Ouidius amores 1, 5

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;

      Apposui medio membra leuanda toro.

Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae,

      Quale fere siluae lumen habere solent,

5

Qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo

      Aut ubi nox abiit nec tamen orta dies.

Illa uerecundis lux est praebenda puellis,

      Qua timidus latebras speret habere pudor.

Ecce, Corinna uenit tunica uelata recincta,

10

      Candida diuidua colla tegente coma,

Qualiter in thalamos formosa Sameramis isse

      Dicitur et multis Lais amata uiris.

Deripui tunicam; nec multum rara nocebat,

     Pugnabat tunica sed tamen illa tegi;

15

Quae, cum ita pugnaret tamquam quae uincere nollet,

      Victa est non aegre proditione sua.

Vt stetit ante oculos posito uelamine nostros,

      In toto nusquam corpore menda fuit:

Quos umeros, quales uidi tetigique lacertos!

20

      Forma papillarum quam fuit apta premi!

Quam castigato planus sub pectore uenter!

     Quantum et quale latus! quam iuuenale femur!

Singula quid referam? nil non laudabile uidi,

      Et nudam pressi corpus ad usque meum.

25

Cetera quis nescit? lassi requieuimus ambo.

      Proueniant medii sic mihi saepe dies.

1

mediamque codd.

sextamque Bentleius