Quid iuuat inmunes belli cessare puellas
Nec fera peltatas agmina uelle sequi,
Si sine Marte suis patiuntur uulnera telis
Et caecas armant in sua fata manus?
5
Quae prima instituit teneros conuellere fetus,
Militia fuerat digna perire sua.
Scilicet ut careat rugarum crimine uenter,
Sternetur pugnae tristis harena tuae?
Si mos antiquis placuisset matribus idem,
10
Gens hominum uitio deperitura fuit,
Quique iterum iaceret generis primordia nostri
In uacuo lapides orbe, parandus erat.
Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
15
Ilia si tumido geminos in uentre necasset,
Casurus dominae conditor Vrbis erat;
Si Venus Aenean grauida temerasset in aluo,
Caesaribus tellus orba futura fuit.
Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
20
Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
Vidissem nullos matre necante dies.
Quid plenam fraudas uitem crescentibus uuis
Pomaque crudeli uellis acerba manu?
25
Sponte fluant matura sua; sine crescere nata:
Est pretium paruae non leue uita morae.
Vestra quid effoditis subiectis uiscera telis
Et nondum natis dira uenena datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant,
30
Aque sua caesum matre queruntur Ityn:
Vtraque saeua parens, sed tristibus utraque causis
Iactura socii sanguinis ulta uirum.
Dicite, quis Tereus, quis uos inritet Iaso
Figere sollicita corpora uestra manu?
35
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
Perdere nec fetus ausa leaena suos.
At tenerae faciunt, sed non impune, puellae:
Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit;
Ipsa perit ferturque rogo resoluta capillos,
40
Et clamant "merito" qui modo cumque uident.
Ista sed aetherias uanescant dicta per auras,
Et sint ominibus pondera nulla meis.
Di, faciles peccasse semel concedite tuto;
Et satis est: poenam culpa secunda ferat.