Hoc quoque composui Paelignis natus aquosis
Ille ego nequitiae Naso poeta meae;
Hoc quoque iussit Amor; procul hinc, procul este, seueri:
Non estis teneris apta theatra modis.
5
Me legat in sponsi facie non frigida uirgo
Et rudis ignoto tactus amore puer;
Atque aliquis iuuenum, quo nunc ego, saucius arcu
Agnoscat flammae conscia signa suae
Miratusque diu "quo" dicat "ab indice doctus
10
Conposuit casus iste poeta meos?"
Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
Centimanumque Gyen (et satis oris erat),
Cum male se Tellus ulta est ingestaque Olympo
Ardua deuexum Pelion Ossa tulit:
15
In manibus nimbos et cum Ioue fulmen habebam,
Quod bene pro caelo mitteret ille suo.
Clausit amica fores: ego cum Ioue fulmen omisi;
Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
Iuppiter, ignoscas: nil me tua tela iuuabant;
20
Clausa tuo maius ianua fulmen habet.
Blanditias elegosque leuis, mea tela, resumpsi:
Mollierunt duras lenia uerba fores.
Carmina sanguineae deducunt cornua lunae
Et reuocant niueos solis euntis equos;
25
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues
Inque suos fontes uersa recurrit aqua;
Carminibus cessere fores, insertaque posti,
Quamuis robur erat, carmine uicta sera est.
Quid mihi profuerit uelox cantatus Achilles?
30
Quid pro me Atrides alter et alter agent,
Quique tot errando quot bello perdidit annos,
Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
At facie tenerae laudata saepe puellae
Ad uatem, pretium carminis, ipsa uenit.
35
Magna datur merces: heroum clara ualete
Nomina: non apta est gratia uestra mihi;
Ad mea formosos uultus adhibete puellae
Carmina, purpureus quae mihi dictat Amor.