Ouidius amores 1, 4

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem:

      Vltima cena tuo sit precor illa uiro.

Ergo ego dilectam tantum conuiua puellam

      Aspiciam? tangi quem iuuet, alter erit,

5

Alteriusque sinus apte subiecta fouebis?

      Iniciet collo, cum uolet, ille manum?

Desine mirari, posito quod candida uino

      Atracis ambiguos traxit in arma uiros;

Nec mihi silua domus nec equo mea membra cohaerent:

10

      Vix a te uideor posse tenere manus.

Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris

      Da mea nec tepidis uerba ferenda Notis.

Ante ueni quam uir; nec quid, si ueneris ante,

      Possit agi uideo, sed tamen ante ueni.

15

Cum premet ille torum, uultu comes ipsa modesto

      Ibis ut accumbas, clam mihi tange pedem;

Me specta nutusque meos uultumque loquacem:

      Excipe furtiuas et refer ipsa notas.

Verba superciliis sine uoce loquentia dicam;

20

      Verba leges digitis, uerba notata mero.

Cum tibi succurret Veneris lasciuia nostrae,

      Purpureas tenero pollice tange genas;

Si quid erit, de me tacita quod mente queraris,

      Pendeat extrema mollis ab aure manus;

25

Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamue, placebunt,

      Versetur digitis anulus usque tuis;

Tange manu mensam, tangunt quo more precantes,

      Optabis merito cum mala multa uiro.

Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse iubeto;

30

      Tu puerum leuiter posce, quod ipsa uoles:

Quae tu reddideris, ego primus pocula sumam,

      Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.

Si tibi forte dabit quod praegustauerit ipse,

      Reice libatos illius ore cibos;

35

Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,

      Mite nec in rigido pectore pone caput,

Nec sinus admittat digitos habilesue papillae;

      Oscula praecipue nulla dedisse uelis.

Oscula si dederis, fiam manifestus amator

40

      Et dicam "mea sunt" iniciamque manum.

Haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia celant,

      Illa mihi caeci causa timoris erunt.

Nec femori committe femur nec crure cohaere

      Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.

45

Multa miser timeo, quia feci multa proterue,

      Exemplique metu torqueor ipse mei:

Saepe mihi dominaeque meae properata uoluptas

      Veste sub iniecta dulce peregit opus.

Hoc tu non facies; sed ne fecisse puteris,

50

      Conscia de tergo pallia deme tuo.

Vir bibat usque roga (precibus tamen oscula desint),

     Dumque bibit, furtim, si potes, adde merum.

Si bene compositus somno uinoque iacebit,

      Consilium nobis resque locusque dabunt.

55

Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,

      In medium turbae fac memor agmen eas:

Agmine me inuenies aut inuenieris in illo;

      Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.

Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;

60

      Separor a domina nocte iubente mea.

Nocte uir includet; lacrimis ego maestus obortis,

      Qua licet, ad saeuas prosequar usque fores.

Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:

      Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.

65

Verum inuita dato (potes hoc) similisque coactae:

      Blanditiae taceant sitque maligna Venus.

Si mea uota ualent, illum quoque ne iuuet opto;

     Si minus, at certe te iuuet inde nihil.

Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,

70

      Cras mihi constanti uoce dedisse nega.

15

premet ω

premit P S ς