Dure uir, imposito tenerae custode puellae
Nil agis: ingenio est quaeque tuenda suo.
Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est;
Quae, quia non liceat, non facit, illa facit.
5
Vt iam seruaris bene corpus, adultera mens est
Nec custodiri, ne uelit, ulla potest;
Nec corpus seruare potes, licet omnia claudas:
Omnibus occlusis intus adulter erit.
Cui peccare licet, peccat minus: ipsa potestas
10
Semina nequitiae languidiora facit.
Desine, crede mihi, uitia irritare uetando;
Obsequio uinces aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua uincla tenacem
Ore reluctanti fulminis ire modo;
15
Constitit, ut primum concessas sensit habenas
Frenaque in effusa laxa iacere iuba.
Nitimur in uetitum semper cupimusque negata:
Sic interdictis imminet aeger aquis.
Centum fronte oculos, centum ceruice gerebat
20
Argus, et hos unus saepe fefellit Amor;
In thalamum Danae ferro saxoque perennem
Quae fuerat uirgo tradita, mater erat:
Penelope mansit, quamuis custode carebat,
Inter tot iuuenis intemerata procos.
25
Quidquid seruatur, cupimus magis, ipsaque furem
Cura uocat; pauci, quod sinit alter, amant.
Nec facie placet illa sua, sed amore mariti:
Nescioquid, quod te ceperit, esse putant.
Non proba fit, quam uir seruat, sed adultera cara:
30
Ipse timor pretium corpore maius habet.
Indignere licet, iuuat inconcessa uoluptas:
Sola placet, "timeo" dicere si qua potest.
Nec tamen ingenuam ius est seruare puellam;
Hic metus externae corpora gentis agat.
35
Scilicet ut possit custos "ego" dicere "feci",
In laudem serui casta sit illa tui?
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
Et notos mores non satis Vrbis habet,
In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
40
Romulus Iliades Iliadesque Remus.
Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
Non possunt ullis ista coire modis.
Si sapis, indulge dominae uultusque seueros
Exue nec rigidi iura tuere uiri
45
Et cole quos dederit (multos dabit) uxor amicos:
Gratia sic minimo magna labore uenit;
Sic peteris iuuenum conuiuia semper inire
Et, quae non dederis, multa uidere domi.