Ouidius amores 3, 12

Altre sezioni


Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti

      Omina non albae concinuistis aues?

Quodue putem sidus nostris occurrere fatis,

      Quosue deos in me bella mouere querar?

5

Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,

      Cum multis uereor ne sit habenda mihi.

Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?

      Sic erit: ingenio prostitit illa meo.

Et merito: quid enim formae praeconia feci?

10

      Vendibilis culpa facta puella mea est.

Me lenone placet, duce me perductus amator,

      Ianua per nostras est adaperta manus.

An prosint dubium, nocuerunt carmina certe:

      Inuidiae nostris illa fuere bonis.

15

Cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta,

      Ingenium mouit sola Corinna meum.

Auersis utinam tetigissem carmina Musis,

      Phoebus et inceptum destituisset opus.

Nec tamen ut testes mos est audire poetas:

20

      Malueram uerbis pondus abesse meis.

Per nos Scylla patri caros furata capillos

      Pube premit rabidos inguinibusque canes;

Nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues;

      Victor Abantiades alite fertur equo.

25

Idem per spatium Tityon porreximus ingens

      Et tria uipereo fecimus ora cani;

Fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis,

      Ambiguae captos uirginis ore uiros;

Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros;

30

      Proditor in medio Tantalus amne sitit;

De Niobe silicem, de uirgine fecimus ursam;

      Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn;

Iuppiter aut in aues aut se transformat in aurum

      Aut secat imposita uirgine taurus aquas.

35

Protea quid referam Thebanaque semina dentes;

      Qui uomerent flammas ore, fuisse boues,

Flere genis electra tuas, auriga, sorores,

      Quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas,

Auersumque diem mensis furialibus Atrei,

40

      Duraque percussam saxa secuta lyram?

Exit in immensum fecunda licentia uatum

      Obligat historica nec sua uerba fide:

Et mea debuerat falso laudata uideri

      Femina; credulitas nunc mihi uestra nocet.