Iam super oceanum uenit a seniore marito
Flaua pruinoso quae uehit axe diem.
Quo properas, Aurora? mane: sic Memnonis umbris
Annua sollemni caede parentet auis.
5
Nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis;
Si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
Nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
Et liquidum tenui gutture cantat auis.
Quo properas ingrata uiris, ingrata puellis?
10
Roscida purpurea supprime lora manu.
Ante tuos ortus melius sua sidera seruat
Nauita nec media nescius errat aqua;
Te surgit quamuis lassus ueniente uiator
Et miles saeuas aptat ad arma manus;
15
Prima bidente uides oneratos arua colentes,
Prima uocas tardos sub iuga panda boues;
Tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
Vt subeant tenerae uerbera saeua manus,
Atque eadem sponsum †cultos† ante Atria mittis,
20
Vnius ut uerbi grandia damna ferant;
Nec tu consulto nec tu iucunda diserto:
Cogitur ad lites surgere uterque nouas;
Tu, cum feminei possint cessare labores,
Lanificam reuocas ad sua pensa manum.
25
Omnia perpeterer; sed surgere mane puellas
Quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?
Optaui quotiens ne nox tibi cedere uellet,
Ne fugerent uultus sidera mota tuos!
Optaui quotiens aut uentus frangeret axem
30
Aut caderet spissa nube retentus equus!
Inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
Materni fuerat pectoris ille color.
Tithono uellem de te narrare liceret:
Femina non caelo turpior ulla foret.
35
Illum dum refugis, longo quia grandior aeuo,
Surgis ad inuisas a sene mane rotas;
At si quem manibus Cephalum complexa teneres,
Clamares "lente currite, noctis equi."
Cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis?
40
Num me nupsisti conciliante seni?
Aspice quot somnos iuueni donarit amato
Luna, neque illius forma secunda tuae.
Ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret,
Commisit noctes in sua uota duas.
45
Iurgia finieram. scires audisse: rubebat,
Nec tamen adsueto tardius orta dies.