Discite quae faciem commendet cura, puellae,
Et quo sit uobis forma tuenda modo.
Cultus humum sterilem Cerealia pendere iussit
Munera, mordaces interiere rubi;
5
Cultus et in pomis sucos emendat acerbos,
Fissaque adoptiuas accipit arbor opes.
Culta placent: auro sublimia tecta linuntur;
Nigra sub imposito marmore terra latet.
Vellera saepe eadem Tyrio medicantur aeno;
10
Sectile deliciis India praebet ebur.
Forsitan antiquae Tatio sub rege Sabinae
Maluerint quam se rura paterna coli,
Cum matrona premens altum rubicunda sedile
Assiduo durum pollice nebat opus
15
Ipsaque claudebat, quos filia pauerat, agnos,
Ipsa dabat uirgas caesaque ligna foco;
At uestrae matres teneras peperere puellas:
Vultis inaurata corpora ueste tegi,
Vultis odoratos positu uariare capillos,
20
Conspicuam gemmis uultis habere manum;
Induitis collo lapides Oriente petitos
Et quantos onus est aure tulisse duos.
Nec tamen indignum: sit uobis cura placendi,
Cum comptos habeant saecula uestra uiros:
25
Feminea uestri potiuntur lege mariti
Et uix ad cultus nupta quod addat habet.
†Pro se quaeque parent et quos uenerentur amores
Refert. munditia crimina nulla meret.†
Rure latent finguntque comas; licet arduus illas
30
Celet Athos, cultas altus habebit Athos.
Est etiam placuisse sibi quaecumque uoluptas:
Virginibus cordi grataque forma sua est.
Laudatas homini uolucris Iunonia pennas
Explicat et forma muta superbit auis.
35
Sic potius nos urget amor quam fortibus herbis,
Quas maga terribili subsecat arte manus:
Nec uos graminibus nec mixto credite suco
Nec temptate nocens uirus amantis equae.
(Nec mediae Marsis finduntur cantibus angues
40
Nec redit in fontes unda supina suos;
Et quamuis aliquis Temesaea remouerit aera,
Numquam Luna suis excutietur equis.)
Prima sit in uobis morum tutela, puellae:
Ingenio facies conciliante placet.
45
Certus amor morum est; formam populabitur aetas,
Et placitus rugis uultus aratus erit;
Tempus erit, quo uos speculum uidisse pigebit
Et ueniet rugis altera causa dolor.
Sufficit et longum probitas perdurat in aeuum,
50
Perque suos annos hinc bene pendet amor.
Dic age, cum teneros somnus dimiserit artus,
Candida quo possint ora nitere modo.
Hordea, quae Libyci ratibus misere coloni,
Exue de palea tegminibusque suis;
55
Par erui mensura decem madefiat ab ouis
(Sed cumulent libras hordea nuda duas):
Haec, ubi uentosas fuerint siccata per auras,
Lenta iube scabra frangat asella mola.
Et quae prima cadent uiuaci cornua ceruo
60
Contere (in haec solidi sexta fac assis eat),
Iamque, ubi puluereae fuerint confusa farinae,
Protinus innumeris omnia cerne cauis;
Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos,
Strenua quos puro marmore dextra terat.
65
Sextantemque trahat cummi cum semine Tusco;
Huc nouies tanto plus tibi mellis eat:
Quaecumque afficiet tali medicamine uultum,
Fulgebit speculo leuior illa suo.
Nec tu pallentes dubita torrere lupinos
70
Et simul inflantes corpora frige fabas:
Vtraque sex habeant aequo discrimine libras,
Vtraque da pigris comminuenda molis;
Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis
Desit et Illyrica quae uenit iris humo:
75
Da ualidis iuuenum pariter subigenda lacertis
(Sed iustum tritis uncia pondus erit).
Addita de querulo uolucrum medicamina nido
Ore fugant maculas: alcyonea uocant;
Pondere si quaeris quo sim contentus in illis,
80
Quod trahit in partes uncia secta duas.
Vt coeant apteque lini per corpora possint,
Adice de flauis Attica mella fauis.
Quamuis tura deos irataque numina placent,
Non tamen accensis omnia danda focis.
85
Tus ubi miscueris rodenti corpora nitro,
Ponderibus iustis fac sit utrimque triens.
Parte minus quarta dereptum cortice cummi
Et modicum e murris pinguibus adde cubum.
Haec, ubi contrieris, per densa foramina cerne;
90
Puluis ab infuso melle premendus erit.
Profuit et marathos bene olentibus addere murris
(Quinque parent marathi scripula, murra nouem),
Arentisque rosae quantum manus una prehendat
Cumque Ammoniaco mascula tura sale;
95
Hordea quem faciunt, illis affunde cremorem:
Aequent expensas cum sale tura rosas.
Tempore sint paruo molli licet illita uultu,
Haerebit toto nullus in ore color.
Vidi, quae gelida madefacta papauera lympha
100
Contereret teneris illineretque genis.