Ouidius amores 2, 6

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,

     Occidit: exsequias ite frequenter, aues;

Ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis

      Et rigido teneras ungue notate genas;

5

Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,

      Pro longa resonent carmina uestra tuba.

Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,

     Expleta est annis ista querela suis;

Alitis in rarae miserum deuertere funus:

10

      Magna sed antiqua est causa doloris Itys.

Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,

      Tu tamen ante alios, turtur amice, dole.

Plena fuit uobis omni concordia uita

      Et stetit ad finem longa tenaxque fides.

15

Quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae,

      Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.

Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,

      Quid uox mutandis ingeniosa sonis,

Quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?

20

      Infelix auium gloria nempe iaces.

Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos

      Tincta gerens rubro Punica rostra croco.

Non fuit in terris uocum simulantior ales:

      Reddebas blaeso tam bene uerba sono.

25

Raptus es inuidia: non tu fera bella mouebas;

      Garrulus et placidae pacis amator eras.

Ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt,

     Forsitan et fiant inde frequenter anus.

Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore

30

     In multos poteras ora uacare cibos:

Nux erat esca tibi causaeque papauera somni,

      Pellebatque sitim simplicis umor aquae.

Viuit edax uultur ducensque per aera gyros

     Miluus et pluuiae graculus auctor aquae;

35

Viuit et armiferae cornix inuisa Mineruae,

      Illa quidem saeclis uix moritura nouem.

Occidit ille loquax humanae uocis imago

      Psittacus, extremo munus ab orbe datum.

Optima prima fere manibus rapiuntur auaris;

40

      Implentur numeris deteriora suis:

Tristia Phylacidae Thersites funera uidit

      Iamque cinis uiuis fratribus Hector erat.

Quid referam timidae pro te pia uota puellae,

      Vota procelloso per mare rapta Noto?

45

Septima lux uenit non exhibitura sequentem,

     Et stabat uacuo iam tibi Parca colo;

Nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato:

      Clamauit moriens lingua "Corinna, uale."

Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet

50

      Vdaque perpetuo gramine terra uiret.

Si qua fides dubiis, uolucrum locus ille piarum

      Dicitur, obscenae quo prohibentur aues:

Illic innocui late pascuntur olores

      Et uiuax phoenix, unica semper auis;

55

Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,

      Oscula dat cupido blanda columba mari.

Psittacus has inter nemorali sede receptus

      Conuertit uolucres in sua uerba pias.

Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,

60

      Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:

"Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.

      Ora fuere mihi plus aue docta loqui."

1

imitatrix ales P S ς

ales mihi missus ω

ales transmissus ς