelatur amictu,
180
Roscida luciferos cum dea iungit equos),
Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos
Albentesue rosas Threiciamue gruem;
Nec glandes, Amarylli, tuae nec amygdala desunt,
Et sua uelleribus nomina cera dedit.
185
Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti
Vitis agit gemmas pigraque fugit hiems,
Lana tot aut plures sucos bibit: elige certos,
Nam non conueniens omnibus omnis erit.
Pulla decent niueas: Briseida pulla decebant;
190
Cum rapta est, pulla tum quoque ueste fuit.
Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas;
Sic tibi uestitae pressa Seriphos erat.
Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas
Neue forent duris aspera crura pilis!
195
Sed non Caucasea doceo de rupe puellas
Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
Quid, si praecipiam ne fuscet inertia dentes
Oraque suscepta mane lauentur aqua?
Scitis et inducta candorem quaerere creta;
200
Sanguine quae uero non rubet, arte rubet;
Arte supercilii confinia nuda repletis
Paruaque sinceras uelat aluta genas.
Nec pudor est oculos tenui signare fauilla
Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
205
Est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae,
Paruus, sed cura grande, libellus, opus:
Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
Non est pro uestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensa deprendat amator
210
Pyxidas: ars faciem dissimulata iuuat.
Quem non offendat toto faex illita uultu,
Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent, quamuis mittatur Athenis
Demptus ab immundo uellere sucus ouis?
215
Nec coram mixtas ceruae sumpsisse medullas
Nec coram dentes defricuisse probem.
Ista dabunt formam, sed erunt deformia uisu,
Multaque, dum fiunt turpia, facta placent:
Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis,
220
Pondus iners quondam duraque massa fuit;
Anulus ut fiat, primo colliditur aurum;
Quas geritis uestis, sordida lana fuit.
Cum fieret, lapis asper erat; nunc, nobile signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
225
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus:
Aptius a summa conspiciere manu.
Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
Claude forem thalami: quid rude prodis opus?
Multa uiros nescire decet; pars maxima rerum
230
Offendat, si non interiora tegas:
Aurea quae pendent ornato signa theatro
Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire,
Nec nisi summotis forma paranda uiris.
235
At non pectendos coram praebere capillos,
Vt iaceant fusi per tua terga, ueto.
Illo praecipue ne sis morosa caueto
Tempore nec lapsas saepe resolue comas;
Tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora
240
Vnguibus et rapta bracchia figit acu;
Deuouet, et tangit, dominae caput illa simulque
Plorat in inuisas sanguinolenta comas.
Quae male crinita est, custodem in limine ponat
Orneturue Bonae semper in aede Deae.
245
Dictus eram subito cuidam uenisse puellae:
Turbida peruersas induit illa comas.
Hostibus eueniat tam foedi causa pudoris
Inque nurus Parthas dedecus illud eat!
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus
250
Et sine fronde frutex et sine crine caput.
Non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae,
Perque fretum falso Sidoni uecta boue
Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes;
255
Turba docenda uenit pulchrae turpesque puellae,
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt;
Est illis sua dos, forma sine arte potens:
Cum mare compositum est, securus nauita cessat;
260
Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
Rara tamen menda facies caret: occule mendas,
Quaque potes, uitium corporis abde tui.
Si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere,
Inque tuo iaceas quantulacumque toro
265
Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
Iniecta lateant fac tibi ueste pedes;
Quae nimium gracilis, pleno uelamina filo
Sumat, et ex umeris laxus amictus eat;
Pallida purpureis tangat sua corpora uirgis,
270
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem;
Pes malus in niuea semper celetur aluta,
Arida nec uinclis crura resolue suis;
Conueniunt tenues scapulis analemptrides altis,
Angustum circa fascia pectus eat;
275
Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
Cui digiti pingues et scaber unguis erit;
Cui grauis oris odor, numquam ieiuna loquatur
Et semper spatio distet ab ore uiri;
Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
280
Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
Quaeritur atque illis hac quoque parte decor:
Sint modici rictus paruaeque utrimque lacunae,
Et summos dentes ima labella tegant,
285
Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
Sed leue nescioquid femineumque sonet.
