Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro,
At nunc barbaria est grandis habere nihil.
5
Cum pulchre dominae nostri placuere libelli,
Quo licuit libris, non licet ire mihi;
Cum bene laudauit, laudato ianua clausa est:
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce recens diues parto per uulnera censu
10
Praefertur nobis sanguine pastus eques.
Hunc potes amplecti formosis, uita, lacertis?
Huius in amplexu, uita, iacere potes?
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat,
Ense latus cinctum, quod tibi seruit, erat;
15
Laeua manus, cui nunc serum male conuenit aurum,
Scuta tulit; dextram tange, cruenta fuit.
Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
Cerne cicatrices, ueteris uestigia pugnae:
20
Quaesitum est illi corpore, quicquid habet.
Forsitan et quotiens hominem iugulauerit ille
Indicet: hoc fassas tangis, auara, manus?
Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
Ad rigidas canto carmen inane fores.
25
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
Sed trepidas acies et fera castra sequi,
Proque bono uersu primum deducite pilum:
Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
30
Corruptae pretium uirginis ipse fuit.
Dum merces aberat, durus pater, ipsa seuera,
Aerati postes, ferrea turris erat;
Sed postquam sapiens in munere uenit adulter,
Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
35
At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
Omne lucrum tenebris alta premebat humus:
Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
Manibus admorat, nullaque massa fuit.
At meliora dabat, curuo sine uomere fruges
40
Pomaque et in quercu mella reperta caua.
Nec ualido quisquam terras scindebat aratro,
Signabat nullo limite mensor humum.
Non freta demisso uerrebant eruta remo:
Vltima mortali tum uia litus erat.
45
Contra te sollers, hominum natura, fuisti
Et nimium damnis ingeniosa tuis.
Quo tibi turritis incingere moenibus urbes,
Quo tibi discordes addere in arma manus?
Quid tibi cum pelago? terra contenta fuisses.
50
Cur non et caelum tertia regna facis?
[Qua licet, affectas caelum quoque: templa Quirinus,
Liber et Alcides et modo Caesar habent.]
Eruimus terra solidum pro frugibus aurum;
Possidet inuentas sanguine miles opes;
55
Curia pauperibus clausa est, dat census honores:
Inde grauis iudex, inde seuerus eques.
Omnia possideant: illis Campusque Forumque
Seruiat, hi pacem crudaque bella gerant;
Tantum ne nostros auidi liceantur amores
60
Et (satis est) aliquid pauperis esse sinant.
At nunc, exaequet tetricas licet ilia Sabinas,
Imperat ut captae, qui dare multa potest.
Me prohibet custos, in me timet illa maritum;
Si dederim, tota cedet uterque domo.
65
O si neclecti quisquam deus ultor amantis
Tam male quaesitas puluere mutet opes!