Multa diuque tuli; uitiis patientia uicta est:
Cede fatigato pectore, turpis amor.
Scilicet adserui iam me fugique catenas,
Et, quae non puduit ferre, tulisse pudet.
5
Vicimus et domitum pedibus calcamus Amorem:
Venerunt capiti cornua sera meo.
Perfer et obdura: dolor hic tibi proderit olim:
Saepe tulit lassis sucus amarus opem.
Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
10
Ingenuum dura ponere corpus humo?
Ergo ego nesciocui, quem tu complexa tenebas,
Excubui clausam seruus ut ante domum?
Vidi, cum foribus lassus prodiret amator
Inualidum referens emeritumque latus;
15
Hoc tamen est leuius quam quod sum uisus ab illo:
Eueniat nostris hostibus ille pudor.
Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
Ipse tuus custos, ipse uir, ipse comes?
Scilicet et populo per me comitata placebas:
20
Causa fuit multis noster amoris amor.
Turpia quid referam uanae mendacia linguae
Et periuratos in mea damna deos,
Quid iuuenum tacitos inter conuiuia nutus
Verbaque compositis dissimulata notis?
25
Dicta erat aegra mihi: praeceps amensque cucurri;
Veni, et riuali non erat aegra meo.
His et quae taceo duraui saepe ferendis:
Quaere alium pro me qui uelit ista pati.
Iam mea uotiua puppis redimita corona
30
Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
Desine blanditias et uerba potentia quondam
Perdere: non ego sum stultus, ut ante fui.
Luctantur pectusque leue in contraria tendunt
Hac amor, hac odium; sed, puto, uincit amor.
35
Odero, si potero; si non, inuitus amabo:
Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
Nequitiam fugio, fugientem forma reducit;
Auersor morum crimina, corpus amo.
Sic ego nec sine te nec tecum uiuere possum
40
Et uideor uoti nescius esse mei.
Aut formosa fores minus aut minus improba uellem:
Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta merent odium, facies exorat amorem:
Me miserum, uitiis plus ualet illa suis.
45
Parce per o lecti socialia iura, per omnes
Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos.
Quicquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
50
Me quoque uelle uelis anne coactus amem.
Lintea dem potius uentisque ferentibus utar
Et quam, si nolim, cogar amare, uelim.