Carmen ad iratum dum tu perducis Achillem
Primaque iuratis induis arma uiris,
Nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra,
Et tener ausuros grandia frangit Amor.
5
Saepe meae "tandem" dixi "discede" puellae:
In gremio sedit protinus illa meo;
Saepe "pudet" dixi: lacrimis uix illa retentis
"Me miseram, iam te" dixit "amare pudet?"
Implicuitque suos circum mea colla lacertos
10
Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
Vincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis,
Resque domi gestas et mea bella cano.
Sceptra tamen sumpsi curaque tragoedia nostra
Creuit, et huic operi quamlibet aptus eram:
15
Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
Sceptraque priuata tam cito sumpta manu;
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
Deque cothurnato uate triumphat Amor.
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris
20
(Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis),
Aut quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi
Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
25
Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
Dicat et *Aoniae Lesbis amata lyrae*.
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
Scriptaque diuersis rettulit ipse locis!
Candida Penelope signum cognouit Vlixis,
30
Legit ab Hippolyto scripta nouerca suo;
Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
Quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest.
Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit,
Dat uotam Phoebo Lesbis amata lyram.
35
Nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti,
Aureus in medio Marte tacetur Amor:
Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,
Et comes extincto Laodamia uiro.
Si bene te noui, non bella libentius istis
40
Dicis, et a uestris in mea castra uenis.