Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoa,
Dum perago tecum pauca, sed apta, uaca.
Hesterna uidi spatiantem luce puellam
Illa quae Danai porticus agmen habet.
5
Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogaui;
Rescripsit trepida "non licet" illa manu,
Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
Quod nimium dominae cura molesta tua est.
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
10
Desine: quem metuit quisque, perisse cupit.
Vir quoque non sapiens: quid enim seruare laboret
Vnde nihil, quamuis non tueare, perit?
Sed gerat ille suo morem furiosus amori
Et castum, multis quod placet, esse putet;
15
Huic furtiua tuo libertas munere detur,
Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
Conscius esse uelis? domina est obnoxia seruo;
Conscius esse times? dissimulare licet.
Scripta leget secum: matrem misisse putato;
20
Venerit ignotus: postmodo notus erit;
Ibit ad affectam, quae non languebit, amicam:
Visat, iudiciis aegra sit illa tuis.
Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
Imposita gremio stertere fronte potes.
25
Nec tu linigeram fieri quid possit ad Isin
Quaesieris, nec tu curua theatra time.
Conscius assiduos commissi tollet honores:
Quis minor est autem quam tacuisse labor?
Ille placet uersatque domum neque uerbera sentit,
30
Ille potens; alii, sordida turba, iacent.
Huic, uerae ut lateant, causae finguntur inanes;
Atque ambo domini, quod probat una, probant.
Cum bene uir traxit uultum rugasque coegit,
Quod uoluit fieri blanda puella, facit.
35
Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat
Et simulet lacrimas carnificemque uocet;
Tu contra obicies quae tuto diluat illa,
Et ueris falso crimine deme fidem.
Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent;
40
Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
Aspicis indicibus nexas per colla catenas?
Squalidus orba fide pectora carcer habet.
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
Tantalus: hoc illi garrula lingua dedit;
45
Dum nimium seruat custos Iunonius Ion,
Ante suos annos occidit; illa dea est.
Vidi ego compedibus liuentia crura gerentem
Vnde uir incestum scire coactus erat;
Poena minor merito: nocuit mala lingua duobus;
50
Vir doluit, famae damna puella tulit.
Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,
Nec quemquam, quamuis audiat, illa iuuant:
Seu tepet, indicium securas perdis ad aures;
Siue amat, officio fit miser ille tuo.
55
Culpa nec ex facili quamuis manifesta probatur:
Iudicis illa sui tuta fauore uenit.
Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
Damnabitque oculos et sibi uerba dabit;
Aspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse
60
Et dicet "poenas garrulus iste dabit."
Quid dispar certamen inis? tibi uerbera uicto
Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
Non scelus aggredimur, non ad miscenda coimus
Toxica, non stricto fulminat ense manus;
65
Quaerimus ut tuto per te possimus amare:
Quid precibus nostris mollius esse potest?