Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido),
Vt mihi sint totiens maxima uota mori.
Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
Ei mihi, perpetuum nata puella malum.
5
Non mihi deceptae nudant tua facta tabellae
Nec data furtiue munera crimen habent.
O utinam arguerem sic, ut non uincere possem!
Me miserum, quare tam bona causa mea est?
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
10
Cui sua "non feci" dicere amica potest.
Ferreus est nimiumque suo fauet ille dolori,
Cui petitur uicta palma cruenta rea.
Ipse miser uidi, cum me dormire putares,
Sobrius apposito crimina uestra mero:
15
Multa supercilio uidi uibrante loquentes;
Nutibus in uestris pars bona uocis erat.
Non oculi tacuere tui conscriptaque uino
Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
Sermonem agnoui, quod non uideatur, agentem
20
Verbaque pro certis iussa ualere notis.
Iamque frequens ierat mensa conuiua relicta;
Compositi iuuenes unus et alter erant:
Inproba tum uero iungentes oscula uidi
(Illa mihi lingua nexa fuisse liquet),
25
Qualia non fratri tulerit germana seuero,
Sed tulerit cupido mollis amica uiro;
Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
"Quid facis?" exclamo "quo nunc mea gaudia defers?
30
Iniciam dominas in mea iura manus.
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum:
In bona cur quisquam tertius ista uenit?"
Haec ego, quaeque dolor linguae dictauit; at illi
Conscia purpureus uenit in ora pudor.
35
Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
Subrubet, aut sponso uisa puella nouo;
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae
Aut, ubi cantatis, Luna, laborat equis;
Aut quod, ne longis flauescere possit ab annis,
40
Maeonis Assyrium femina tinxit ebur:
His erat aut alicui color ille simillimus horum,
Et numquam casu pulchrior illa fuit.
Spectabat terram: terram spectare decebat;
Maesta erat in uultu: maesta decenter erat.
45
Sicut erant (et erant culti) laniare capillos
Et fuit in teneras impetus ire genas;
Vt faciem uidi, fortes cecidere lacerti:
Defensa est armis nostra puella suis.
Qui modo saeuus eram, supplex ultroque rogaui
50
Oscula ne nobis deteriora daret.
Risit et ex animo dedit optima, qualia possent
Excutere irato tela trisulca Ioui:
Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
Et uolo non ex hac illa fuisse nota.
55
Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
Et quiddam uisa est addidicisse noui.
Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
Nec tamen hoc unum doleo, non oscula tantum
60
Iuncta queror, quamuis haec quoque iuncta queror:
Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri;
Nescioquis pretium grande magister habet.
27
Phoebo ... Dianam Bentleius
phoebum ... dianae codd.