Ouidius amores 2, 19

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Si tibi non opus est seruata, stulte, puella,

      At mihi fac serues, quo magis ipse uelim.

Quod licet, ingratum est; quod non licet, acrius urit:

      Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.

5

Speremus pariter, pariter metuamus amantes,

      Et faciat uoto rara repulsa locum.

Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?

     Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo.

Viderat hoc in me uitium uersuta Corinna,

10

      Quaque capi possem, callida norat opem.

A, quotiens sani capitis mentita dolores

      Cunctantem tardo iussit abire pede!

A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat

     Insonti, speciem praebuit esse nocens!

15

Sic ubi uexarat tepidosque refouerat ignis,

      Rursus erat uotis comis et apta meis.

Quas mihi blanditias, quam dulcia uerba parabat!

      Oscula, di magni, qualia quotque dabat!

Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,

20

     Saepe time insidias, saepe rogata nega,

Et sine me ante tuos proiectum in limine postis

      Longa pruinosa frigora nocte pati.

Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos:

      Hoc iuuat, haec animi sunt alimenta mei;

25

Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis

      Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.

Si numquam Danaen habuisset aenea turris,

      Non esset Danae de Ioue facta parens;

Dum seruat Iuno mutatam cornibus Io,

30

      Facta est quam fuerat gratior illa Ioui.

Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondes

     Carpat et e magno flumine potet aquam;

Si qua uolet regnare diu, deludat amantem.

     (Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis!)

35

Quidlibet eueniat, nocet indulgentia nobis:

      Quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor.

At tu, formosae nimium secure puellae,

     Incipe iam prima claudere nocte forem;

Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,

40

      Quaerere, quid latrent nocte silente canes,

Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,

     Cur totiens uacuo secubet ipsa toro:

Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,

     Daque locum nostris materiamque dolis.

45

Ille potest uacuo furari litore harenas,

      Vxorem stulti si quis amare potest.

Iamque ego praemoneo: nisi tu seruare puellam

      Incipis, incipiet desinere esse mea.

Multa diuque tuli; speraui saepe futurum,

50

      Cum bene seruasses, ut bene uerba darem.

Lentus es et pateris nulli patienda marito;

     At mihi concessi finis amoris erit.

Scilicet infelix numquam prohibebor adire?

      Nox mihi sub nullo uindice semper erit?

55

Nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?

      Nil facies, cur te iure perisse uelim?

Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?

     Corrumpit uitio gaudia nostra suo.

Quin alium, quem tanta iuuet patientia, quaeris?

60

      Me tibi riualem si iuuat esse, ueta.

7

Quo P S

quid ω