Flete meos casus: tristes rediere tabellae;
Infelix hodie littera posse negat.
Omina sunt aliquid: modo cum discedere uellet,
Ad limen digitos restitit icta Nape.
5
Missa foras iterum limen transire memento
Cautius atque alte sobria ferre pedem.
Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,
Tuque, negaturis cera referta notis,
Quam, puto, de longae collectam flore cicutae
10
Melle sub infami Corsica misit apis.
At tamquam minio penitus medicata rubebas:
Ille color uere sanguinulentus erat.
Proiectae triuiis iaceatis, inutile lignum,
Vosque rotae frangat praetereuntis onus.
15
Illum etiam, qui uos ex arbore uertit in usum,
Conuincam puras non habuisse manus;
Praebuit illa arbor misero suspendia collo,
Carnifici diras praebuit illa cruces;
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
20
Volturis in ramis et strigis oua tulit.
His ego commisi nostros insanus amores
Molliaque ad dominam uerba ferenda dedi?
Aptius hae capiant uadimonia garrula cerae,
Quas aliquis duro cognitor ore legat;
25
Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
In quibus absumptas fleret auarus opes.
Ergo ego uos rebus duplices pro nomine sensi:
Auspicii numerus non erat ipse boni.
Quid precer iratus, nisi uos cariosa senectus
30
Rodat, et inmundo cera sit alba situ?