Ei mihi, quod dominam nec uir nec femina seruas,
Mutua nec Veneris gaudia nosse potes.
Qui primus pueris genitalia membra recidit,
Vulnera quae fecit debuit ipse pati.
5
Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
Si tuus in quauis praetepuisset amor.
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis,
Bellica non dextrae conuenit hasta tuae.
Ista mares tractent; tu spes depone uiriles:
10
Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
Hanc imple meritis, huius tibi gratia prosit;
Si careas illa, quis tuus usus erit?
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni:
Indigna est pigro forma perire situ.
15
Fallere te potuit, quamuis habeare molestus:
Non caret effectu quod uoluere duo.
Aptius at fuerit precibus temptasse: rogamus,
Dum bene ponendi munera tempus habes.