Est, quae peruerso distorqueat ora cachinno;
Cum risu laeta est altera, flere putes;
Illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet,
290
Vt rudit a scabra turpis asella mola.
Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter
Quoque uolunt plorant tempore quoque modo.
Quid, cum legitima fraudatur littera uoce
Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
295
In uitio decor est: quaedam male reddere uerba
Discunt, posse minus, quam potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, impendite curam;
Discite femineo corpora ferre gradu:
Est et in incessu pars non contempta decoris;
300
Allicit ignotos ille fugatque uiros.
Haec mouet arte latus tunicisque fluentibus auras
Accipit, extensos fertque superba pedes;
Illa, uelut coniunx Vmbri rubicunda mariti,
Ambulat, ingentis uarica fertque gradus.
305
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
Motus, concesso mollior alter erit.
Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
Nuda sit, a laeua conspicienda manu:
Hoc uos praecipue, niueae, decet; hoc ubi uidi,
310
Oscula ferre umero, qua patet, usque libet.
Monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora
Quamlibet admissas detinuere rates;
His sua Sisyphides auditis paene resoluit
Corpora (nam sociis illita cera fuit).
315
Res est blanda canor: discant cantare puellae
(Pro facie multis uox sua lena fuit)
Et modo marmoreis referant audita theatris
Et modo Niliacis carmina lusa modis;
Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
320
Nesciat arbitrio femina docta meo:
Saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus
Tartareosque lacus tergeminumque canem;
Saxa tuo cantu, uindex iustissime matris,
Fecerunt muros officiosa nouos;
325
Quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur
Piscis Arioniae, fabula nota, lyrae.
Disce etiam duplici genialia nablia palma
Verrere: conueniunt dulcibus illa iocis.
Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
330
Sit quoque uinosi Teia Musa senis;
Nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?)
Cuiue pater uafri luditur arte Getae;
Et teneri possis carmen legisse Properti
Siue aliquid Galli siue, Tibulle, tuum
335
Dictaque Varroni fuluis insignia uillis
Vellera germanae, Phrixe, querenda tuae
Et profugum Aenean, altae primordia Romae,
Quo nullum Latio clarius exstat opus;
Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis
340
Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis
Atque aliquis dicet "nostri lege culta magistri
Carmina, quis partes instruit ille duas,
Deue tribus libris, titulo quos signat Amorum,
Elige, quod docili molliter ore legas,
345
Vel tibi composita cantetur Epistula uoce;
Ignotum hoc aliis ille nouauit opus."
O ita, Phoebe, uelis, ita uos, pia numina uatum,
Insignis cornu Bacche nouemque deae!
Quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam,
350
Vt moueat posito bracchia iussa mero?
Artifices lateris, scaenae spectacula, amantur:
Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parua monere pudet, talorum dicere iactus
Vt sciat et uires, tessera missa, tuas;
355
Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
Quam subeat partem callida quamque uocet,
Cautaque non stulte latronum proelia ludat,
Vnus cum gemino calculus hoste perit
Bellatorque sua prensus sine compare bellat
360
Aemulus et coeptum saepe recurrit iter;
Reticuloque pilae leues fundantur aperto
Nec, nisi quam tolles, ulla mouenda pila est;
Est genus in totidem tenui ratione redactum
Scripula, quot menses lubricus annus habet;
365
Parua tabella capit ternos utrimque lapillos,
In qua uicisse est continuasse suos.
Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam
Ludere: ludendo saepe paratur amor.
Sed minimus labor est sapienter iactibus uti;
370
Maius opus mores composuisse suos:
Tum sumus incauti studioque aperimur in ipso
Nudaque per lusus pectora nostra patent;
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido
Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor;
375
Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether,
Inuocat iratos et sibi quisque deos.
Nulla fides tabulae: quae non per uota petuntur?
Et lacrimis uidi saepe madere genas.
Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat,
380
In quibus est ulli cura placere uiro!
Hos ignaua iocos tribuit natura puellis;
Materia ludunt uberiore uiri:
Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
Armaque et in gyros ire coactus equus;
385
Nec uos Campus habet nec uos gelidissima Virgo
Nec Tuscus placida deuehit amnis aqua.
