Ouidius amores 3, 14

Altre sezioni


Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,

      Sed ne sit misero scire necesse mihi;

Nec te nostra iubet fieri censura pudicam

      Sed tamen ut temptes dissimulare rogat.

5

Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,

      Solaque famosam culpa professa facit.

Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri

      Et, quae clam facias, facta referre palam?

Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti

10

      Opposita populum summouet ante sera;

Tu tua prostitues famae peccata sinistrae

      Commissi perages indiciumque tui?

Sit tibi mens melior, saltemue imitare pudicas,

      Teque probam, quamuis non eris, esse putem.

15

Quae facis, haec facito: tantum fecisse negato

      Nec pudeat coram uerba modesta loqui.

Est qui nequitiam locus exigat: omnibus illum

      Deliciis imple, stet procul inde pudor.

Hinc simul exieris, lasciuia protinus omnis

20

      Absit, et in lecto crimina pone tuo.

Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori

      Nec femori inpositum sustinuisse femur;

Illic purpureis condatur lingua labellis,

      Inque modos uenerem mille figuret amor;

25

Illic nec uoces nec uerba iuuantia cessent,

      Spondaque lasciua mobilitate tremat.

Indue cum tunicis metuentem crimina uultum,

      Et pudor obscenum diffiteatur opus.

Da populo, da uerba mihi: sine nescius errem

30

      Et liceat stulta credulitate frui.

Cur totiens uideo mitti recipique tabellas?

      Cur pressus prior est interiorque torus?

Cur plus quam somno turbatos esse capillos

      Collaque conspicio dentis habere notam?

35

Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;

      Si dubitas famae parcere, parce mihi.

Mens abit et morior, quotiens peccasse fateris,

      Perque meos artus frigida gutta fluit.

Tunc amo, tunc odi frustra, quod amare necesse est;

40

      Tunc ego, sed tecum, mortuus esse uelim.

Nil equidem inquiram nec, quae celare parabis,

      Insequar: et falli muneris instar erit.

Si tamen in media deprensa tenebere culpa

      Et fuerint oculis probra uidenda meis,

45

Quae bene uisa mihi fuerint, bene uisa negato:

      Concedent uerbis lumina nostra tuis.

Prona tibi uinci cupientem uincere palma est,

      Sit modo "non feci" dicere lingua memor:

Cum tibi contingat uerbis superare duobus,

50

      Etsi non causa, iudice uince tuo.