Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
Ad dominam propero: siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
Concaua traiecto cumba rudente uehat.
5
Paruus eras, memini, nec te transire refugi,
Summaque uix talos contigit unda meos;
Nunc ruis apposito niuibus de monte solutis
Et turpi crassas gurgite uoluis aquas.
Quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti
10
Tempora, quid nocti conseruisse diem,
Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
Vlterior nostro ripa premenda pede?
Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
Terribili densum cum tulit angue caput,
15
Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
Semina uenerunt in rude missa solum.
Prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum:
Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
20
(Sic aeternus eas) labere fine tuo.
Non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina debebant iuuenes in amore iuuare:
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
25
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur et gelidis incaluisse uadis.
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
Cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos.
Quid? non Alpheon diuersis currere terris
30
Virginis Arcadiae certus adegit amor?
Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
Pthiotum terris occuluisse ferunt.
Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
Natarum Thebe quinque futura parens?
35
Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
Herculis irata fracta querere manu:
Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
Vna tamen tanti Deianira fuit.
Ille fluens diues septena per ostia Nilus,
40
Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
Vincere gurgitibus non potuisse suis.
Siccus ut amplecti Salmonida posset, Enipeus
Cedere iussit aquam: iussa recessit aqua.
45
Nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans
Tiburis Argei pomifer arua rigas,
Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu
Vngue notata comas, ungue notata genas.
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
50
Errabat nudo per loca sola pede.
Hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis
Raucaque de mediis sustulit ora uadis
Atque ita "quid nostras" dixit "teris anxia ripas,
Ilia ab Idaeo Laomedonte genus?
55
Quo cultus abiere tui? quid sola uagaris,
Vitta nec euinctas impedit alba comas?
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
Pectoraque insana plangis aperta manu?
Ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum,
60
Qui tenero lacrimas lentus in ore uidet.
Ilia, pone metus: tibi regia nostra patebit
Teque colent amnes: Ilia, pone metus.
Tu centum aut plures inter dominabere nymphas,
Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
65
Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago:
Munera promissis uberiora feres."
Dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos
Spargebat tepido flebilis imbre sinus;
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas
70
Currendi uires eripiente metu;
Sera tamen scindens inimico pollice crinem
Edidit indignos ore tremente sonos:
"O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
Condita, dum poterant uirginis ossa legi!
75
Cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas
Turpis et Iliacis infitianda focis?
Quid moror et digitis designor adultera uulgi?
Desint famosus quae notet ora pudor."
Hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis
80
Atque ita se in rapidas perdita misit aquas;
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
Dicitur et socii iura dedisse tori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella,
Sed nemora et siluae crimina uestra tegunt.
85
Dum loquor, increuit latas spatiosus in undas,
Nec capit admissas alueus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia, quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid, si legitimum flueres, si nobile flumen,
90
Si tibi per terras maxima fama foret?
Nomen habes nullum, riuis collecte caducis,
Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus:
Fontis habes instar pluuiamque niuesque solutas,
Quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps;
95
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus
Aut premis arentem puluerulentus humum.
Quis te tum potuit sitiens haurire uiator?
Quis dixit grata uoce "perennis eas"?
Damnosus pecori curris, damnosior agris:
100
Forsitan haec alios, me mea damna mouent.
Huic ego uae demens narrabam fluminum amores!
Iactasse indigne nomina tanta pudet.
Nescioquem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
Et potui nomen, Nile, referre tuum!
105
At tibi pro meritis opto, non candide torrens,
Sint rapidi soles siccaque semper hiemps.