Non ego mendosos ausim defendere mores
Falsaque pro uitiis arma mouere meis.
Confiteor, si quid prodest delicta fateri;
In mea nunc demens crimina fassus eo.
5
Odi, nec possum cupiens non esse, quod odi:
Heu quam, quae studeas ponere, ferre graue est!
Nam desunt uires ad me mihi iusque regendum;
Auferor, ut rapida concita puppis aqua.
Non est certa meos quae forma inuitet amores:
10
Centum sunt causae cur ego semper amem.
Siue aliqua est oculos in se deiecta modestos,
Vror, et insidiae sunt pudor ille meae;
Siue procax aliqua est, capior quia rustica non est
Spemque dat in molli mobilis esse toro;
15
Aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas,
Velle sed ex alto dissimulare puto;
Siue es docta, places raras dotata per artes;
Siue rudis, placita es simplicitate tua.
Est quae Callimachi prae nostris rustica dicat
20
Carmina: cui placeo, protinus ipsa placet;
Est etiam quae me uatem et mea carmina culpet:
Culpantis cupiam sustinuisse femur.
Molliter incedit: motu capit; altera dura est:
At poterit tacto mollior esse uiro.
25
Haec quia dulce canit flectitque facillima uocem,
Oscula cantanti rapta dedisse uelim;
Haec querulas habili percurrit pollice chordas:
Tam doctas quis non possit amare manus?
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
30
Et tenerum molli torquet ab arte latus:
Vt taceam de me, qui causa tangor ab omni,
Illic Hippolytum pone, Priapus erit.
Tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas
Et potes in toto multa iacere toro;
35
Haec habilis breuitate sua est: corrumpor utraque;
Conueniunt uoto longa breuisque meo.
Non est culta: subit quid cultae accedere possit;
Ornata est: dotes exhibet ipsa suas.
Candida me capiet, capiet me flaua puella;
40
Est etiam in fusco grata colore uenus.
Seu pendent niuea pulli ceruice capilli,
Leda fuit nigra conspicienda coma;
Seu flauent, placuit croceis Aurora capillis:
Omnibus historiis se meus aptat amor.
45
Me noua sollicitat, me tangit serior aetas:
Haec melior specie, moribus illa placet.
Denique quas tota quisquam probat Vrbe puellas,
Noster in has omnis ambitiosus amor.