Si quis erit, qui turpe putet seruire puellae,
Illo conuincar iudice turpis ego.
Sim licet infamis, dum me moderatius urat
Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet
5
Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem,
Formosae quoniam praeda futurus eram.
Dat facies animos: facie uiolenta Corinna est;
Me miserum, cur est tam bene nota sibi?
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
10
Nec nisi conpositam se prius illa uidet.
Non, tibi si facies nimium dat in omnia regni
(O facies oculos nata tenere meos!),
Collatum idcirco tibi me contemnere debes:
Aptari magnis inferiora licet.
15
Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
Capta recusantem detinuisse uirum;
Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
Egeriam iusto concubuisse Numae;
Volcani Venus est, quamuis incude relicta
20
Turpiter obliquo claudicet ille pede;
Carminis hoc ipsum genus impar, sed tamen apte
Iungitur herous cum breuiore modo.
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
Te deceat medio iura dedisse foro.
25
Non tibi crimen ero nec quo laetere remota;
Non erit hic nobis infitiandus amor.
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
Et multae per me nomen habere uolunt:
Noui aliquam, quae se circumferat esse Corinnam;
30
Vt fiat, quid non illa dedisse uelit?
Sed neque diuersi ripa labuntur eadem
Frigidus Eurotas populiferque Padus,
Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis:
Ingenio causas tu dabis una meo.