Dum labefactat onus grauidi temeraria uentris,
In dubio uitae lassa Corinna iacet.
Illa quidem clam me tantum molita pericli
Ira digna mea, sed cadit ira metu.
5
Sed tamen aut ex me conceperat, aut ego credo:
Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
Isi, Paraetonium genialiaque arua Canopi
Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
Quaque celer Nilus lato delapsus in alueo
10
Per septem portus in maris exit aquas,
Per tua sistra precor, per Anubidis ora uerendi
(Sic tua sacra pius semper Osiris amet
Pigraque labatur circa donaria serpens
Et comes in pompa corniger Apis eat),
15
Huc adhibe uultus et in una parce duobus:
Nam uitam dominae tu dabis, illa mihi.
Saepe tibi sedit certis operata diebus,
Qua tingit laurus Gallica turma tuas.
Tuque, laborantes utero miserata puellas
20
Quarum tarda latens corpora tendit onus,
Lenis ades precibusque meis faue, Ilithyia:
Digna est quam iubeas muneris esse tui.
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
Ipse feram ante tuos munera uota pedes;
25
Adiciam titulum "Seruata Naso Corinna."
Tu modo fac titulo muneribusque locum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
Hac tibi sit pugna dimicuisse satis.