Ponendis in mille modos perfecta capillis,
Comere sed solas digna Cypassi deas,
Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
Apta quidem dominae sed magis apta mihi,
5
Quis fuit inter nos sociati corporis index?
Sensit concubitus unde Corinna tuos?
Num tamen erubui? num uerbo lapsus in ullo
Furtiuae Veneris conscia signa dedi?
Quid quod, in ancilla si quis delinquere possit,
10
Illum ego contendi mente carere bona?
Thessalus ancillae facie Briseidos arsit,
Serua Mycenaeo Phoebas amata duci:
Nec sum ego Tantalide maior nec maior Achille;
Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
15
Vt tamen iratos in te defixit ocellos,
Vidi te totis erubuisse genis.
At quanto, si forte refers, praesentior ipse
Per Veneris feci numina magna fidem!
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
20
Carpathium tepidos per mare ferre Notos.
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos.
Quid renuis fingisque nouos, ingrata, timores?
Vnum est e dominis emeruisse satis.
25
Quod si stulta negas, index ante acta fatebor
Et ueniam culpae proditor ipse meae,
Quoque loco tecum fuerim quotiensque, Cypassi,
Narrabo dominae quotque quibusque modis.