Quid mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos
Ingeniique uocas carmen inertis opus,
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
Praemia militiae puluerulenta sequi
5
Nec me uerbosas leges ediscere nec me
Ingrato uocem prostituisse foro?
Mortale est, quod quaeris, opus; mihi fama perennis
Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Viuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
10
Dum rapidas Simois in mare uoluet aquas;
Viuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit,
Dum cadet incurua falce resecta Ceres;
Battiades semper toto cantabitur orbe:
Quamuis ingenio non ualet, arte ualet;
15
Nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno;
Cum sole et luna semper Aratus erit;
Dum fallax seruus, durus pater, improba lena
Viuent et meretrix blanda, Menandros erit;
Ennius arte carens animosique Accius oris
20
Casurum nullo tempore nomen habent;
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas
Aureaque Aesonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies;
25
Tityrus et fruges Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit;
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui;
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
30
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo cum silices, cum dens patientis aratri
Depereant aeuo, carmina morte carent:
Cedant carminibus reges regumque triumphi,
Cedat et auriferi ripa benigna Tagi.
35
Vilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aqua,
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in uiuis Liuor; post fata quiescit,
40
Cum suus ex merito quemque tuetur honos:
Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
Viuam, parsque mei multa superstes erit.