At licet et prodest Pompeias ire per umbras,
Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo
390
(Ille Paraetonias mersit in alta rates)
Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt
Naualique gener cinctus honore caput,
Visite turicremas uaccae Memphitidos aras,
Visite conspicuis terna theatra locis;
395
Spectentur tepido maculosae sanguine harenae
Metaque feruenti circumeunda rota.
Quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido:
Fructus abest, facies cum bona teste caret.
Tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu,
400
Non erit ignotae gratia magna lyrae;
Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub aequoreis illa lateret aquis;
Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
Hoc uotum nostri summa laboris habet.
405
Cura deum fuerunt olim regumque poetae,
Praemiaque antiqui magna tulere chori,
Sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen
Vatibus, et largae saepe dabantur opes:
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
410
Contiguus poni, Scipio magne, tibi;
Nunc hederae sine honore iacent operataque doctis
Cura uigil Musis nomen inertis habet.
Sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum,
Ilias aeternum si latuisset opus?
415
Quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset
Inque sua turri perlatuisset anus?
Vtilis est uobis, formosae, turba, puellae;
Saepe uagos ultra limina ferte pedes.
Ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam,
420
Et Iouis in multas deuolat ales aues:
Se quoque det populo mulier speciosa uidendam;
Quem trahat, e multis forsitan unus erit;
Omnibus illa locis maneat studiosa placendi
Et curam tota mente decoris agat.
425
Casus ubique ualet: semper tibi pendeat hamus;
Quo minime credis gurgite, piscis erit;
Saepe canes frustra nemorosis montibus errant
Inque plagam nullo ceruus agente uenit.
Quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae
430
Quam lacrimas ulli posse placere suas?
Funere saepe uiri uir quaeritur: ire solutis
Crinibus et fletus non tenuisse decet.
Sed uitate uiros cultum formamque professos
Quique suas ponunt in statione comas:
435
Quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis;
Errat et in nulla sede moratur Amor.
Femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa
Forsitan et plures possit habere uiros?
Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
440
Praeceptis Priami si foret usa sui.
Sunt qui mendaci specie grassentur amoris
Perque aditus talis lucra pudenda petant.
Nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo
Nec breuis in rugas lingula pressa suas,
445
Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
Anulus in digitis alter et alter erit:
Forsitan ex horum numero cultissimus ille
Fur sit et uratur uestis amore tuae;
"Redde meum" clamant spoliatae saepe puellae,
450
"Redde meum" toto uoce boante foro.
Has, Venus, e templis multo radiantibus auro
Lenta uides lites Appiadesque tuae.
Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
Deceptae, a, multi crimen amantis habent.
455
Discite ab alterius uestris timuisse querelis,
Ianua fallaci ne sit aperta uiro:
Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo
Quos faciet testis, fecit et ante deos:
Et tibi, Demophoon Thesei criminis heres,
460
Phyllide decepta nulla relicta fides.
Si bene promittent, totidem promittite uerbis;
Si dederint, et uos gaudia pacta date.
Illa potest uigiles flammas exstinguere Vestae
Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis
465
Et dare mixta uiro tritis aconita cicutis,
Accepto Venerem munere si qua negat.
Fert animus propius consistere: supprime habenas,
Musa, nec admissis excutiare rotis.
Verba uadum temptent abiegnis scripta tabellis:
470
Accipiat missas apta ministra notas.
Inspice, quodque leges, ex ipsis collige uerbis
Fingat an ex animo sollicitusque roget,
Postque breuem rescribe moram: mora semper amantes
Incitat, exiguum si modo tempus habet.
475
Sed neque te facilem iuueni promitte roganti
Nec tamen e duro, quod petit ille, nega:
Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
Spesque magis ueniat certa minorque metus.
Munda sed e medio consuetaque uerba, puellae,
480
Scribite: sermonis publica forma placet.
A, quotiens dubius scriptis exarsit amator
Et nocuit formae barbara lingua bonae!
Sed quoniam, quamuis uittae careatis honore,
Est uobis uestros fallere cura uiros,
485
Ancillae pueriue manu perarate tabellas,
Pignora nec puero credite uestra nouo:
Vidi ego fallentis isto terrore puellas
Seruitium miseras tempus in omne pati.
Perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat,
490
Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.
Iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
Armaque in armatos sumere iura sinunt.
