Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris,
Parua, sed inriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat
Et micet Icarii stella proterua canis,
5
Arua pererrantur Paeligna liquentibus undis,
Et uiret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris multoque feracior uuis,
Dat quoque baciferam Pallada rarus ager,
Perque resurgentes riuis labentibus herbas
10
Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
At meus ignis abest- uerbo peccauimus uno:
Quae mouet ardores, est procul; ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
In caeli sine te parte fuisse uelim.
15
Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
In longas orbem qui secuere uias;
Aut iuuenum comites iussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda uias.
Tum mihi, si premerem uentosas horridus Alpes,
20
Dummodo cum domina, molle fuisset iter;
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
Et dare non aequis uela ferenda Notis;
Non quae uirgineo portenta sub inguine latrant
Nec timeam uestros, curua Malea, sinus
25
Nec quae submersis ratibus saturata Charybdis
Fundit et effusas ore receptat aquas.
Quod si Neptuni uentosa potentia uincat
Et subuenturos auferat unda deos,
Tu nostris niueos umeris inpone lacertos:
30
Corpore nos facili dulce feremus onus.
Saepe petens Heron iuuenis transnauerat undas;
Tum quoque transnasset, sed uia caeca fuit.
At sine te, quamuis operosi uitibus agri
Me teneant, quamuis amnibus arua natent
35
Et uocet in riuos currentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas,
Non ego Paelignos uideor celebrare salubres,
Non ego natalem, rura paterna, locum;
Sed Scythiam Cilicasque feros uiridesque Britannos
40
Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
Vlmus amat uitem, uitis non deserit ulmum:
Separor a domina cur ego saepe mea?
At mihi te comitem iuraras usque futuram
Per me perque oculos, sidera nostra, tuos:
45
Verba puellarum, foliis leuiora caducis,
Inrita, qua uisum est, uentus et unda ferunt.
Si qua mei tamen est in te pia cura relicti,
Incipe pollicitis addere facta tuis
Paruaque quam primum rapientibus esseda mannis
50
Ipsa per admissas concute lora iubas.
At uos, qua ueniet, tumidi subsidite montes,
Et faciles curuis uallibus este uiae.