Ducere consuescat multas manus una figuras
(A, pereant, per quos ista monenda mihi!),
495
Nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
Ne teneat geminas una tabella manus;
Femina dicatur scribenti semper amator:
"Illa" sit in uestris, qui fuit "ille", notis.
Si licet a paruis animum ad maiora referre
500
Plenaque curuato pandere uela sinu,
Pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
Candida pax homines, trux decet ira feras.
Ora tument ira, nigrescunt sanguine uenae,
Lumina Gorgoneo saeuius igne micant.
505
"I procul hinc," dixit "non es mihi, tibia, tanti",
Vt uidit uultus Pallas in amne suos:
Vos quoque si media speculum spectetis in ira,
Cognoscat faciem uix satis ulla suam.
Nec minus in uultu damnosa superbia uestro:
510
Comibus est oculis alliciendus Amor.
Odimus immodicos (experto credite) fastus:
Saepe tacens odii semina uultus habet.
Spectantem specta; ridenti mollia ride;
Innuet: acceptas tu quoque redde notas.
515
Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
Spicula de pharetra promit acuta sua.
Odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax,
Nos, hilarem populum, femina laeta capit.
Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,
520
Vt mea de uobis altera amica foret;
Credere uix uideor, cum cogar credere partu,
Vos ego cum uestris concubuisse uiris.
Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
"Lux mea" quaeque solent uerba iuuare uiros!
525
Quis uetat a magnis ad res exempla minores
Sumere nec nomen pertimuisse ducis?
Dux bonus huic centum commisit uite regendos,
Huic equites, illi signa tuenda dedit:
Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
530
Inspicite et certo ponite quemque loco.
Munera det diues; ius qui profitebitur, adsit;
Facundus causam nempe clientis agat.
Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
535
Nos facimus placitae late praeconia formae:
Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet,
Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae,
Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
Adde, quod insidiae sacris a natibus absunt
540
Et facit ad mores ars quoque nostra suos:
Nec nos ambitio nec amor nos tangit habendi;
Contempto colitur lectus et umbra foro;
Sed facile haeremus ualidoque perurimur aestu
Et nimium certa scimus amare fide.
545
Scilicet ingenium placida mollitur ab arte
Et studio mores conuenienter eunt.
Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
Numen inest illis Pieridesque fauent.
Est deus in nobis et sunt commercia caeli;
550
Sedibus aetheriis spiritus ille uenit.
A doctis pretium scelus est sperare poetis;
Me miserum, scelus hoc nulla puella timet.
Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
Este: nouus uiso casse resistet amans.
555
Sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas,
Comparibus frenis artificemque reget,
Nec, stabilis animos annis uiridemque iuuentam
Vt capias, idem limes agendus erit:
Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
560
Qui tetigit thalamos praeda nouella tuos,
Te solam norit, tibi semper inhaereat uni;
Cingenda est altis saepibus ista seges.
Effuge riualem: uinces, dum sola tenebis;
Non bene cum sociis regna Venusque manent.
565
Ille uetus miles sensim et sapienter amabit
Multaque tironi non patienda feret;
Nec franget postes nec saeuis ignibus uret
Nec dominae teneras appetet ungue genas
Nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae
570
Nec raptus flendi causa capillus erit.
Ista decent pueros aetate et amore calentes;
Hic fera composita uulnera mente feret.
Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
Vt modo montanis silua recisa iugis.
575
Certior hic amor est, grauis et fecundior ille:
Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
Omnia tradantur (portas reserauimus hosti)
Et sit in infida proditione fides.
Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
580
Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
Ante fores iaceat, "crudelis ianua" dicat
Multaque summisse, multa minanter agat.
Dulcia non ferimus; suco renouemur amaro:
Saepe perit uentis obruta cumba suis.
585
Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
Conueniunt illas, cum uoluere uiri.
Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
"Non potes", exclusum te quoque tanget amor.
Ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis;
590
Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
Dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator
Solum se thalamos speret habere tuos;
Postmodo riualem partitaque foedera lecti
Sentiat: has artes tolle, senescit amor.
595
Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
Cum, quos praetereat quosque sequatur, habet.
Quamlibet exstinctos iniuria suscitat ignes:
En ego, confiteor, non nisi laesus amo.
Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
600
Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
Incitat et ficti tristis custodia serui
Et nimium duri cura molesta uiri:
Quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas;
Vt sis liberior Thaide, finge metus.
605
Cum melius foribus possis, admitte fenestra
Inque tuo uultu signa timentis habe;
Callida prosiliat dicatque ancilla "perimus";
Tu iuuenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen Venus est secura timori,
610
Ne tanti noctes non putet esse tuas.
Qua uafer eludi possit ratione maritus
Quaque uigil custos, praeteriturus eram.
Nupta uirum timeat, rata sit custodia nuptae:
Hoc decet, hoc leges duxque pudorque iubent.
615
Te quoque seruari, modo quam uindicta redemit,
Quis ferat? ut fallas, ad mea sacra ueni.
Tot licet obseruent, adsit modo certa uoluntas,
Quot fuerant Argo lumina, uerba dabis.
Scilicet obstabit custos ne scribere possis,
620
Sumendae detur cum tibi tempus aquae,
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu.
Cum possit sura chartas celare ligatas
Et uincto blandas sub pede ferre notas!
625
Cauerit haec custos, pro charta conscia tergum
Praebeat inque suo corpore uerba ferat.
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera (carbonis puluere tange: leges),
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
630
Et feret occultas pura tabella notas.
Affuit Acrisio seruandae cura puellae;
Hunc tamen illa suo crimine fecit auum.
Quid faciat custos, cum sint tot in Vrbe theatra,
Cum spectet iunctos illa libenter equos;
635
Cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae,
Quoque sui comites ire uetantur, eat;
Cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum,
Praeterquam si quos illa uenire iubet;
Cum custode foris tunicas seruante puellae
640
Celent furtiuos balnea multa iocos;
Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica
Et cedat lecto quamlibet aegra suo;
Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis,
Quasque petas, non det ianua sola uias?
645
Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
Illa uel Hispano lecta sit uua iugo;
Sunt quoque quae faciant altos medicamina somnos
Victaque Lethaea lumina nocte premant.
Nec male deliciis odiosum conscia tardis
650
Detinet et longa iungitur ipsa mora.
Quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere,
Cum minimo custos munere possit emi?
Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
Placatur donis Iuppiter ipse datis.
655
Quid sapiens faciet? stultus quoque munere gaudet:
Ipse quoque accepto munere mutus erit.
Sed semel est custos longum redimendus in aeuum;
Saepe dabit, dederit quas semel, ille manus.
Questus eram, memini, metuendos esse sodales;
660
Non tangit solos ista querela uiros.
Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent
Et lepus hic aliis exagitatus erit:
Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque,
Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
665
Nec nimium uobis formosa ancilla ministret:
Saepe uicem dominae praebuit illa mihi.
Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
Mittor et indicio prodor ab ipse meo?
Non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur,
670
Non docet infestos currere cerua canes.
Viderit utilitas; ego coepta fideliter edam:
Lemniasin gladios in mea fata dabo.
Efficite (et facile est) ut nos credamus amari:
Prona uenit cupidis in sua uota fides.
675
Spectet amabilius iuuenem et suspiret ab imo
Femina, tam sero cur ueniatque roget;
Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
Et laniet digitis illius ora suis.
Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro
680
Et dicet "cura carpitur ista mei."
Praecipue si cultus erit speculoque placebit,
Posse suo tangi credet amore deas.
Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
Nec sis audita paelice mentis inops,
685
Nec cito credideris: quantum cito credere laedat,
Exemplum uobis non leue Procris erit.
Est prope purpureos collis florentis Hymetti
Fons sacer et uiridi caespite mollis humus;
Silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam;
690
Ros maris et lauri nigraque myrtus olent;
Nec densum foliis buxum fragilesque myricae
Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
Lenibus impulsae Zephyris auraque salubri
Tot generum frondes herbaque summa tremit.
695
Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis
Lassus in hac iuuenis saepe resedit humo
"Quae"que "meos releues aestus," cantare solebat
"Accipienda sinu, mobilis aura, ueni."
Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
700
Auditos memori rettulit ore sonos.
Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
Excidit et subito muta dolore fuit;
Palluit, ut serae lectis de uite racemis
Pallescunt frondes, quas noua laesit hiems,
705
Quaeque suos curuant matura Cydonia ramos
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
Vt rediit animus, tenues a pectore uestes
Rumpit et indignas sauciat ungue genas;
Nec mora, per medias passis furibunda capillis
710
Euolat, ut thyrso concita Baccha, uias.
Vt prope peruentum, comites in ualle relinquit,
Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
Quid tibi mentis erat, cum sic, male sana, lateres,
Procri? quis attoniti pectoris ardor erat?
715
Iamiam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas
Scilicet atque oculis probra uidenda tuis!
Nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles),
Nunc iuuat: incertus pectora uersat amor:
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index
720
Et quia mens semper, quod timet, esse putat;
Vidit ut oppressa uestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio uesper et ortus erant:
725
Ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles,
Oraque fontana feruida pulsat aqua.
Anxia, Procri, lates; solitas iacet ille per herbas
Et "Zephyri molles auraque," dixit "ades."
Vt patuit miserae iucundus nominis error,
730
Et mens et rediit uerus in ora color;
Surgit et oppositas agitato corpore frondes
Mouit in amplexus uxor itura uiri;
Ille feram uidisse ratus iuuenaliter artus
Corripit: in dextra tela fuere manu.
735
Quid facis, infelix? non est fera: supprime tela!
Me miserum, iaculo fixa puella tuo est.
"Ei mihi," conclamat "fixisti pectus amicum:
Hic locus a Cephalo uulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
740
Hoc faciet positae te mihi, terra, leuem.
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras;
Labor, io: cara lumina conde manu."
Ille sinu dominae morientia corpora maesto
Sustinet et lacrimis uulnera saeua lauat;
745
Exit et incauto paulatim pectore lapsus
Excipitur miseri spiritus ore uiri.
Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
Vt tangat portus fessa carina suos.
Sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam,
750
Et quaeris monitus hac quoque parte meos.
Sera ueni positaque decens incede lucerna:
Grata mora uenies, maxima lena mora est;
Etsi turpis eris, formosa uidebere potis,
Et latebras uitiis nox dabit ipsa tuis.
755
Carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi),
Ora nec immunda tota perungue manu;
Neue domi praesume dapes, sed desine citra
Quam capis: es paulo, quam potes esse, minus.
Priamides Helenen auide si spectet edentem,
760
Oderit et dicat "stulta rapina mea est."
Aptius est deceatque magis potare puellas:
Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
Hoc quoque, qua patiens caput est animusque pedesque
Constant, nec, quae sunt singula, bina uide.
765
Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
Digna est concubitus quoslibet illa pati.
Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
Per somnos fieri multa pudenda solent.
Vlteriora pudet docuisse, sed alma Dione
770
"Praecipue nostrum est, quod pudet," inquit "opus."
Nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos
Sumite: non omnes una figura decet.
Quae facie praesignis erit, resupina iaceto;
Spectentur tergo, quis sua terga placent.
775
Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
Si bona sunt, hoc sunt aspicienda modo.
Parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam
Thebais Hectoreo nupta resedit equo.
Strata premat genibus paulum ceruice reflexa
780
Femina per longum conspicienda latus.
Cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda,
Stet uir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
Soluere, et effusis colla reflecte comis.
785
Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit,
Vt celer auersis utere Parthus equis.
Mille ioci Veneris; simplex minimique laboris,
Cum iacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
790
Vera magis uobis quam mea Musa canet;
Si qua fides, arti, quam longo fecimus usu,
Credite: praestabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis Venerem resoluta medullis
Femina, et ex aequo res iuuet illa duos.
795
Nec blandae uoces iucundaque murmura cessent
Nec taceant mediis improba uerba iocis.
Tu quoque, cui Veneris sensum natura negauit,
Dulcia mendaci gaudia finge sono.
Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
800
Quo pariter debent femina uirque frui.
Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto:
Effice per motum luminaque ipsa fidem.
Quid iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris;
A pudet! arcanas pars habet ista notas.
805
Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
Illa suas nolet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris:
Aptius in uestro corpore multa latent.
Lusus habet finem: cycnis descendere tempus,
810
Duxerunt collo qui iuga nostra suo.
Vt quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae
Inscribant spoliis "Naso magister erat."